Lectio 2

1. Postquam philosophus determinavit de principio materiali elementorum, hic determinat de principio formali. Et primo dat intentionem suam; secundo prosequitur intentum, ibi: quoniam igitur quaerimus et cetera. Dicit ergo primo, quod non minus debemus dicere de principio formali elementorum quam de materiali. Et intelligit per formale principium ipsas sensibiles qualitates potentiam materiae vel materiam distinguentes, secundum quas illa corpora qualia sunt. Inquirit enim hic philosophus principium corporum sensibilium inquantum sensibilia sunt, ut ipse dicit in littera. Si autem dicatur quod velit inquirere principia formalia substantialia, tunc dicendum est quod, quia formae substantiales sunt nobis ignotae quia insensibiles, ideo per istas qualitates quae sunt immediata principia transmutationis substantialis, dat intelligere ipsa formalia principia substantialia; et ideo dicit quod etiam oportet dicere quales et quot sunt istae qualitates. Ideo autem de istis determinare oportet, quia alii philosophi non reddunt causam quare sunt, sed solum ex suppositione utuntur eis.

2. Deinde cum dicit: quoniam igitur quaerimus etc., prosequitur intentum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non omnes contrarietates sunt formae elementorum perfectivae, sed solum tangibiles; secundo quod non omnes tangibiles sed solum primae: et ostendit quae sunt primae, ibi: ipsorum autem tangibilium et cetera. Dicit ergo primo quod, quia nos quaerimus principia corporis sensibilis, et non omnis sensibilis sed solum tangibilis, tangibile autem solum est sensus tactus, manifestum est quod non omnes contrarietates faciunt species sive formas corporis sensibilis, sed solum illae quae sunt sensibiles secundum tactum; et ideo nec albedo et nigredo, nec dulcedo et amaritudo, nec aliqua alia sensibilis qualitas quae non est tangibilis, facit elementa. Et huius causa est, quia non sunt primae, nec activae nec passivae adinvicem, cuiusmodi oportet esse principia primorum corporum, scilicet elementorum, et ideo non transmutant ea quae tangunt, et propterea non valent ad generationem et corruptionem elementorum.

3. Deinde cum dicit: quamvis prior etc., removet quoddam dubium. Cum enim quaerat hic philosophus formas perfectivas corporum elementorum, et cum visus sit prior tactu, et ideo obiectum visus sit prius obiecto tactus, potius videtur quod formae perfectivae elementorum sint quaerendae penes differentias visus quam tactus. Sed hoc removet, dicens quod quamvis visus sit uno modo prior tactu, quia forma et dignitate prior est omnibus sensibus, et ideo obiectum visus prius est obiecto tactus, tamen qualitas quae est obiectum visus non est corpus tangibile secundum quod tangibile, etiamsi visum contingat esse secundum naturam primum: prior enim forma est et dignitate et fine omnibus sensibus. Et si est ut dictum est, et obiectum visus prius est obiectis aliorum sensuum, non tamen omne visibile sed solum lumen sive lux: quia per ipsam movet caelum materiam generabilium et corruptibilium ad omnem formam. Tactus autem subiecto prior est, quia substernitur omnibus sensibus, ut patet II de anima, et suae contrarietates sunt causae omnium contrarietatum. Et hoc patet, quia non sentimus secundum tactum, nisi id quod excellit qualitates complexionantes medium tactus quod est caro, et illae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, quarum nulla est in caelo: et ideo caelum secundum naturam non est sensibile tactu sed solum elementa, in quibus sunt quatuor qualitates ex quibus fit complexio et tactus.

4. Deinde cum dicit: ipsorum autem tangibilium etc., ostendit quod non omnes qualitates tangibiles sunt formae perfectivae elementorum, sed solum primae activae et passivae sunt adinvicem. Et circa hoc tria facit: primo dividit qualitates tangibiles; secundo ostendit quod solum hae quatuor, scilicet calidum, frigidum, humidum et siccum, sunt activae et passivae, ibi: horum autem etc.; tertio ostendit quod ipsae sunt primae, quia ad eas omnes aliae reducuntur, ibi: subtile autem et grossum et cetera. Dicit ergo primo quod dividendae sunt tangibiles qualitates sive contrarietates, ut videamus quae earum sint primae. Sunt autem contrarietates secundum tactum haec: calidum frigidum, humidum siccum, grave leve, durum molle, lubricum aridum, asperum lene, grossum subtile. Rarum autem et densum, ut in IV Physic. dicitur, non sunt qualitates physicae, sed positio partium materiae, secundum propinquum in denso et secundum remotum in raro.

5. Deinde cum dicit: horum autem grave etc., ostendit quod hae solum quatuor qualitates sunt activae et passivae adinvicem, et per consequens quod sunt formae elementorum. Sed quia grave et leve sunt propriae qualitates elementorum, de quibus posset videri quod essent ipsorum formalia principia, ideo primo dicitur quod non sunt activa nec passiva. Et hoc declarat per modum significandi ipsorum: quia non significant actionem vel passionem, cum non sint nomina verbalia. Cum autem elementa misceantur et transmutentur adinvicem, oportet quod sint activa vel passiva: talia autem esse non possunt nisi per formalia sua principia. Ex his igitur manifeste sequitur, quod nec grave nec leve sunt formalia principia elementorum.

6. Deinde cum dicit: calidum autem etc., ostendit quod hae quatuor qualitates, scilicet calidum et frigidum, humidum et siccum, sunt activae et passivae. Et primo ostendit hoc de calido et frigido, dicens quod calidum et frigidum sunt activa, humidum et siccum sunt passiva: sic dicuntur, idest sic consignificant eorum nomina; et hoc praecipue secundum Graecos, qui forte habent nomina verbalia actiones et passiones consignificantia. Deinde declarat hoc idem per definitiones ipsorum. Calidum enim est quod congregat homogenea sibi, quia subtile quod calido est conveniens, attrahit; licet enim calidum segreget, sicut dicunt quidam ignem facere, tamen illud segregare est congregare, quia congregando homogenea segregat heterogenea per accidens. Quod autem frigidum sit activum patet etiam per hoc, quia congregat omnia, tam quae sunt eiusdem naturae quam illa quae sunt diversae: aliquando enim aqua, terra, palea et huiusmodi, per coagulationem factam a frigido congregantur.

7. Secundo ibi: humidum autem etc., ostendit quod humidum et siccum sunt passiva, per definitiones eorum: definiuntur enim per passiones eorum. Humidum enim est indeterminatum proprio termino, bene terminabile termino alieno; siccum autem terminatur termino proprio, difficulter autem est terminabile termino alieno.

8. Deinde cum dicit: subtile autem etc., ostendit quod praedictae quatuor qualitates sunt primae, quia ad eas omnes aliae reducuntur: et hoc primo facit; secundo ostendit quod illae non reducuntur ad alias, ibi: hae autem non amplius et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod istae sunt primae; secundo distinguit siccum et humidum, quia non omne humidum nec etiam siccum est prima qualitas, ibi: dicuntur autem siccum et humidum et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit quod omnes aliae qualitates sunt ex his, dicens quod subtile et grossum, et lubricum et aridum, et durum et molle, et omnes aliae differentiae sensibilium qualitatum sunt ex his.

9. Secundo ibi: quoniam enim repletivum etc., probat propositum. Et circa hoc tria facit: quia primo reducit ad istas quatuor hanc contrarietatem, subtile et grossum; secundo lubricum et aridum, ibi: et rursus lubricum etc.; tertio molle et durum, ibi: amplius molle quidem et cetera. Dicit ergo primo quod subtile est ex humido. Quod patet ex definitione humidi: quia humidum, eo quod non bene terminatur termino proprio sed bene terminatur termino alieno, est repletivum, quia sequitur undique tangens ipsum, eo quod fluit usque ad ipsum tangens. Subtile autem est repletivum, eo quod ipsum sua subtilitate quodlibet minimum subintrat. Unde manifestum est quod subtile est effectus humidi. Per oppositum autem grossum erit effectus sicci; grossum autem est cuius partes faciliter non disiunguntur, et excedit capacitatem eius quod natum est repleri. Sed videtur quod haec ratio philosophi non valeat, cum sit ex duabus affirmativis in secunda figura. Dicit enim: humidum est repletivum, subtile est repletivum, ergo subtile est humidum. Sed est dicendum, quod cum in quolibet genere sit devenire ad unum primum quod est causa sequentium, ut dicitur II Metaphys., oportet quod in genere repletivorum sit unum primum quod per se sit repletivum, et a quo alia replentia participant; tale autem est primum humidum, quod supra definitum est. Unde licet ratio philosophi non teneat ratione ordinationis terminorum in figura, valet tamen ex habitudine causae et effectus.

10. Deinde cum dicit: et rursus lubricum etc., reducit aliam contrarietatem ad praedictas quatuor qualitates, scilicet lubricum et aridum, dicens quod lubricum reducitur ad humidum, quia lubricum est humidum aliquid passum. Cum enim humidum patitur commixtionem subtilis terrei, et est unctuosum, tunc fit lubricum: quia subtile terreum sibi commixtum non sinit separari partes eius, sicut apparet in oleo et aliis unctuosis. Aridum autem est quod est perfecte siccum, non retinens nec subtile terreum nec etiam humidum unctuosum: et ideo quae coagulantur, calido primo humiditatem propriam extrahente, postea vero frigido faciente partes constare sibi, coagulantur.

11. Deinde cum dicit: amplius molle etc., reducit tertiam contrarietatem, scilicet molle et durum, dicens quod molle est effectus humidi: molle enim est quod cedit tangenti. Differt tamen ab humido: quia humidum transmutat tangens quia humectat, sed molle inquantum tale non transmutat tangens; et ideo molle non est humidum, sed est effectus humidi. Durum autem reducitur ad siccum, sicut effectus ad suam causam. Durum est enim quod tangenti non cedit, quia est coagulatum: coagulatum autem est effectus sicci, ut prius dictum est.

12. Deinde cum dicit: dicuntur autem siccum et humidum etc., distinguit humidum et siccum, dicens quod siccum et humidum dicuntur multis modis. Est enim quoddam humidum quod habet humiditatem in profundo; et hoc potest esse dupliciter: quia si habet propriam humiditatem, quemadmodum uva, proprie dicitur humidum; si autem habet extraneam, sicut spongia, dicitur humidum infusum. Et est quoddam humidum, vel udum secundum aliam litteram, quod habet humiditatem in superficie, quod Commentator nominat irroratum. Et omnibus istis modis elementum humidum opponitur sicco. Sed sciendum etiam quod multipliciter dicitur siccum. Uno enim modo dicitur siccum, corpus grossum et aridum in superficie: et hoc proprie opponitur humido in superficie; alio autem modo dicitur siccum, coagulatum quod non habet humiditatem in profundo: et huic sicco proprie opponitur humidum infusum. Omnia autem haec, scilicet humidum istis modis dictum, et siccum aridum et siccum coagulatum, sunt effectus primi humidi et primi sicci. De aspero autem et leni non facit philosophus mentionem, quia manifestum est quod ad illas quatuor reducuntur. Asperum enim est quod habet siccitatem in superficie, quae inaequaliter partes eius constare facit; lene autem in superficie habet humorem, qui aequaliter facit fluere partem ad partem. Et ideo unum horum est effectus sicci, scilicet asperum, et aliud est effectus humidi, scilicet lene. Concludit igitur ex praedictis, manifestum esse quod omnes aliae differentiae tangibilium qualitatum ad illas quatuor reducuntur.

13. Deinde cum dicit: hae autem non amplius etc., ostendit quod illae non reducuntur ad alias, nec in pauciores, nec ad se invicem, quia calidum non est siccum, ita quod caliditas sit siccitas quaedam vel effectus eius. Nec frigiditas est caliditas vel siccitas vel humiditas quaedam; nec humiditas est caliditas vel frigiditas; nec frigiditas est siccitas. Nec calidum est frigidum vel e converso, sicut sub causa; nec etiam frigiditas et caliditas sunt sub humido et sicco vel e converso. Necesse est igitur has quatuor qualitates esse primas. Sed videtur hoc non esse verum: quia in I Meteororum dicitur, quod stellae per motum suum et per reflexionem radiorum causant calorem in istis inferioribus, et maxime sol; et ita videtur quod non omne calidum sit effectus primi calidi, cum ipsae stellae non sint calidae, nec per tales qualitates effectae calidae. Saturnus etiam dicitur causare frigiditatem in aere: et ita non omne frigidum erit effectus primi frigidi. Ad quod dicendum est, quod philosophus hic loquitur de qualitatibus activis et passivis adinvicem, inter quas sunt praedictae quatuor qualitates, ut ostensum est. Qualitates autem stellarum, puta lux vel aliqua alia virtus earum, licet causent in istis inferioribus aliquam qualitatem, non tamen ab eis patiuntur, cum eorum substantiae non communicent in materia, ut dicitur in XII Metaphys.; et ideo cessat obiectio.