Lectio 3

1. Postquam philosophus determinavit de principiis elementorum, scilicet de materiali et formali, hic determinat de numero eorum. Et circa hoc duo facit: primo determinat de numero eorum; secundo cum in quolibet elemento sint duae qualitates, ostendit in quolibet quae qualitas dominetur in eo, ibi: sed tamen simpliciter quatuor entia et cetera. Circa primum duo facit: primo probat numerum elementorum; secundo confirmat dictum suum per opiniones aliorum, ibi: omnes enim quidem qui simplicia corpora et cetera. Ad evidentiam primae partis sciendum est, quod elementum communiter sumptum potest dici omne quod venit in compositionem alicuius. Est enim elementum ex quo componitur aliquid primo et est in eo, ut dicitur in V Metaphys. Secundum hoc ergo sumendo communiter elementum, ipsae primae quatuor qualitates possunt dici elementa, cum ex ipsis, ut dicitur in littera, componantur sex coniugationes. Vel aliter: quia alio modo dicuntur elementa primae propositiones demonstrationis, ex quarum virtute procedunt ceterae demonstrationes, in quas omnes propositiones aliae reducuntur: ad horum ergo similitudinem ipsae primae tangibiles qualitates possunt dici elementa, quia omnes aliae, ut ostensum est, sunt effectus earum, et in eas ceterae reducuntur. Dicit ergo primo philosophus: cum sint quatuor elementa, idest quatuor tangibiles qualitates (et non quatuor simplicia corpora ut quidam exponunt: nondum enim probatus est numerus eorum), quatuor autem qualitatum sint duae coniunctiones, scilicet calidum et frigidum, siccum et humidum, quae sunt duae impossibiles coniugationes, quia impossibile est contraria esse in eodem, manifestum est quod solum reliquae quatuor coniugationes erunt possibiles, scilicet calidum et siccum, calidum et humidum, frigidum et humidum, frigidum et siccum. Et hoc quod dictum est secundum hanc rationem, assecutum est, idest conveniens est, his quae apparent in simplicibus corporibus, scilicet in igne, aere, aqua et terra. Ignis enim est calidus et siccus, et ita constituitur per primam coniugationem; aer calidus et humidus, per secundam; aqua frigida et humida, per tertiam; terra frigida et sicca, per quartam. Et sic primae differentiae qualitatum rationabiliter distribuuntur primis corporibus, scilicet quatuor elementis, et oportet quod multitudo primorum corporum sit secundum praedictam rationem: quia scilicet primae qualitates non possunt nisi quadrupliciter combinari.

2. Deinde cum dicit: omnes enim quidem etc., confirmat quod dixit per opinionem antiquorum. Duo autem dixit philosophus: primum est quod elementa non sunt plura quam quatuor: secundum est quod ipsa agunt et patiuntur per differentias contrariarum tangibilium qualitatum; in quibus duobus concordat quodammodo cum antiquis. Unde dicit, quod omnes antiqui qui dicunt elementa esse simplicia corpora, conveniunt in hoc quod non excedunt quaternarium numerum; differunt tamen: quia quidam dicunt primum elementum esse tantum unum, quidam dicunt elementa esse duo, quidam tria, quidam quatuor. Ergo in hoc concordat cum antiquis, qui quaternarium numerum non transcendunt. Concordat etiam cum eis in secundo: quia dicunt ipsa elementa, sive unum sive plura, pati per contrarias qualitates. Quicumque autem unum solum dicunt elementum, dixerunt alia generari ex ipso densitate et raritate, quae sunt contrariae qualitates. Isti ergo dixerunt duo principia praeter elementum ipsum, quod dicebant esse quandam mediam naturam corpoream, subtiliorem aere et densiorem igne, ex quo per densitatem et raritatem contingit alia generari, vel per calidum et frigidum, per frigidum quidem condensans, per calidum autem rarefaciens. Hae enim qualitates cum sint contrariae, agunt et patiuntur adinvicem; unum autem, scilicet praedictum elementum, supponitur eis sicut materia. Qui autem duo faciunt, ut Parmenides, qui ponit ignem et terram esse elementa, ponebant etiam inter ea duo media, scilicet aerem et aquam; quae dicebant fieri ex istis duobus per rarum et densum: quia quando rarefit terra generatur aqua, quando autem condensatur ignis generatur aer. Unde iste etiam ponebat ea pati per contrarias qualitates, et in hoc convenit cum philosopho. Similiter autem et qui dicunt tria esse elementa, ponunt duo extrema contraria et unum medium, sicut Plato in suis divisionibus, ubi dividit elementa. Ponit enim unum ex parte formae, et magnum et parvum, quae sunt contraria, ex parte materiae; dicit etiam quoddam medium esse mixtum ex magno et parvo. Fere autem dicunt idem qui ponunt duo principia, et ponentes tria: utrique enim ponunt duo extrema; sed differunt, quia ponentes duo elementa, sicut Parmenides, ponunt duo media, ponentes autem tria ponunt unum medium.

3. Deinde cum dicit: quidam autem et mox etc., ponit specialiter opinionem Empedoclis et eam declarat, dicens quod quidam, sicut Empedocles et eius sequaces, ponunt statim quatuor elementa. Dicit autem mox, quia licet aliqui posuerunt quatuor, non tamen principaliter, sed duo media, sicut aerem et aquam, dicebant ex aliis generari. Ista autem quatuor elementa reducit Empedocles in duo contraria: ex una enim parte ponit ignem, et ex alia parte igni tria alia contraponit. Unde concordat Aristoteles cum Empedocle in duobus, licet non omnino, scilicet in numero elementorum et contrarietate eorum. Ulterius autem incidenter declarat opinionem, dicens quod secundum Empedoclem elementa quae nos sentimus, non sunt pura, sicut ignis quem sentimus non est purus, neque aer nec aliquod aliorum, sed unumquodque est mixtum. Tamen simplicia elementa sunt talia, idest istis quae videmus similia, non tamen eadem. Verbi gratia id quod est simile igni, puta flamma, non est ignis sed ignea: est enim flamma spiritus sicci ardor ut dicitur in I Meteororum; et quod est simile aeri non est aer sed aereum, et similiter de aliis. Dicit etiam Empedocles quod ignis qui circa nos est, est quaedam superabundantia caliditatis, sicut glacies est quaedam superabundantia frigiditatis. Coagulatio enim et arsio sunt superabundantiae quaedam, haec quidem frigiditatis in glacie, haec autem caliditatis in igne circa nos existente. Si igitur glacies est coagulatio humidi et frigidi, et ignis est superabundans arsio calidi et sicci, quia utrumque eorum a temperamento mixtionis recedit. Ideo nihil ex glacie generatur, nec ex igne qui est circa nos, licet utrumque sit mixtum. Secundum autem quosdam aliter inducitur haec littera, ut legatur secundum opinionem Aristotelis.

4. Deinde cum dicit: entibus autem etc., removet quandam dubitationem, quae talis est. Cum enim sint quatuor simplicia corpora ut probatum est, videtur quod oporteat ponere quatuor loci differentias quae ipsis corporibus aptantur. Hanc ergo removet dicens, quod cum sint quatuor simplicia corpora, unumquodque ipsorum est alterius duorum priorum locorum, scilicet loci sursum et loci deorsum: haec enim sunt primae differentiae loci, ut dicitur in II de caelo; et ideo dicitur hic priorum duorum. Ignis enim et aer sunt illius loci qui est ad terminum sursum, terra autem et aqua sunt illius loci qui est deorsum, non pariter, sed extrema sunt magis sincera. Sicut ignis qui est simpliciter levis, ideo simpliciter fertur sursum, terra vero simpliciter deorsum, quia simpliciter gravis. Sed media elementa utroque participant: aqua enim levis est in terra, et gravis est in aere et in igne; cum ergo aqua plus habeat de gravitate quam de levitate, magis communicat cum terra: et ideo utrique datur unus locus; similiter autem de aere et igne. Addit autem ad hoc, quod constituta sunt ex contrariis quatuor passionibus et primis, ex quibus gravitas et levitas causatur et ceterae tangibiles qualitates.

5. Deinde cum dicit: sed tamen simpliciter quatuor etc., ostendit quae qualitas in quolibet elemento dominetur, dicens quod elementa cum sint quatuor, et quodlibet habeat duas qualitates, non tamen habet eas aequaliter, sed unumquodque est unius, idest in unoquoque dominatur una, sicut in terra magis dominatur siccitas quam frigiditas, in aqua magis frigiditas quam humiditas, in aere magis humiditas quam caliditas, in igne vero magis dominatur caliditas quam siccitas. Non est autem intelligendum, ut quidam dicunt, quod terra licet sit magis sicca quam frigida, quod propter hoc sit siccior igne, quia littera hoc dicit; ratio enim in contrarium persuadet. Duae enim sunt causae siccitatis: una est frigus condensans et exprimens humidum, et per consequens remanet siccitas, quae non est aliud quam humiditatis privatio; alia causa est caliditas humiditatem consumens. Manifestum autem est, quod motus causat calorem in eo quod potest calefieri: necesse ergo est quod in materia illa maxime profundetur, quae semper est iuxta velocissimum motum; haec autem est materia ignis; unde ignis est calidissimum omnium calidorum, ut dicitur II Metaphys.; potentior autem est ignis caliditas ad consumendum humidum quam terrae frigiditas; et idcirco ignis siccior est quam terra. Ulterius autem cum virtus moventis sit minor in remoto quam in propinquo, minus calefacit motus caeli materiam aeris, immo quasi minime; remanebit ergo humida magis quam calida. Non tamen magis quam aqua: quia in aqua est frigiditas faciens ad se fluere humidum, caliditas autem aeris non facit ad se fluere humidum; et ideo aqua est magis humida quam aer. Sensu enim sensibilia iudicamus: manifestum est autem omnibus habentibus sensum tactus, quod aqua humidior est quam aer. Est tamen et minus frigida quam terra: quod sic patet. Frigiditas enim causatur ex distantia ab orbe, sicut caliditas ex propinquitate: cum ergo inter cetera elementa terra magis distet a caelo, necessario sequitur quod terra frigidissima sit inter omnia elementa.