|
1. Postquam philosophus inquisivit numerum elementorum per formalia
principia ipsorum, hic determinat de generatione et corruptione
adinvicem, et universaliter tam de generatione simplicium quam
mixtorum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit de generatione
elementorum adinvicem et compositorum ex elementis; secundo de causis
generationis et corruptionis, ibi: quia vero sunt quaedam generabilia
et cetera. Circa primum duo facit: primo determinat de generatione
elementorum adinvicem; secundo de generatione compositorum ex
elementis, ibi: de elementis autem ex quibus et cetera. Circa primum
duo facit: primo determinat de transmutatione mutua elementorum
secundum opinionem propriam; secundo reprobat opiniones aliorum, ibi:
quoniam autem quia transmutantur et cetera. Circa primum duo facit:
primo ostendit quomodo elementa ex invicem generantur; secundo quod
habent unam materiam susceptivam, existentem in potentia, non actu,
ibi: sed tamen adhuc et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit
quod intendit; secundo prosequitur intentum, ibi: quoniam quidem
igitur omnia et cetera. Dicit ergo primo, quod quia determinatum est
hic et in tertio libro de caelo et mundo, quod corpora simplicia,
scilicet elementa, adinvicem generantur, et cum hoc etiam ad sensum
videmus quod ipsa sunt adinvicem generata: quia nisi ita esset, non
esset alteratio inter ea, cum tamen videamus quod alteratio secundum
passiones tactus est inter ea, et ipsae passiones inter se
praedominantes transmutant substantiam eorum adinvicem: quoniam inquam
ita est, dicendum est nunc quis modus adinvicem transmutationis; et
dicendum est utrum sit possibile quod quodlibet elementum ex quolibet
elemento generetur, vel quod tantum unum generetur ex uno, si
impossibile sit generari ex alio.
2. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., prosequitur
intentum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit generationem
elementorum in communi; secundo magis in speciali, ostendendo
differentiam inter ea quantum ad eorum transmutationem, ibi: iam autem
secundum unumquodque et cetera. Primo ostendit quod elementa adinvicem
transmutantur, tali ratione. Generatio est ex contrariis et in
contraria; omnia elementa habent contrarietatem adinvicem, quia eorum
differentiae sunt contrariae ut ostensum est: ergo elementa adinvicem
generantur. Maiorem propositionem manifestat inducendo in singulis
elementis, dicens quod quaedam elementa secundum ambas differentias
contrariantur, sicut ignis et aqua; ignis enim est calidus et siccus,
aqua vero frigida et humida: calidum autem et frigidum sunt contraria,
et similiter humidum et siccum. Quaedam autem contrariantur solum
secundum alteram qualitatem, sicut aer et aqua: quia aer est calidus,
et aqua est frigida, sed in humiditate conveniunt. Simile est de
terra et igne, et de terra et aqua. Sic ergo concludit quod
universaliter manifestum est, quod quodlibet elementum ex quolibet
generatur.
3. Deinde cum dicit: iam autem secundum unumquodque etc.,
determinat de generatione ipsorum magis in speciali. Et circa hoc duo
facit: primo ostendit quomodo unum elementum generetur ex uno; secundo
quomodo unum generetur ex duobus, ibi: si autem uniuscuiusque et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quae sunt quae
faciliter et cito adinvicem transmutantur; secundo quae sunt quae
tardius et difficulter, ibi: ex igne autem aquam et cetera. Dicit
ergo primo, quod licet omnia elementa in hoc conveniant quod quodlibet
ex quolibet generatur, differunt in hoc, quod quaedam ipsorum facilius
et citius et quaedam tardius et difficilius adinvicem transmutantur.
Quaecumque enim habent symbolum, idest convenientiam in aliqua
qualitate, citius et facilius transmutantur adinvicem, illa vero quae
in nulla qualitate conveniunt, tardius et difficilius. Et ratio huius
est, quia cum ea quae habent symbolum transmutantur, non est necesse
transmutari nisi tantum alteram qualitatem, quando vero ea quae
transmutantur adinvicem in nulla qualitate conveniunt, utramque
qualitatem necesse est transmutari: facilius autem est unum trasmutari
quam plura. Ulterius autem exemplificat, dicens quod ex igne potest
fieri aer solum altero transmutato, scilicet sicco; ignis enim est
calidus et siccus, aer autem calidus et humidus: si ergo siccum ignis
per dominium humidi corrumpatur, remanet calidum et humidum, et sic
erit aer. Item etiam ex aere poterit fieri aqua, si per dominium
frigidi caliditas aeris corrumpatur. Eodem modo ex aqua terra, et ex
terra ignis: habent enim ambo convenientiam ambobus. Aqua enim est
frigida et humida, terra vero frigida et sicca; et ideo dominato
humido, idest si humidum aquae corrumpatur per dominium sicci,
generabitur terra ex aqua: passive enim legitur ly dominato. Item
vero quia ignis est calidus et siccus, terra vero frigida et sicca, si
corrumpatur frigiditas terrae, generabitur ignis ex terra. Et ideo
concludit manifestum esse quod, cum quodlibet generetur ex quolibet ut
ostensum est, quod generatio simplicium corporum erit circularis, et
praedictus modus transmutationis est facilis, quia habent symbolum in
altera qualitate. Dubitatur autem de hoc quod hic dicit philosophus.
Dicit enim quod, cum elementa quae habent symbolum transmutantur,
remanet una qualitas, sicut quando ex aere fit aqua, remanet
humiditas: et sic videtur quod corrupto subiecto remaneat accidens,
quod est impossibile. Ad quod dicendum, quod illud accidens sive illa
qualitas non remanet eadem numero, sed eadem specie. Sed adhuc
videtur dubium remanere, quia non videtur quod propter hoc talis
transmutatio debeat esse facilior: cum oporteat corrumpi ambas
qualitates, sicut in transmutatione non habentium symbolum. Ad huius
ergo evidentiam considerandum est, quod qualitates elementorum
causantur ab ipsis formis substantialibus ipsorum. Illa ergo elementa
quae maiorem convenientiam habent in qualitatibus, necessario habent
maiorem convenientiam in formis substantialibus, et per consequens in
dispositionibus materiae facilius adinvicem transmutantur. Et licet
oporteat ambas qualitates corrumpi, tamen quia qualitas symbola minus
resistit, immo nullo modo, contraria vero resistit, ideo facilior est
transitus.
4. Deinde cum dicit: ex igne autem aquam etc., ostendit quae sunt
illa quae tarde et difficulter adinvicem generentur. Et dicit quod
sunt illa quae non habent symbolum, sicut ignis et aqua, terra et
aer; et inducit rationem quae patet in littera.
5. Deinde cum dicit: si autem uniuscuiusque etc., ostendit quomodo
unum elementum generetur ex duobus, dicens quod si altera qualitas
uniuscuiusque elementorum habentium symbolum corrumpatur, non est
adinvicem transmutatio, sed tamen poterit aliquod tertium generari:
sicut ex igne et aqua, quae in nulla qualitate conveniunt, poterit
generari terra et aer, ex aere et terra ignis et aqua. Quando enim
aquae frigiditas corrumpitur et siccitas ignis, sic fiet aer, qui est
calidus et humidus: quando vero calidum ignis et humiditas aquae
corrumpitur, remanet siccitas ignis et frigiditas aquae, et sic
generatur terra frigida et sicca. Similiter ex aere et terra potest
generari ignis et aqua: quando enim caliditas aeris et terrae siccitas
corrumpitur, remanet humiditas aeris et terrae frigiditas, et sic
generatur aqua frigida et humida: quando vero humiditas aeris et terrae
frigiditas corrumpitur, remanet caliditas aeris et siccitas terrae, et
sic generatur ignis calidus et siccus. Haec autem generatio ignis
concessa est ab omnibus: quia ad sensum apparet quod in lignis, in
quibus est humiditas aeris, generatur flamma, quae maxime ignis est
inter ea quae naturae igneae sunt apud nos. Flamma autem nihil aliud
est nisi fumus accensus: fumus autem est ex terra et aere, et
humiditas aerea exspirans et secum trahens partes terrestres: propter
quod denigrantur ea quae tangit. In hac tamen generatione notandum
est, quod semper necesse est vincere alteram activarum qualitatum et
alteram passivarum, quia aliter non esset coniunctio possibilis.
6. Deinde cum dicit: in his autem quae per consequentiam etc.,
ostendit ex quibus duobus elementis non potest generari tertium, dicens
quod in his elementis quae sunt per consequentiam, idest quae sunt
immediate in loco et habent symbolum, talis generatio esse non potest,
scilicet quod ex duobus, altera qualitate in utroque corrupta, tertium
generetur. Quia illa quae relinquitur, est aut eadem aut contraria;
et si quidem fuerit eadem in utroque, puta caliditas in igne et aere,
non generabitur aliquod tertium elementum: quia ex una qualitate non
potest constitui elementum; si autem fuerit contraria, puta siccitas
ignis et humiditas aeris: cum ista coniugatio sit impossibilis ut supra
dictum est, nec tunc poterit generari tertium elementum. Similiter
autem est in aliis habentibus symbolum, scilicet in terra et aqua:
quia in omnibus talibus quae habent talem coniunctionem in loco, et est
inter ea convenientia qualitatis, una qualitas est eadem et altera
contraria. Ex dictis igitur manifestum est quod elementa, quae ex uno
in unum ex veloci generatione transeunt, generantur una qualitate
corrupta; quae autem transeunt ex duobus in unum tertium, illa
transeunt duabus qualitatibus corruptis. Ultimo epilogat, et patet in
littera. Dubitatur de hoc quod hic dicit philosophus, quod corrupta
frigiditate terrae et humiditate aeris fiet ignis; hoc enim non videtur
possibile esse: quia nec terrae siccitas nec caliditas aeris videntur
ad generationem ignis posse sufficere: ignis enim multo calidior est
quam aer et siccior quam terra. Ad hoc autem dicunt quidam quod non
intendit philosophus quod ex illis duobus generetur purus ignis, sed
aliquid quod maxime participet naturam eius, sicut exemplificat de
flamma. Sed hoc stare non potest, quia philosophus loquitur de
generatione elementorum, et non mixtorum ex elementis; et praeterea
etiam caliditas flammae multo intensior est quam caliditas aeris. Et
ideo dicendum quod generatur purus ignis. Et licet illa caliditas non
sufficiat, iuvatur tamen et intenditur per virtutem corporis
caelestis, et luce solis, et per virtutem aliarum stellarum.
|
|