|
1. Postquam philosophus de generatione elementorum determinavit, hic
ostendit quod subiectum istius transmutationis non est aliquod corpus
actu existens, et per consequens quod illud subiectum est materia
communis existens in potentia. Circa hoc ergo duo facit: primo
ostendit quod subiectum huius transmutationis non potest esse aliquod
elementum; secundo quod nec aliquod medium inter elementa, ibi: tamen
neque aliud aliquid et cetera. Dicit ergo primo quod licet supra
dictum sit, quod sit subiectum huius transmutationis et quod elementa
adinvicem transmutentur, adhuc tamen inspiciemus si aliquod naturalium
corporum, puta elementorum, vel aliquod corpus medium inter ea, est
materia talis transmutationis. Quibusdam enim videtur quod sit aqua,
quibusdam quod sit aer vel aliquid tale. Sed quod aliquod tale corpus
non possit esse materia elementorum, probat tali ratione. Quia aut
illud est tantum unum, aut duo, aut plura. Si autem sit unum
tantum, tunc omnia erunt unum, scilicet vel aer, vel aqua, vel
ignis; sed hoc non est possibile, quia transmutatio est inter
contraria. Si enim dicatur quod aer, qui est omnia, permaneat
secundum rationem et formam, subiectum salvatur in tota
transmutatione: talis autem transmutatio est alteratio et non
generatio; ergo non fit generatio elementorum adinvicem: quod est
contra supra probata. Simul autem cum praedictis videtur, quod aqua
non sit omnino similis aeri, aut aliquod elementum per omnia simile
alteri elemento; ergo oportet quod sit aliqua proprietas
uniuscuiusque, et aliqua differentia et contrarietas inter ipsa
distinguens, et illius contrarietatis unum elementum habebit partem
unam, et aliud elementum partem aliam habebit: verbi gratia, si ignis
et aer sint contraria secundum calidum et frigidum, ignis habebit
caliditatem et aer frigiditatem. Quando ergo fit transmutatio aeris in
ignem, si quidem manet aer in tota transmutatione, tunc etiam manet
aeris frigiditas: et tamen ex igne in quo transmutatur, inerit ei
caliditas; ergo tunc est calidum et frigidum. Et cum sit simplex
corpus, est ubique et secundum idem frigiditas et caliditas; ergo
contraria erunt in eodem, quod est impossibile.
2. Deinde cum dicit: sed tamen neque ignis etc., removet quandam
responsionem quae posset dari ad praedicta. Posset enim aliquis dicere
quod aer quando fit ignis, non dicitur fieri ignis quia assumit speciem
ignis, sed aer est calidus; et similiter quando ex igne fit aer,
remanet aer calidus. Sed hoc removet, dicens quod si hoc esset
verum, sequeretur idem quod prius, scilicet quod generatio elementi ex
elemento esset alteratio: quia aer frigidus et calidus non differunt
nisi per accidens, et hoc facit alterationem. Praeterea cum ex igne
fit aer vel e converso, si utraque forma inest materiae ignis et
aeris, sicut dicit ista opinio, erunt idem calidum et frigidum: et
quia transmutatio omnis est inter contraria, ergo aeri inerit calor
ignis, et aer de se est aliquid frigidum; ergo calidum et frigidum
sunt in eodem simplici: quod est impossibile. Ergo impossibile est
quod aer sit ignis calidus, vel ignis sit aer frigidus. Quod autem
hic dicitur quod aer de se est frigidus, dicitur gratia exempli et non
secundum rei veritatem. Cum autem ista sint impossibilia, oportet
quod ambo elementa, scilicet ignis et aer, habeant aliquod quod sit
eis commune, quod essentialiter est in ambobus. Et haec est communis
materia quae est in potentia ad utrumque; et eadem ratio est de aliis
elementis. Nullum ergo elementum est materia ad alia elementa, sed
materia eorum est una, quae est potentia unumquodque.
3. Deinde cum dicit: tamen neque aliud etc., ostendit quod medium
corpus inter ignem et aerem, quod sit grossius igne et subtilius aere,
vel etiam medium inter aerem et aquam, quod sit subtilius aqua et
grossius aere, non potest esse materia elementorum. Quia si illud
medium supponatur quod est medium aeris et ignis, aut illud est cum
contrarietate elementi prima, aut sine ea. Si autem est cum
contrarietate prima alicuius elementi, ipsum est illud elementum: quia
cui convenit propria passio alicuius, illi convenit subiectum illius
passionis; et sic non erit medium inter elementa: quod est contra id
quod suppositum est. Si autem illud corpus non habet passionem vel
proprietatem elementarem, sed est privatum ea: cum privatio cum altero
semper sit contrariorum (aliter enim materia elementorum esset a forma
separata, quod est impossibile), sequitur quod id medium corpus non
sit sine contrarietate; sicut quidam dicunt quod ipsum est quoddam
infinitum, non habens qualitatem aliquam et omnia comprehendens.
Similis autem ratio est, quodcumque horum mediorum esse materia
elementorum ponatur. Ergo aut nihil tale est medium, aut illud est
aliquod quatuor elementorum: quod est contra positionem. Si ergo non
potest esse aliquod corpus sensibile prius istis quatuor elementis,
necesse est ut ipsa quatuor elementa sint principia corporum
sensibilium. Commentator autem aliter deducit istam rationem. Dicit
enim, quod si ponatur aliquod corpus medium esse materiam elementorum,
sequitur idem inconveniens quod contingebat ponentibus unum elementorum
aereum esse subiectum. Sequitur enim contraria esse in eodem: quia
cum omnis transmutatio sit in contraria et ex contrariis, ut supra
dixit philosophus, cum ex tali corpore generatur aer vel aliud
elementum, in eodem erunt qualitates ipsius corporis medii, cum ipsum
in transmutatione secundum substantiam permaneat, et qualitates aeris
generati, quas de necessitate illis oportet esse contrarias. Sequitur
etiam secundum eum illud esse ens et non ens: quia cum unum est
privatio alterius, et privatio est non ens, secundum unum contrariorum
est ens, et secundum aliud est non ens.
4. Ultimo autem cum dicit: necesse igitur est etc., recapitulando
concludit principale propositum, dicens quod ista corpora aut semper
manentia sunt in formis suis et immutabilia invicem, aut transmutantur
adinvicem; et si transmutantur, aut omnia transmutantur, aut quaedam
sic et quaedam non: sicut Plato scripsit in Timaeo, quod terra
propter latitudinem suorum triangulorum non transmutatur. Sed
manifestum est quod omnia elementa adinvicem transmutantur; non tamen
omnia aeque cito: quia ea quae habent symbolum, citius generantur
adinvicem, quae autem non habent, tardius. Si enim in elementis est
contrarietas una tantum, necesse est esse duo elementa, quia unum
solum non potest esse simul sub duobus contrariis: et materia tunc est
medium duorum. Sed quia nos videmus quod elementa sunt plura quam
duo, necesse est ad minus sint duae contrarietates. Duabus autem
existentibus contrarietatibus impossibile est quod elementa sint tantum
tria, sed oportet de necessitate quod sint quatuor. Tot enim
contingit fieri utiles coniugationes tangibilium qualitatum, penes quas
sumitur numerus elementorum; sunt enim in universo sex coniugationes
sed duae sunt impossibiles: ut supra patuit, quia contraria essent in
eodem.
|
|