Lectio 6

1. Postquam philosophus secundum propriam opinionem determinavit de mutua transmutatione elementorum, in parte ista ponit opiniones aliorum et destruit eas. Fuerunt enim circa hoc duae opiniones: quidam enim dixerunt quod non omnia elementa adinvicem transmutantur sed quaedam: verbi gratia, sicut aer mutatur in aquam et ignem, ignis vero non mutatur in aerem et in aquam; aliqui vero non, ut Empedocles et eius sequaces dixerunt elementa esse immutabilia. Primo ergo ponit rationem contra primam; secundo contra secundam, ibi: admirabitur autem et cetera.

2. Quia vero prima opinio supponit quoddam elementum medium esse principium in transmutatione aliorum, quod est contra id quod supra probatum est, ideo philosophus breviter adducendo id quod supra dictum est, ostendit quod neque extremum elementum potest esse principium, neque medium elementum potest esse principium. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non extremum; secundo quod neque medium, ibi: quoniam autem neque medium et cetera. Dicit ergo primo, quod quia elementa adinvicem transmutantur, impossibile est aliquod ipsorum esse principium, neque medium neque extremum. Quod extremum elementum non potest esse principium manifestum est ex supra dictis: si enim dicatur quod extrema, sicut ignis aut terra, sunt principia, cum ipsa et in transmutatione permaneant, omnia erunt ignis, quod est manifeste falsum; et eadem ratio est de terra.

3. Deinde cum dicit: quoniam autem neque medium etc., ostendit quod neque medium elementum potest esse principium, sicut illi dicebant qui ponebant non omnia elementa adinvicem generari. Et circa hoc duo facit: primo praesupponit quoddam medium ad propositum ostendendum; secundo probat propositum, ibi: terra sit g et cetera. Proponit ergo primo quod non solum aer mutaretur in aquam, sed et in ignem, nec aqua solum in aerem, sed et in terram; sed, ut illi dicebant, extrema non amplius mutabantur in medium. Sed oportet in istis transmutationibus esse statum et non ire in infinitum: si enim iretur in infinitum, tunc in uno et eodem essent infinitae contrarietates; et hoc est infra magis manifestum.

4. Deinde cum dicit: terra sit g etc., probat propositum. Et circa hoc duo facit: primo ponit rationem suam; secundo probat quoddam quod supposuerat, scilicet quod in elementis est status in ascendendo, ibi: quoniam autem in infinitum et cetera. Dicit ergo primo, quod si aer mutetur in aquam et in ignem, necessario aer et ignis et aqua poterunt adinvicem transmutari. Sit ergo terra g, et aqua y, aer a, ignis p. Si ergo a, quod est signum aeris, mutatur in duo elementa, scilicet in p et in y, hoc est in ignem et in aquam, oportet quod aer habeat aliquam contrarietatem cum p igne: quia non transmutantur adinvicem nisi contraria. Sit autem haec contrarietas, gratia exempli, albedo et nigredo, ita quod ignis sit corpus nigrum siccum, et aer sit corpus album siccum. Rursus etiam quia a aer, transit in y aquam, oportet esse aliam contrarietatem inter aerem et aquam; et sit haec contrarietas siccitas et humiditas: siccitas significetur per litteram X et conveniat aeri, humiditas significetur per litteram y et conveniat aquae. Ergo aer mutatur in aquam, aqua remaneat alba: quia album aeri et aquae est contingens; erit autem aqua humida et alba. Si autem album non sit contingens utrique, cum aer mutatur in aquam, erit aqua nigra et humida, cum aer supponatur albus et siccus: oportet enim quod omnis mutatio sit inter contraria. In tali ergo mutatione oportet aquam esse albam vel nigram, si aer qui est prior aqua, ponatur esse corpus album: quia si communicant in mera albedine, tunc aqua est alba, si autem non, tunc est nigra. Similiter etiam cum aer mutatur in ignem, ipsi p, hoc est igni, convenit siccitas: conveniunt enim aer et ignis in siccitate; cum ergo ignis sit siccus et niger, et aqua humida et alba, manifestum est quod poterunt adinvicem transmutari, cum sint contraria: ignis enim est niger et siccus, aqua humida et alba. Sic ergo manifestum est quod omnia elementa adinvicem transmutantur, quia et in g, quod significat terram, sunt reliquae duae qualitates, scilicet humidum et nigrum, et duo elementa erunt symbola cum ipsa terra, quae est nigra et humida: communicat enim in nigro cum igne, et in humido cum aqua; haec enim, scilicet humidum et nigrum, nunquam contingunt esse cum qualitatibus aeris, quae sunt album et siccum, et terra cum aere non habet symbolum. Advertendum est quod istae qualitates non sunt propriae elementorum, sed utitur eis Aristoteles gratia exempli: parum enim curavit philosophus de exemplis. Inde dicit Commentator in II de anima: de exemplo autem non intenditur nisi manifestatio, non verificatio. Ex omnibus istis verbis intendit hic philosophus talem rationem. Quaecumque sunt contraria adinvicem, transmutantur; sed omnia elementa sive habeant symbolum sive non, sunt contraria in ambabus vel in altera qualitate; ergo omnia elementa adinvicem transmutantur. Et hoc est contra opinionem dicentium quaedam sed non omnia adinvicem transmutari, ut dictum est, quam philosophus hic destruere intendit.

5. Deinde cum dicit: quoniam autem in infinitum etc., ostendit quod transmutatio elementorum non procedit in infinitum. Si enim hoc ponatur, sequuntur quatuor inconvenientia. Quorum primum est quod in uno elemento erunt infinitae qualitates. Si enim ignis quod est quartum elementum, mutetur in aliud quod sit X, et non revolvatur, ita scilicet quod non mutetur in ignem, cum omnis mutatio fiat inter contraria, oportet quod inter p et X sit alia contrarietas, diversa a contrarietatibus quatuor elementorum: quia ipsum quintum elementum quod est X, non ponitur esse idem alicui quatuor elementorum. Sed cum omnis contrarietas sit secundum qualitates, oportet quod aliqua qualitas sit in igne secundum quam contrariatur ipsi X: et sit qualitas illa r; et similiter oportet quod in ipso X quinto elemento sit aliqua qualitas illi contraria: et sit illa qualitas f. Illa autem qualitas r non solum erit in ipso igne, sed etiam in omnibus quatuor elementis, quia omnia possunt mutari in ipsum X: omnis enim mutatio est inter contraria; et quodlibet inferiorum elementorum habebit tres qualitates primas. Utrum autem quintum sit elementum nondum est demonstratum. Sed tamen manifestum est quod si rursus illud quintum mutetur in aliud, est etiam alia contrarietas inter quintum et sextum, diversa a contrarietate omnium inferiorum; et sic oportet quod una alia qualitas insit omnibus inferioribus, eadem ratione. Et sic illa quatuor elementa priora habebunt quatuor qualitates primas; et sic addito uno elementorum, adderetur una qualitas et una contrarietas. Quapropter si est sic in corporibus simplicibus elementorum procedere in infinitum, in uno et eodem erunt infinitae contrarietates, et infinitae qualitates: et hoc primum est impossibile. Secundum inconveniens ponit cum dicit: si autem hoc etc., dicens quod si hoc est, scilicet quod sint infinita elementa et infinitae qualitates, non erit definire nec generare. Quia si aliquod debeat mutari in aliud, oportet quod infinitas qualitates pertranseat; sed cum in infinitis infinita sint media, et infinita non sit pertransire ut dicitur in VIII Physic., sequitur quod talia nunquam adinvicem mutabuntur. Tertium inconveniens ponit cum dicit: amplius autem etc., dicens quod etiam proximum elementum non poterit mutari in sibi proximum, sicut ignis nunquam transibit in aerem, nec e converso: quia in quolibet istorum sunt infinitae qualitates, quas impossibile est pertransire. Quartum inconveniens ponit cum dicit: fiunt autem et omnia etc., dicens quod omnia infinita erunt unum. Quia omnes qualitates elementorum quae sunt supra p, quod est ignis, conveniunt etiam inferioribus, et e converso; quorum autem primae qualitates sunt eaedem, et ipsa sunt eadem; ergo omnia infinita erunt unumquodque de inferioribus, ita quod unumquodque erit.