Lectio 8

1. Postquam philosophus determinavit de generatione elementorum, hic determinat de generatione compositorum ex elementis. Et circa hoc duo facit: primo determinat de generatione compositorum ex elementis; secundo ostendit quod ad generationem mixti omnia elementa concurrunt, ibi: omnia autem mixta corpora et cetera. Circa primum duo facit: primo arguit ad ostendendum quis non possit esse verus modus generationis mixtorum; secundo determinat veritatem, ibi: quapropter quoniam et cetera. Circa primum considerandum est, quod sicut supra patuit, duplex est opinio de elementis. Quaedam est vera, scilicet quod elementa ex quibus sunt corpora constituta, habent aliquid commune quod est una materia. Similiter necesse est dicere, quod si elementa transmutantur adinvicem, necesse est quod habeant unam communem materiam: quae dicitur una ab unitate potentiae quae est in ea, et est potentia ad formam, cum semper habeat potentiam ad omnes formas elementorum; et necesse est ipsam compleri per successionem motus in omnes formas: et sic necesse est quod de una forma ad aliam transmutetur; et hanc opinionem primo ponit. Secunda opinio fuit Empedoclis, qui dixit elementa esse intransmutabilia, et hanc innuit ibi: quicumque enim et cetera. Et dividitur in quatuor partes. In prima ostendit, quod secundum opinionem Empedoclis non potest dari verus modus generationis mixtorum, dicens quod quidam sunt qui dicunt elementa non adinvicem generari; illi etiam non dicunt quod unumquodque elementum fiat ex qualibet parte corporis mixti, sed dicunt quod elementa fiunt ex corpore, sicut lapides et lateres ex pariete. Sed hoc est inconveniens: non enim possunt dicere quomodo ex elementis sic compositis, non vere mixtis, sint carnes et ossa et unumquodque aliorum corporum mixtorum; si enim componantur et congregentur elementa in unum remanentibus formis et operibus suis, sic ignis in una parte compositi erit adurens et aqua fluens, terra incontinua, aer exspirans; similiter ignis non ligatus evolabit sursum, terra autem descendet deorsum, et sic nunquam constabit ut faciat ossa et carnes et huiusmodi.

2. Secundo ibi: habet autem quod dicitur quaestionem etc., ostendit quod etiam secundum primam opinionem est dubium, quomodo ex elementis generentur composita, dicens quod licet prima opinio sit vera, quae dicit elementa in alterutrum transmutari, tamen secundum ipsam est dubium quomodo ex elementis potest generari aliquid praeter ipsa. Elementa enim adinvicem generantur, sicut aqua ex igne, et ex aqua ignis, et similiter est de aliis: et hoc ideo, quia habent unum commune subiectum ut dictum est; sed etiam ex eis generatur caro et medulla, et alia mixta corpora: sed quomodo fiat horum generatio, adhuc est dubium.

3. Tertio ibi: illis quidem enim etc., redit iterum super secundam quaestionem, ut melius ostendat quomodo ex ipsa non potest dari verus modus generationis, dicens quod illi qui dicunt sicut Empedocles dicit, non possunt assignare modum quomodo corpora mixta componantur ex elementis. Necesse est enim secundum eos quod compositio elementorum sit quaedam mixtura talis, qualis est mixtura lapidis in pariete. Dicunt enim quod elementa salvantur in mixto secundum formas substantiales et actus suos, et talis compositio est secundum partes minimas; quod est inconveniens quia quod uni est mixtum, puta male videnti qui non discernit inter partem et partem, alteri, scilicet bene videnti, non esset mixtum: et sic idem esset mixtum et non mixtum. Adhuc etiam sequitur aliud inconveniens; quia secundum istos non ex quacumque parte carnis generabitur quodlibet elementum, sed ex una parte unum et ex alia parte aliud, sicut si ex una parte cerae fiat sphaera, ex alia parte fiat figura pyramidalis. Hoc autem patet esse falsum per ea quae dicta sunt supra, capitulo de mixtione. Sed sicut in unaquaque parte cerae potest quaelibet figura formari, ita ex qualibet parte mixti per resolutionem potest quodlibet elementum generari. Haec ergo ambo elementa, scilicet ignis et terra, et etiam alia, generantur ex qualibet carne, idest ex qualibet parte carnis. Sed illi qui dicunt sicut Empedocles, scilicet elementa esse intransmutabilia, non possunt hoc dicere; sed sicut ex diversis partibus et locis ipsius parietis tolluntur diversi lapides, ita ex diversis partibus et locis ipsius mixti diversa elementa oportet eos dicere generari, ita quod ignis ab uno loco et parte, et aer ex alia.

4. Quarto ibi: similiter autem et facientibus etc., opponit contra primam opinionem, dicens quod etiam ponentibus elementa habere unam materiam et esse transmutabilia sequuntur inconvenientia, si dicatur aliquid generari ex elementis. Habet enim quaestionem et dubium, quomodo generabitur aliquid ex ambobus, sicut ex calido et frigido, aut igne et aqua. Si enim caro est ex ambobus, et neutrum eorum est ipsa caro, nec etiam salvantur ipsa elementa, quia aliter non esset mixtio, nihil relinquitur nisi materia: quod est impossibile. Si autem remaneat alterum, et alterum corrumpatur, tunc est corruptio unius et generatio alterius: quia corrupto uno, aut generatur alterum, aut remanet pura materia. Quomodo ergo fiat ex eis generatio dubium est.

5. Deinde cum dicit: quapropter quoniam etc., determinat veritatem. Et circa hoc duo facit: primo ostendit modum generationis in universali; secundo magis in speciali, contrahendo ipsum ad mixtionem elementorum in constitutione compositi, ibi: quoniam autem patiuntur et cetera. Primo ergo, relicta secunda opinione tanquam falsa et impossibili, et supposita prima, ponit verum modum generationis corporum mixtorum. Ad cuius evidentiam praemittit duo. Quorum primum est quod differentiae elementorum sunt contrariae, scilicet calidum et frigidum, et huiusmodi, et suscipiunt magis et minus. Secundum est quod, quando alterum elementum fuerit simpliciter actu, et alterum simpliciter in potentia fuerit, tunc non potest esse mixtio; quando vero unum non est omnino actu, nec per excessum praedominatur alteri elemento, tunc generabitur quoddam medium, quod nec est simpliciter calidum, nec simpliciter frigidum, sed quodammodo naturam participans utriusque. Et hoc ideo, quia quando elementa miscentur, intentiones sive formae corrumpuntur et remanent in virtute: et tunc illud medium generatum non est sic in potentia sicut materia, nec simpliciter alterum elementorum, sed medium inter ea. Quod quidem medium diversificatur secundum quod diversificantur virtutes miscibilium. Si enim potentia ignis excedat virtutem aquae, medium generatum est magis calidum quam frigidum, et sic secundum proportionem virtutis unius elementi ad virtutem alterius: ut si in duplo sive in triplo excedit caliditas frigiditatem, et medium dupliciter est calidius et tripliciter. Secundum ergo hunc modum erunt mixta ex contrariis elementis et per compositionem vel mixtionem, et elementa erunt ex illis mixtis per resolutionem: ipsa enim mixta sunt potentia quatuor elementa, non quidem sicut materia, sed sicut dictum est.

6. Deinde cum dicit: quoniam autem patiuntur etc., contrahit modum qui dictus est universaliter, ad propositum, dicens quod quia omnia contraria patiuntur adinvicem, sicut dictum est prius in capitulo de actione, quia quod est actu calidum, est potentia frigidum, et e converso: si ipsa elementa non adaequantur potentiis suis, sed unum omnino alteri praedominatur, tunc transmutantur adinvicem, et non fit mixtio, sed corruptio debilioris et generatio sive augmentum praedominantis. Et quod dictum est de calido et frigido, intelligendum est similiter in aliis contrariis, scilicet sicco et humido. Sed elementa prius se invicem transmutantur in generatione, postea vero, adaequatis potentiis eorum secundum quandam proportionem, generatur quoddam medium, sicut carnes et ossa et huiusmodi talia, calido quidem secundum aliquid infrigidato, et frigido secundum aliquid calefacto: quia in mixto materia uniuscuiusque contrarii partem capit alterius quando veniunt ad medium: medium enim est contrarii. Medium autem illud non est unius proportionis tantum, scilicet quod semper sit per aequalem contrariorum participationem, neque est indivisibile, idest non est uno modo tantum, sed diversis modis secundum diversitatem proportionis contrariorum: et sic est medium inter calidum et frigidum secundum multiplicem proportionem ipsorum. Ita etiam intelligendum inter humidum et siccum, quae secundum mediorum diversitatem quandam in alia proportione convenientia faciunt carnem, et in alia proportione faciunt os, et in alia faciunt alia, quorum complexiones variantur; sicut est homo, cuius complexio maxime vicina est temperamento, et leo qui est calidae complexionis, et asinus qui est frigidae complexionis.

7. Deinde cum dicit: omnia autem mixta corpora etc., ostendit quod in quolibet mixto sunt omnia elementa. Et primo per causam; secundo per effectum, ibi: testificari autem videtur et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod in quolibet mixto est terra et aqua; secundo quod ignis et aer, ibi: aer autem et cetera. Dicit ergo primo quod omnia corpora mixta, quaecumque sunt circa medium quod est terra, necessario sunt composita ex omnibus simplicibus corporibus, quae sunt quatuor elementa. Et quod in omni corpore mixto sit terra, sic ostendit. Locus et locatum secundum Commentatorem aut sunt eiusdem naturae, aut praedominatur natura loci in locato; sed omnia mixta naturaliter quiescunt in terra sicut in loco; ergo oportet quod in quolibet mixto sit terra, et non solum quod sit, sed ut praedominetur in ipso. Quod autem aqua sit in quolibet mixto probat ex hoc, quia terra pura non habet continuationem, nec in ipsa aliqua figura posset consistere; partes autem cuiuslibet mixti oportet esse terminatas: sola autem aqua, ut supra dictum est, est bene terminabilis. Et ipsa terra propter naturale siccum quod est in ea, nullatenus commoratur sine humido, quod est in causa continente: unde humidum, quod est in ea, continet ipsam; si autem ex ipsa humidum totaliter auferatur, statim decidet et convertetur in pulverem. Terra ergo et aqua propter dictas causas sunt in corporibus mixtis.

8. Deinde cum dicit: aer autem et ignis etc., primo probat quod in quolibet elemento est aer et ignis, tali ratione. Terra et aqua alterantur in mixto; cum autem unumquodque miscibilium alteretur a suo contrario, oportet aerem et ignem esse in composito: nam aer contrariatur terrae, et ignis aquae. Dico autem elementum esse contrarium elemento, prout ratione qualitatum contingit substantiam esse contrariam substantiae. Quoniam igitur generationes sunt ex contrariis, et in mixtis sunt extrema contrariorum, scilicet frigidum siccum quod est terra, et frigidum humidum quod est aqua, necesse est reliqua inesse, scilicet calidum cum sicco et calidum cum humido, quae sunt ignis et aer. Quapropter in omni composito sunt omnia simplicia corpora.

9. Deinde cum dicit: testificari autem videtur etc., probat idem per effectum. Et dividitur in partem principalem et incidentalem; pars incidentalis incipit ibi: quoniam autem est nutrimentum et cetera. Dicit ergo primo quod hoc quod dictum est, scilicet quod omnia mixta componantur ex quatuor elementis, testificari et approbare videtur nutrimentum uniuscuiusque. Nam unumquodque nutritur ex eis ex quibus est; sed omnia quidem nutriuntur ex multis elementis; ergo ex eisdem quatuor elementis omnia mixta consistunt. Maioris propositionis ratio potest esse, quia nutrimentum transmutatur in naturam nutriti: non autem posset transmutari nisi haberet eandem materiam. Minorem vero probat sumendo argumentum a minori. Minus enim videtur quod plantae quae sunt magis terrestres, nutriantur ex pluribus, quam alia nutrita; sed istae licet videantur solum nutriri ex aqua, nutriuntur tamen ex omnibus; ergo multo magis alia. Quod autem plantae nutriantur ex omnibus ex hoc videtur. Manifestum est enim, quod nutriuntur ex terra et aqua, ex agricultura: rustici enim colentes plantas miscent terram cum aqua ad nutrimentum plantarum; si autem inest terra et aqua, necesse est esse alia duo extrema, scilicet aerem et ignem, eadem ratione qua supra.

10. Deinde cum dicit: quoniam autem est nutrimentum etc., ostendit incidenter quod inter simplicia corpora solus ignis nutritur (non tamen proprie, quia sola vegetabilia proprie nutriuntur), dicens quod quia nutrimentum est sicut materiale respectu nutriti, quia in suam naturam convertitur, ut dictum est in capitulo de augmento, ipsum autem nutribile est sicut forma et species coniuncta materiae, rationabile est ut solus ignis inter simplicia corpora nutriatur, eo quod inter omnia elementa quae adinvicem generantur, ignis est magis formalis. Quod patet ex hoc quod ipse naturaliter fertur sursum ad terminum, idest ad circumferentiam orbis, qui maxime formalis est inter omnia corpora. Unumquodque enim natum est ferri ad sui ipsius generationem, quae est connaturalis ei; forma autem et species omnium rerum inferiorum, praeter hominem, est in terminis omnium: quia superiora ad inferiora se habent, sicut forma ad materiam; cum ergo ignis tangat orbem lunae, constat quod ipse sit connaturalis orbi in formalitate. Ultimo recapitulat, et est planum.