Lectio 9

1. Postquam philosophus determinavit de generatione et corruptione tam simplicium quam compositorum ex simplicibus, hic determinat de causis, sive de principiis generationis et corruptionis elementorum et mixtorum. Et circa hoc duo facit: primo dat intentionem; secundo prosequitur intentum, ibi: sunt enim et numero et cetera. Dicit ergo primo: cum sint quaedam generabilia et corruptibilia, et generatio et corruptio sit in eis quae sunt circa medium locum, dicendum est simpliciter et universaliter de generatione, quot et quae sint eorum principia. Facilius enim in libris particularibus inspiciemus causas principiorum generationum, quando causas universales generationis acceperimus; cursus enim ab universalibus ad particularia est maior et universalior via in natura.

2. Deinde cum dicit: sunt enim et numero aequalia etc., prosequitur intentum. Et circa hoc tria facit: primo ponit opinionem suam de principiis; secundo opiniones aliorum, ibi: sed hi quidem sufficientem etc.; tertio inquirit specialiter et sufficienter de principio movente, ibi: nobis autem et cetera. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur notandum est, quod omnium corporum quaedam sunt principia extrinseca et quaedam intrinseca. Principia extrinseca sunt agentia, sive moventia. Et ista se habent in quodam ordine: quia quaedam sunt proxima, et quaedam remota sive prima. Et prima quidem principia sunt substantiae separatae, quarum suprema est Deus: et ista sunt eadem omnium corporalium; et propter hoc dixit philosophus quod corruptibilium et sempiternorum sunt eadem principia numero. Proxima vero non sunt eadem: quia principia corporum caelestium sunt substantiae separatae, ut dicitur in XII Metaphys., sed proxima principia corruptibilium sunt ipsa corpora caelestia, ut dicit philosophus I Meteororum, et Commentator. Intrinseca vero principia sunt materia et forma; et ista non sunt eadem numero corruptibilium et incorruptibilium, sed sunt eadem secundum analogiam: quia nec materia nec forma corrumpitur per se sed solum per accidens, ut philosophus dicit in I Physic. Et ideo dicit philosophus quod principia corruptibilium et incorruptibilium sunt eadem principia genere, idest analogia sive proportione. Hoc ergo praemisso procedit in proposito, dicens quod principiorum rerum generabilium et corruptibilium aliud est materia, aliud est forma. Oportet autem adesse tertium: quia sicut in sempiternis non sufficiunt duo ad motum, sed oportet adesse movens, ita nec in generabilibus sufficiunt ad generationem duo, sed oportet adesse tertium, quod est efficiens. Materia vero cum sit ens in potentia, est causa quare ista inferiora possunt esse et non esse; forma vero est causa esse tantum. Sed efficiens movet materiam, ut transmutetur de potentia ad actum. Ad declarationem autem dictorum ponit quandam divisionem, dicens quod quaedam sunt de necessitate in esse: sicut sunt aeterna, ut corpora caelestia, quae in sua substantia et in suis motibus sunt necessaria, et similiter substantiae separatae; et his opponuntur impossibilia ad esse. Quaedam vero sunt possibilia esse et non esse: et ista sunt generabilia et corruptibilia, quae quandoque sunt et quandoque non sunt. Et ideo necessarium est quod generatio et corruptio sint circa corpora talia, quae possint esse et non esse. Illud autem ex quo talis potentia ad esse et non esse in eis est, materia dicitur. Sed causa finalis in physicis, quae est cuius gratia movens movet, est forma et species: haec enim est finis motus et intentionis naturalis agentis; et haec est ratio definitiva uniuscuiusque substantiae. Sed sicut dictum est, cum his duobus oportet esse tertium principium quod est efficiens, quod omnes antiqui somniaverunt, sed nullus de ipso aliquid veritatis dixit expresse.

3. Deinde cum dicit: sed hi quidem sufficientem etc., ponit opiniones aliorum de principiis. Et circa hoc duo facit: primo ponit eas; secundo improbat eas, ibi: neutri autem et cetera. Fuerunt autem duae opiniones. Quarum ponit primam, dicens quod quidam somniaverunt naturam specierum, idest ipsas species separatas quas Plato appellavit ideas, esse sufficientem causam ad hoc quod res generentur, quemadmodum Plato in Phaedone, ubi inducit Socratem ad confirmationem suae opinionis: unde dicit quod ibi Socrates increpat alios, tanquam dicentes nihil. Et supponit quod entium quaedam sunt substantiae separatae, quaedam vero participantia specierum sicut materiae, et quod unumquodque compositum dicitur esse actu secundum speciem, generari autem secundum illius speciei susceptionem, et dicitur corrumpi secundum illius speciei abiectionem. Dixit enim species rerum esse aeternas, quae sunt quasi quaedam sigilla impressa rebus generabilibus: et cum sigillatur materia, quod fit per illarum participationem, tunc res generantur, et cum eiicitur forma sigilli, manet quidem perpetua, sed destruitur individuum per eiectionem talis formae. Quapropter si ista est idearum natura, ut ipse Socrates et Plato existimant, necesse est ipsas species esse causas generationis et corruptionis: per praesentiam quidem generationis, per absentiam vero corruptionis.

4. Secundam opinionem ponit ibi: hi autem etc., dicens quod alii non dixerunt primum movens esse extrinsecum, sicut Plato, sed dixerunt principium transmutationis materiae esse ipsam materiam, et ipsum motum rerum esse ab hac, idest ab ipsa materia, disposita et informata qualitatibus primis.

5. Deinde cum dicit: neutri autem etc., reprobat praedictas opiniones: et primo primam; secundo secundam, ibi: si autem materiam et cetera. Primam reprobat duabus rationibus: quarum primam ponit, dicens quod neutra opinio bona est; quia species separatae non sunt causae sufficientes generationis cum materia: quia si sunt sufficientes, quare non semper continue generantur res, et non quandoque sic, et quandoque non? Non enim est maior ratio, quare in uno tempore species generentur quam in alio, cum ipsae species et participantia, idest materiae, quae innatae sunt suscipere illas species, semper et eodem modo se habeant. Potest autem sic ratio formari, idest: idem manens idem semper natum est facere idem; sed species vel ideae semper manent eadem et eodem modo; ergo semper deberent generare; sed hoc est falsum quod semper generent: quia quaedam quandoque sunt et quandoque non; ergo illae non sunt causae generationis et corruptionis.

6. Secundam rationem ponit ibi: amplius autem in quibusdam etc., dicens quod nos videmus ad sensum in quibusdam, sicut in artificialibus, quod necessarium est esse aliquod primum movens praeter species. Medicus enim facit sanitatem, et similiter doctor facit doctrinam, cum tamen praeter illos ipsa sanitas et doctrina sint species, et anima discentis et complexio corporis sint participantia ipsarum specierum; et similiter est in aliis secundum potentiam, idest secundum artem operantis (dicuntur enim artes et scientiae potentiae, ut dicitur IX Metaphys., quia per artem homo operatur, et per scientiam considerat). Cum ergo ars imitetur naturam, et in arte inveniamus hanc tertiam causam: ergo in natura est tertia causa, scilicet movens, praeter materiam et formam.

7. Deinde cum dicit: si autem materiam etc., reprobat secundam opinionem. Et circa hoc duo facit: primo comparat eam primae opinioni; secundo destruit eam, ibi: sed tamen nec hi et cetera. Dicit ergo primo quod, si aliquis dicat quod materia praedicto modo disposita, generet propter motum quem ipsa movet, magis dicit secundum naturam, quam illi qui dicunt speciem separatam generare. Quia id quod alterat et transformat, magis est causa generationis in physicis: materia autem, secundum quod dicunt, sic informata ut dictum est, alterat et transformat; et nos etiam consueti sumus dicere in artibus et in natura, quod hoc est efficiens quodcumque est transmutans et alterans.

8. Deinde cum dicit: sed tamen nec hi etc., reprobat istam opinionem per tres rationes; quarum prima talis est. Causa materialis cum efficiente nunquam incidunt in idem numero; sed materiae est pati et moveri: facere autem et movere est alterius potentiae, quia potentiae activae, quae est in agente; sequitur ergo quod materia non potest esse movens vel efficiens: alias enim potentia activa et passiva essent idem. Et hoc manifestat in naturalibus et artificialibus. Et primo in naturalibus; aqua enim, quae secundum quod dicit Thales est materia omnium, ut habetur I Metaphys., non facit ex seipsa animal, nec aliquid aliud. Similiter nec lignum quod est materia lecti aut scamni, sed artifex per artem quam habet in mente. Ex his ergo patet quod isti non recte dixerunt.

9. Secundam rationem ponit ibi: et quoniam etc., dicens quod tales non recte dicunt; quod patet et alia ratione: quia scilicet derelinquunt principalem causam: auferunt enim formam et quod quid est uniuscuiusque rei. Et hoc patet per supra dicta: quia dictum est quod ipsi auferunt causam moventem; qua sublata (cum materia quae est in potentia, non possit se movere ad actum) necessario aufertur etiam forma.

10. Sed adhuc manifestat hoc idem per aliud quod ipsi dicunt, ibi: amplius autem etc., dicens quod isti attribuunt corporali materiae potentias passivarum qualitatum, et per illas potentias valde organice, idest tanquam per organa et instrumenta, dicunt quod materia generat, aliam auferentes causam quae est secundum speciem, idest secundum causam formalem, per quam unumquodque collocatur in specie, ut dicitur II Physic. Dicunt enim quod calidum quod est in materia, innatum est segregare, frigidum autem natum est congregare: segregat enim calidum et dissolvit, frigidum autem congregat et inspissat, miscet et confundit. Et quia res omnes constituuntur mixtura quadam et distinctione, ideo dicebant quod ex his duobus omnia alia agunt et patiuntur, et omnia ex eis generantur et corrumpuntur: intantum etiam quod ignis, qui est formalissimus et maxime activus, aliquando motus a frigido hoc modo instrumentaliter patitur; et non dixerunt aliquam causam efficientem vel formalem.

11. Tertiam rationem ponit ibi: amplius vero simile etc.; quae talis est. Dictum est quod materia generat per potentias passivarum qualitatum tanquam per organa, sive instrumenta; sed hoc dicere idem est ac si diceretur, quod serra et unumquodque instrumentorum sit causa eorum quae generantur. Cum ergo hoc sit falsum: quia semper oportet lignum dividi aliquo movente serram ad secandum, et lignum coaequari aliquo homine incidente et movente dolabram, et similiter est in aliis instrumentis; falsum est quod materia mediantibus principiis talium qualitatum se moveat ad generationem. Et ideo oportet quod aliquid moveat et dirigat qualitates elementares ad species elementorum producendas. Et hoc est motus caeli, ut infra patebit. Quocirca et si ignis maxime aliquid faciat et moveat, tamen isti non vident quomodo moveat: quia multo deterius movet quam organum; quia sicut dictum est, organum dirigitur ab artifice ad actum talem vel talem, qui inducit formam operis artis, sed ignis corrumpit complexiones: et hoc est multo peius quam actio organi, ordinata ab eo quod movet organum.