|
Praecurre prior in domum tuam, et illuc advocare et illic lude, et
age conceptiones tuas. Eccli. 32, 15 - 16. Habet hoc
privilegium sapientiae studium, quod operi suo prosequendo magis ipsa
sibi sufficiat. In exterioribus enim operibus indiget homo plurimorum
auxilio; sed in contemplatione sapientiae tanto aliquis efficacius
operatur, quanto magis solitarius secum commoratur. Et ideo sapiens
in verbis propositis hominem ad seipsum revocat, dicens: praecurre
prior in domum tuam, idest ad mentem tuam ab exterioribus sollicite
redeas, antequam ab alio occupetur, per cuius sollicitudinem
distrahatur: unde dicitur Sap. VIII: intrans in domum meam,
conquiescam cum illa, idest cum sapientia. Sicut autem requiritur ad
contemplationem sapientiae quod mentem suam aliquis praeoccupet, ut
totam domum suam contemplatione sapientiae impleat, ita etiam
requiritur quod ipse totus per intentionem interius adsit, ne scilicet
eius intentio ad diversa trahatur: et ideo subdit: et illuc advocare,
idest totam intentionem tuam ibi congrega. Sic igitur interiore domo
totaliter evacuata, et homine totaliter per intentionem in ea
existente, quid agendum sit exponit subdens, et illic lude. Ubi
considerandum est, quod sapientiae contemplatio convenienter ludo
comparatur, propter duo quae est in ludo invenire. Primo quidem,
quia ludus delectabilis est, et contemplatio sapientiae maximam
delectationem habet: unde Eccli. XXIV, dicitur ex ore
sapientiae: spiritus meus super mel dulcis. Secundo, quia
operationes ludi non ordinantur ad aliud, sed propter se quaeruntur.
Et hoc idem competit in delectationibus sapientiae. Contingit enim
quandoque quod aliquis apud seipsum delectatur in consideratione eorum
quae concupiscit, vel quae agere proponit. Sed haec delectatio
ordinatur ad aliquid exterius, ad quod nititur pervenire; quod si
deficiat vel tardetur, delectationi huiusmodi adiungitur non minor
afflictio, secundum illud Prov. XIV: risus dolore miscebitur.
Sed delectatio contemplationis sapientiae in seipsa habet delectationis
causam: unde nullam anxietatem patitur, quasi expectans aliquid quod
desit. Propter quod dicitur Sap. VIII: non habet amaritudinem
conversatio illius, nec taedium convictus illius, scilicet
sapientiae. Et ideo divina sapientia suam delectationem ludo
comparat, Prov. VIII: delectabar per singulos dies, ludens
coram eo: ut per diversos dies, diversarum veritatum considerationes
intelligantur. Unde et hic subditur: et illic age conceptiones tuas,
per quas scilicet homo cognitionem accipit veritatis.
|
|