|
Huius ergo
exhortationis sectator Boetius de suis conceptionibus librum nobis
edidit, qui de hebdomadibus dicitur, idest de editionibus: quia in
Graeco hebdomada idem est quod edere. In quo quidem libro Boetius
duo facit. Primo enim praemittit prooemium; secundo procedit ad
operis tractatum, ibi, diversum est esse, et id quod est. Circa
primum tria facit. Primo ostendit de quo sit intentio. Secundo
quomodo sit tractandum, ibi, idque eo dicis esse faciendum et cetera.
Tertio tradit ordinem quo procedendum est, ibi, ut igitur in
mathematica fieri solet. Scribit autem hunc librum ad Ioannem
diaconum Romanae Ecclesiae, qui ab eo petierat ut ex suis
hebdomadibus, idest editionibus, dissereret, et exponeret quandam
difficilem quaestionem, per quam solvitur quaedam apparens
contrarietas. Dicitur enim, quod substantiae creatae, inquantum
sunt, bonae sunt; cum tamen dicatur, quod substantiae creatae non
sunt substantialia bona, sed hoc dicitur solius Dei proprium esse.
Quod enim convenit alicui inquantum est, videtur ei substantialiter
convenire; et ideo si substantiae creatae, inquantum sunt, bonae
sunt, consequenter videtur quod sint substantialia bona. Deinde cum
dicit, idque eo dicis esse, ostendit per quem modum hic tradere
velit, idest non plane, sed obscure: et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quod intendit obscure dicere. Secundo ostendit hunc modum
esse sibi assuetum, ibi, hebdomadas vero. Tertio ostendit quod hic
modus debeat ei esse acceptus, ibi, pro hinc ut ne sis. Dicit ergo
primo, quod ille ad quem scribit haec, ita petebat praedicta esse
scribenda, quod via eorum quae hic scribenda sunt, non esset omnibus
nota, qui non eodem desiderio ad haec afficiebantur quo ipse, cui
Boetius testimonium perhibet quod praedicta fuerit vivaciter ante
complexus, idest vel perspicaciter intelligendo, vel ferventer
desiderando. Deinde cum dicit, hebdomadas vero, ostendit hunc modum
etiam sibi esse consuetum; et dicit, quod ipse solitus erat sibi
commentari, idest componere vel excogitare quasdam hebdomadas, idest
editiones, seu conceptiones, quas potius conservabat, eas considerans
ad sui memoriam, quam participem eorum faceret aliquem illorum qui
propter sui lasciviam et petulantiam, idest luxuriam, et levitatem,
nihil aliud a ioco et risu patiuntur esse coniunctum, id est ordinatum
vel constructum. Detestantur enim si quis aliquem sermonem coniunxerit
aut ordinaverit non ad ludum, sed ad seria pertinentem. Deinde cum
dicit, pro hinc tu etc., concludit ex praemissis, quod obscurum
sermonem debeat gratanter suscipere, utpote qui talem sermonem ipse
petierat; et hoc est quod dicit: pro hinc, quia scilicet hoc
fecisti, ne iter nostrarum descriptionum esset omnibus pervium. Ne
sis adversus, idest contrarius, obscuritatibus brevitatis, idest
obscuritati praesentis libri, quae est brevitati coniuncta. Ex hoc
enim quod aliqua breviter dicuntur, magis solent esse obscura.
Obscuritas autem cum secretum fideliter custodiat, hoc affert
utilitatis quod loquitur solum cum illis qui digni sunt, idest cum
intelligentibus et studiosis, qui digni sunt ad secreta sapientiae
admitti. Deinde cum dicit, ut igitur in mathematica fieri solet,
ostendit quo ordine sit procedendum, ut patet, per ea quae sunt per se
nota: et circa hoc duo facit. Primo ponit ordinem procedendi.
Secundo notificat illa ex quibus procedere intendit, ibi, communis
animi conceptio. Dicit ergo primo, quod ipse intendit primo proponere
quaedam principia per se nota, quae vocat terminos et regulas.
Terminos quidem, quia in huiusmodi principiis stat omnium
demonstrationum resolutio; regulas autem, quia per eas dirigitur
aliquis in cognitionem sequentium conclusionum. Ex huiusmodi autem
principiis intendit concludere et facere nota omnia quae consequenter
tractanda sunt, sicut fit in geometria, et in aliis demonstrativis
scientiis, quae ideo dicuntur disciplinae, quia per eas discipulis
aggregatur scientia ex demonstratione quam magister proponit. Deinde
cum dicit, communis animi conceptio est, notificat principia per se
nota: et primo per definitionem: secundo per divisionem, ibi, harum
autem duplex est modus. Circa primum considerandum est, quod
huiusmodi principia, quae sunt termini, quia regulae demonstrationum
sunt, vocantur communes animi conceptiones. Definit ergo animi
conceptionem communem, dicens: communis animi conceptio est enuntiatio
quam quisque probat auditam, idest quam quilibet approbat statim ut eam
audit. Aliae enim propositiones quae his demonstrantur, non statim ex
ipso auditu approbantur, sed oportet ut per alia aliqua fiant nota.
Hoc autem non est procedere in infinitum: unde oportet pervenire ad
aliqua quae statim per se sunt nota. Unde dicuntur communes animi
conceptiones, et communiter cadunt in conceptione cuiuslibet
intellectus: cuius ratio est, quia praedicatum est de ratione
subiecti; et ideo statim nominato subiecto, et intellecto quid sit,
statim manifestum est praedicatum ei inesse. Deinde cum dicit, harum
autem duplex est modus, dividit praedicta principia, dicens, quod
praedictarum communium animi conceptionum duplex est modus. Quaedam
enim animi conceptiones sunt communes hominibus omnibus, sicut ista:
si ab aequalibus aequalia auferas, quae relinquuntur sunt aequalia.
Alia vero animi conceptio est communis solum doctis, quae derivatur a
primis animi conceptionibus, quae sunt omnibus hominibus communes: et
huiusmodi est: incorporalia non esse in loco, quae non approbatur a
vulgo, sed solum a sapientibus. Huius autem distinctionis ratio est,
quia cum communis animi conceptio, vel principium per se notum, sit
aliqua propositio ex hoc quod praedicatum est de ratione subiecti: si
illud idem quod significatur per subiectum et praedicatum, cadat in
cognitionem omnium; consequens est quod huiusmodi propositio sit per se
nota omnibus; sicut quid sit aequale, notum est omnibus, et similiter
quid sit subtrahi; et ideo praedicta propositio est omnibus per se
nota. Et similiter: omne totum est maius sua parte, et aliae
huiusmodi. Sed ad apprehendendam rem incorpoream solus intellectus
sapientum consurgit; nam vulgarium hominum intellectus non transcendunt
imaginationem, quae est solum corporalium rerum: et ideo ea quae sunt
propria corporum, puta, esse in loco circumscriptive, intellectus
sapientum statim removet a rebus incorporeis; quod vulgus facere non
potest.
|
|