|
Supra Boetius
dixerat, hoc ordine se processurum ut prius praemitteret quosdam
terminos et regulas, ex quibus ad ulteriora procederet; et ideo
secundum ordinem praetaxatum, primo incipit praemittere quasdam
regulas, sive conceptiones quasdam sapientum. Secundo ex illis
incipit argumentari, ibi, quaestio vero huiusmodi est. Sicut ante
dictum est, illae propositiones sunt maxime notae quae utuntur terminis
quos omnes intelligunt. Ea autem quae in omni intellectu cadunt, sunt
maxime communia quae sunt: ens, unum et bonum. Et ideo ponit hic
Boetius primo quasdam conceptiones pertinentes ad ens. Secundo
quasdam pertinentes ad unum, ex quo sumitur ratio simplicis et
compositi, ibi, omni composito et cetera. Tertio ponit quasdam
conceptiones pertinentes ad bonum, ibi, omnis diversitas discors.
Circa ens autem consideratur ipsum esse quasi quiddam commune et
indeterminatum: quod quidem dupliciter determinatur; uno modo ex parte
subiecti, quod esse habet; alio modo ex parte praedicati, utpote cum
dicimus de homine, vel de quacumque alia re, non quidem quod sit
simpliciter, sed quod sit aliquid, puta album vel nigrum. Primo ergo
ponit conceptiones quae accipiuntur secundum comparationem esse ad id
quod est. Secundo ponit conceptiones quae accipiuntur secundum
comparationem eius quod est esse simpliciter, ad id quod est esse
aliquid, ibi, diversum est tamen. Circa primum duo facit. Primo
ponit differentiam eius quod est esse, ad id quod est. Secundo
manifestat huiusmodi differentiam, ibi, ipsum enim esse nondum est.
Dicit ergo primo, quod diversum est esse, et id quod est. Quae
quidem diversitas non est hic referenda ad res, de quibus adhuc non
loquitur, sed ad ipsas rationes seu intentiones. Aliud autem
significamus per hoc quod dicimus esse, et aliud: per hoc quod dicimus
id quod est; sicut et aliud significamus cum dicimus currere, et aliud
per hoc quod dicitur currens. Nam currere et esse significantur in
abstracto, sicut et albedo; sed quod est, idest ens et currens,
significantur sicut in concreto, velut album. Deinde cum dicit,
ipsum enim esse, manifestat praedictam diversitatem tribus modis:
quorum primus est, quia ipsum esse non significatur sicut ipsum
subiectum essendi, sicut nec currere significatur sicut subiectum
cursus: unde, sicut non possumus dicere quod ipsum currere currat,
ita non possumus dicere quod ipsum esse sit: sed sicut id ipsum quod
est, significatur sicut subiectum essendi, sic id quod currit
significatur sicut subiectum currendi: et ideo sicut possumus dicere de
eo quod currit, sive de currente, quod currat, inquantum subiicitur
cursui et participat ipsum; ita possumus dicere quod ens, sive id quod
est, sit, inquantum participat actum essendi: et hoc est quod dicit:
ipsum esse nondum est, quia non attribuitur sibi esse sicut subiecto
essendi; sed id quod est, accepta essendi forma, scilicet suscipiendo
ipsum actum essendi, est, atque consistit, idest in seipso
subsistit. Non enim ens dicitur proprie et per se, nisi de
substantia, cuius est subsistere. Accidentia enim non dicuntur entia
quasi ipsa sint, sed inquantum eis subest aliquid, ut postea dicetur.
Secundam differentiam ponit ibi, quod est, participare, quae quidem
differentia sumitur secundum rationem participationis. Est autem
participare quasi partem capere; et ideo quando aliquid particulariter
recipit id quod ad alterum pertinet, universaliter dicitur participare
illud; sicut homo dicitur participare animal, quia non habet rationem
animalis secundum totam communitatem; et eadem ratione Socrates
participat hominem; similiter etiam subiectum participat accidens, et
materia formam, quia forma substantialis vel accidentalis, quae de sui
ratione communis est, determinatur ad hoc vel ad illud subiectum; et
similiter effectus dicitur participare suam causam, et praecipue quando
non adaequat virtutem suae causae; puta, si dicamus quod aer
participat lucem solis, quia non recipit eam in ea claritate qua est in
sole. Praetermisso autem hoc tertio modo participandi, impossibile
est quod secundum duos primos modos ipsum esse participet aliquid. Non
enim potest participare aliquid per modum quo materia vel subiectum
participat formam vel accidens: quia, ut dictum est, ipsum esse
significatur ut quiddam abstractum. Similiter autem nec potest aliquid
participare per modum quo particulare participat universale: sic enim
etiam ea quae in abstracto dicuntur, participare aliquid possunt,
sicut albedo colorem; sed ipsum esse est communissimum: unde ipsum
quidem participatur in aliis, non autem participat aliquid aliud. Sed
id quod est, sive ens, quamvis sit communissimum, tamen concretive
dicitur; et ideo participat ipsum esse, non per modum quo magis
commune participatur a minus communi, sed participat ipsum esse per
modum quo concretum participat abstractum. Hoc est ergo quod dicit,
quod id quod est, scilicet ens, participare aliquo potest; sed ipsum
esse nullo modo participat aliquo: et hoc modo probat ex eo quod supra
dictum est, scilicet quod ipsum esse nondum est. Manifestum est enim
quod id quod est, non potest aliquo participare: unde consequens est
quod participatio conveniat alicui cum iam est. Sed ex hoc aliquid est
quod suscipit ipsum esse, sicut dictum est. Unde relinquitur quod id
quod est, aliquid possit participare; ipsum autem esse non possit
aliquid participare. Tertiam differentiam ponit ibi, id quod est,
habere et sumitur ista differentia per admixtionem alicuius extranei.
Circa quod considerandum est, quod circa quodcumque abstracte
consideratum, hoc habet veritatem quod non habet in se aliquid
extraneum, quod scilicet sit praeter essentiam suam, sicut humanitas,
et albedo, et quaecumque hoc modo dicuntur. Cuius ratio est, quia
humanitas significatur ut quo aliquid est homo, et albedo quo aliquid
est album. Non est autem aliquid homo, formaliter loquendo, nisi per
id quod ad rationem hominis pertinet; et similiter non est aliquid
album formaliter, nisi per id quod pertinet ad rationem albi; et ideo
huiusmodi abstracta nihil alienum in se habere possunt. Aliter autem
se habet in his quae significantur in concreto. Nam homo significatur
ut qui habet humanitatem, et album ut quod habet albedinem. Ex hoc
autem quod homo habet humanitatem vel albedinem, non prohibetur habere
aliquid aliud, quod non pertinet ad rationem horum, nisi solum quod
est oppositum his: et ideo homo et album possunt aliquid aliud habere
quam humanitatem vel albedinem. Et haec est ratio quare albedo vel
humanitas significantur per modum partis, et non praedicantur de
concretis, sicut nec sua pars de suo toto. Quia igitur, sicut dictum
est, ipsum esse significatur ut abstractum, id quod est ut concretum;
consequens est verum esse quod hic dicitur, quod id quod est, potest
aliquid habere, praeterquam quod ipsum est, scilicet praeter suam
essentiam; sed ipsum esse nihil habet admixtum praeter suam essentiam.
Deinde cum dicit, diversum tamen est esse, ponit conceptiones quae
accipiuntur secundum comparationem eius quod est esse simpliciter, ad
id quod est esse aliquid. Et primo ponit utriusque diversitatem;
secundo assignat differentias, ibi, illic enim accidens. Circa
primum considerandum est, quod ex quo id quod est, potest aliquid
habere praeter suam essentiam, necesse est quod in eo consideretur
duplex esse. Quia enim forma est principium essendi, necesse est quod
secundum quamlibet formam habitam, habens aliqualiter esse dicatur.
Si ergo forma illa non sit praeter essentiam habentis, sed constituat
eius essentiam, ex eo quod habet talem formam, dicetur habens esse
simpliciter, sicut homo ex hoc quod habet animam rationalem. Si vero
sit talis forma quae sit extranea ab essentia habentis eam, secundum
illam formam non dicetur esse simpliciter, sed esse aliquid: sicut
secundum albedinem homo dicitur esse albus: et hoc est quod dicit,
quod diversum est esse aliquid, quod non est esse simpliciter, et quod
aliquid sit in eo quod est, quod est proprium esse subiecti. Deinde
cum dicit, illic enim accidens, ponit tres differentias inter
praemissa: quarum prima est quod illic, idest ubi dicitur de re quod
sit aliquid, et non sit simpliciter, significatur accidens, quia
forma quae facit huiusmodi esse, est praeter essentiam rei; hic autem
cum dicitur esse aliquid in eo quod est significatur substantia, quia
scilicet forma faciens esse constituit essentiam rei. Secundam
differentiam ponit ibi, omne quod est, participat, ubi dicit, quod
ad hoc quod aliquid sit simpliciter subiectum, participat ipsum esse;
sed ad hoc quod sit aliquid, oportet quod participet alio aliquo;
sicut homo ad hoc quod sit albus, participat non solum esse
substantiale, sed etiam albedinem. Tertiam differentiam ponit, ibi,
ac per hoc, quae quidem accipitur secundum ordinem utriusque, et
concluditur ex praemissis. Est autem haec differentia quod primo
oportet ut intelligatur aliquid esse simpliciter, et postea quod sit
aliquid; et hoc patet ex praemissis. Nam aliquid est simpliciter per
hoc quod participat ipsum esse; sed quando iam est, scilicet per
participationem ipsius esse, restat ut participet quocumque alio, ad
hoc scilicet quod sit aliquid. Deinde cum dicit, omni composito,
ponit conceptiones de composito et simplici, quae pertinent ad rationem
unius. Est autem considerandum, quod ea quae supra dicta sunt de
diversitate ipsius esse et eius quod est, est secundum ipsas
intentiones; hic autem ostendit quomodo applicetur ad res. Et primo
ostendit hoc in compositis. Secundo in simplicibus, ibi, omne
simplex. Est ergo primo considerandum, quod sicut esse et quod est
differunt in simplicibus secundum intentiones, ita in compositis
differunt realiter: quod quidem manifestum est ex praemissis; dictum
est enim supra, quod ipsum esse neque participat aliquid, ut eius
ratio constituatur ex multis; neque habet aliquid extraneum admixtum,
ut sit in eo compositio accidentis; et ideo ipsum esse non est
compositum. Res ergo composita non est suum esse: et ideo dicit,
quod in omni composito aliud est esse, et aliud ipsum compositum, quod
est participatum ipsum esse. Deinde cum dicit, omne simplex,
ostendit qualiter se habet in simplicibus; in quibus est necesse quod
ipsum esse et id quod est, sit unum et idem realiter. Si enim esset
aliud realiter id quod est et ipsum esse, iam non esset simplex, sed
compositum. Est tamen considerandum, quod cum simplex dicatur aliquid
ex eo quod caret compositione, nihil prohibet aliquid esse secundum
quid simplex, inquantum caret aliqua compositione, quod tamen non est
omnino simplex. Unde ignis et aqua dicuntur simplicia corpora,
inquantum carent compositione quae est ex contrariis, quae invenitur in
mixtis; quorum tamen unumquodque est compositum tum ex partibus
quantitatis, tum etiam ex forma et materia. Si ergo inveniantur
aliquae formae non in materia, unaquaeque earum est quidem simplex
quantum ad hoc quod caret materia, et per consequens quantitate, quae
est dispositio materiae; quia tamen quaelibet forma est determinativa
ipsius esse, nulla earum est ipsum esse, sed est habens esse. Puta,
secundum opinionem Platonis, ponamus formam immaterialem subsistere,
quae sit idea et ratio hominum materialium, et aliam formam quae sit
idea et ratio equorum: manifestum erit quod ipsa forma immaterialis
subsistens, cum sit quiddam determinatum ad speciem, non est ipsum
esse commune, sed participat illud: et nihil differt quantum ad hoc,
si ponamus illas formas immateriales altioris gradus quam sint rationes
horum sensibilium, ut Aristoteles voluit: unaquaeque illarum,
inquantum distinguitur ab alia, quaedam specialis forma est participans
ipsum esse; et sic nulla earum erit vere simplex. Id autem erit solum
vere simplex, quod non participat esse, non quidem inhaerens, sed
subsistens. Hoc autem non potest esse nisi unum; quia si ipsum esse
nihil aliud habet admixtum praeter id quod est esse, ut dictum est
impossibile est id quod est ipsum esse, multiplicari per aliquid
diversificans: et quia nihil aliud praeter se habet admixtum,
consequens est quod nullius accidentis sit susceptivum. Hoc autem
simplex unum et sublime est ipse Deus. Deinde cum dicit, omnis
diversitas, ponit duas conceptiones pertinentes ad appetitum, ex quo
definitur bonum. Nam bonum dicitur quod omnia appetunt. Est ergo
prima conceptio, quod omnis diversitas est discors, et similitudo est
appetenda. Circa quod considerandum est, quod discordia importat
contrarietatem appetitus: unde illud dicitur esse discors quod repugnat
appetitui. Omne autem diversum, inquantum huiusmodi, repugnat
appetitui: cuius ratio est, quia simile augetur et perficitur suo
simili. Unumquodque autem appetit suum augmentum et perfectionem, et
ideo simile, inquantum huiusmodi est unicuique appetibile: et pari
ratione diversum repugnat appetitui, inquantum diminuit et perfectionem
impedit. Et ideo dicit, quod omnis diversitas est discors, idest ab
appetitu discordans; similitudo vero est appetenda. Contingit tamen
per accidens quod aliquis appetitus abhorret simile et appetit diversum
sive contrarium. Nam sicut dictum est, unumquodque primo et per se
appetit suam perfectionem, quae est bonum uniuscuiusque; et est semper
proportionatum suo perfectibili, et secundum hoc habet similitudinem ad
ipsum. Alia vero quae sunt exterius, appetuntur vel refutantur
inquantum conferunt ad propriam perfectionem: a qua quidem deficit
quandoque aliquid per defectum, quandoque autem per excessum. Nam
propria perfectio uniuscuiusque rei in quadam commensuratione
consistit: sicut perfectio corporis humani consistit in commensurato
calore; a quo si deficiat, appetit aliquod calidum per quod calor
augetur: si autem superexcedat, appetit contrarium, scilicet
frigidum, per quod ad temperamentum reducatur, in quo consistit
perfectio conformis naturae. Et sic etiam unus figulus abhorret
alium, inquantum scilicet aufert ei perfectionem desideratam, scilicet
lucrum. Secundam autem conceptionem ponit ibi, et quod appetit, quae
concluditur ex praemissis. Si enim similitudo per se est appetenda,
consequenter id quod appetit aliud, ostenditur tale naturaliter esse
quale est hoc quod appetit, quia scilicet naturalem inclinationem habet
ad id quod appetit. Quae quidem naturalis inclinatio quandoque
sequitur ipsam essentiam rei, sicut grave appetit esse deorsum secundum
rationem suae essentialis naturae; quandoque vero consequitur naturam
alicuius formae supervenientis, sicut cum aliquis habet habitum
acquisitum, desiderat id quod convenit ei secundum habitum illum.
Ultimo autem epilogat, et dicit, quod sufficiunt ad propositum ea
quae praemissa sunt; et quod ille qui prudenter interpretatur rationes
dictorum, poterit unumquodque eorum adaptare congruis argumentis,
applicando scilicet ea ad debitas conclusiones, ut patebit in
sequentibus.
|
|