|
Praemissis quibusdam
principiis quae sunt necessaria ad propositae quaestionis discussionem,
hic accedit ad quaestionem propositam; et circa hoc tria facit. Primo
proponit quaestionem. Secundo adhibet solutionem, ibi, huic
quaestioni talis poterit. Tertio excludit quasdam obiectiones contra
solutionem, ibi, at non alba. Circa primum duo facit. Primo
praemittit quod quaestio praesupponit. Secundo quid in quaestione
versetur dubium, ibi, sed quemadmodum bona sint. Dicitur ergo sic
esse ad propositam quaestionem accedendum, ut praesupponamus quod omnia
ea quae sunt, bona sint. Et ad hoc probandum inducit rationem
secundum praemissa, quae talis est: unumquodque tendit ad suum
simile. Unde supra praemissum est: quod appetit aliud, tale ipsum
esse naturaliter ostendit, quale est hoc ipsum quod appetit. Sed omne
quod est, ad bonum tendit. Et hoc quidem inducit secundum communem
doctorum sententiam. Unde et in principio Ethic., philosophus
dicit, quod bonum enuntiant sapientes esse id quod omnia appetunt.
Est enim proprium obiectum appetitus bonum, sicut sonus proprium
obiectum est auditus. Unde sicut sonus est qui percipitur ab omni
auditu; ita oportet bonum esse in quod tendit omnis appetitus: et
ita, cum cuiuslibet rei sit aliquis appetitus, vel intellectivus, vel
sensitivus, vel naturalis, consequens est quod quaelibet res appetat
bonum: et ita concluditur quod omnis res sit bona: quod quaestio
intenta supponit. Deinde cum dicit, sed quemadmodum bona, ostendit
quid dubium in quaestione versetur; et circa hoc tria facit. Primo
proponit quaestionem. Secundo obiicit contra utrumque membrorum
quaestionis, ibi, si participatione. Tertio ex hoc ulterius procedit
ad excludendum primam suppositionem, ibi, non ergo sunt in eo quod
sunt. Dicit ergo primo, quod, supposito omnia esse bona,
inquirendum est de modo, quomodo scilicet bona sint. Dicitur autem
aliquid de aliquo dupliciter. Uno modo substantialiter, alio modo per
participationem. Est ergo quaestio utrum entia sint bona per
essentiam, vel per participationem. Ad intellectum huius quaestionis
considerandum est, quod in ista quaestione praesupponitur quod aliquid
esse per essentiam et per participationem sint opposita. Et in uno
quidem supradictorum participationis modorum manifeste verum est:
scilicet secundum illum modum quo subiectum dicitur participare
accidens, vel materia formam. Est enim accidens praeter naturam
subiecti, et forma praeter ipsam substantiam materiae. Sed in alio
participationis modo, quo scilicet species participat genus, hoc verum
est quod species participat genus. Hoc etiam verum est secundum
sententiam Platonis, qui posuit aliam esse ideam animalis, et bipedis
hominis. Sed secundum sententiam Aristotelis, qui posuit quod homo
vere est id quod est animal, quasi essentia animalis non existente
praeter differentiam hominis; nihil prohibet, id quod per
participationem dicitur, substantialiter praedicari. Boetius autem
hic loquitur secundum illum participationis modum quo subiectum
participat accidens; et ideo ex opposito dividitur id quod
substantialiter et participative praedicatur, ut patet per exempla quae
subsequenter inducit. Deinde cum dicit, si participatione, obiicit
contra utrumque membrum quaestionis: et primo contra hoc quod res sint
bonae per participationem; secundo contra hoc quod sint bonae secundum
suam substantiam, ibi, quorum vero substantia. Dicit ergo primo,
quod si omnia sunt bona per participationem, sequitur quod nullo modo
sint bona per se. Et hoc quidem verum est, si per se accipiatur
inesse quod ponitur in definitione eius de quo dicitur, sicut homo per
se est animal: quod enim ponitur in definitione alicuius, pertinet ad
essentiam eius; et ita non dicitur de eo per participationem de qua
nunc loquimur. Si vero accipiatur per se secundum alium modum, prout
scilicet subiectum ponitur in definitione praedicati, sic esset falsum
quod hic dicitur. Nam proprium accidens secundum hunc modum per se
inest subiecto, et tamen participative de eo praedicatur. Sicut
igitur Boetius hic accipit participationem, prout subiectum participat
accidens; per se autem quod ponitur in definitione subiecti. Et sic
ex necessitate sequitur quod si res sint bonae per participationem,
quod non sint bonae per se. Et hoc manifestat per exemplum. Nam id
quod est album per participationem, non est album per se, idest in eo
quod est ipsum, quod pertinet ad primum modum dicendi per se: et
simile est de aliis qualitatibus. Sic igitur si omnia entia sunt bona
per participationem, sequitur quod non omnia sunt bona per se, idest
per suam substantiam. Ex hoc ergo sequitur quod substantiae entium non
tendant ad bonum; cuius contrarium superius est concessum, scilicet
quod omnia in bonum tendant. Videtur ergo quod entia non sint bona per
participationem, sed per suam substantiam. Deinde cum dicit, quorum
vero substantia, obiicit in contrarium in hunc modum. Illa quorum
substantia bona est, necesse est quod bona sint secundum id ipsum quod
sunt: hoc enim ad substantiam cuiuscumque rei pertinet quod concurrit
ad suum esse. Sed quod aliqua sint, hoc habent ex eo quod est esse:
dictum est enim supra quod est aliquid, cum esse susceperit. Sequitur
igitur ut eorum quae sunt bona secundum subiectum, ipsum esse sit
bonum. Si igitur omnia sunt bona secundum suam substantiam, sequitur
quod omnium rerum ipsum esse sit bonum. Et quia praemissa ex quibus
argumentando processit sunt convertibilia, procedit e converso.
Sequitur enim e converso quod si esse omnium rerum sit bonum, quod ea
quae sunt, inquantum sunt, bona sint; ita scilicet quod idem sit
unicuique rei esse, et bonum esse. Sequitur igitur quod sint
substantialia bona ex hoc quod sunt bona, et tamen non per
participationem bonitatis. Ex hoc autem quod inconveniens sequatur,
ostendit subdens; et dicit, quod si ipsum esse rerum omnium sit
bonum; cum ex hoc sequatur quod sint substantialia bona, consequens
est etiam quod sint primo bono similia, quod est substantiale bonum,
et cui idem est esse et bonum esse. Et ex hoc ulterius sequitur quod
omnia sint ipsum primum bonum, quia nihil praeter seipsum est simile
illi, scilicet quantum ad modum bonitatis. Nihil autem aliud praeter
primum bonum eodem modo est bonum sicut ipsum, quia ipsum solum est
primum bonum. Dicuntur tamen aliqua ei similia, inquantum sunt
secundario bona derivata ab ipso primo et principali bono. Si ergo
omnia sunt ipsum primum bonum; cum ipsum primum bonum nihil sit aliud
quam Deus, sequitur quod omnia entia sunt Deus: quod dicere nefas
est. Sequitur igitur et ea quae praemissa sunt, esse falsa. Non
igitur entia omnia sunt substantialia bona, neque in eis ipsum esse est
bonum, quia ex his conclusum est quod omnia sunt Deus. Et ulterius
sequitur quod non omnia sint bona inquantum sunt. Deinde cum dicit,
sed neque participant, procedit ulterius ad removendam primam
suppositionem; et dicit, quod si huic quod est entia non esse
substantialiter bona, adiungatur alia conclusio quae supra inducta
est, scilicet quod entia non sunt participative bona, quia per hoc
sequeretur quod nullo modo ipsa ad bonum tenderent, ut supra habitum
est, videtur ulterius posse concludi, quod nullo modo entia sunt
bona: quod est contra id quod supra praemissum est.
|
|