|
Praemissa
quaestione, et rationibus hinc inde inductis hic Boetius adhibet
solutionem: et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem
quaestionis. Secundo solvit obiectionem, ibi, quia in re soluta est
quaestio. Tertio inducit quasdam obiectiones contra solutionem, et
solvit eas, ibi, at non alba. Circa primum tria facit. Primo
praemittit quandam suppositionem. Secundo ostendit quid illa
suppositione facta sequatur circa bonitatem rerum, ibi, hoc igitur
paulisper. Tertio ostendit qualiter se habeat bonitas rerum secundum
rei veritatem, nulla suppositione facta, ibi, quae quoniam non sunt
simplicia. Circa primum duo facit. Primo praemittit quiddam quod est
necessarium ad ostendendum quod possit fieri talis suppositio. Secundo
suppositionem inducit, ibi, amoveamus igitur. Dicit ergo primo,
quod multa sunt quae non possunt actu separari, quae tamen animo et
cogitatione separantur: cuius ratio est, quia alio modo sunt res in
anima, et alio modo sunt in materia. Potest ergo esse quod aliquid ex
eo ipso modo quo est in materia, habet inseparabilem coniunctionem ad
aliud; et tamen secundum quod est in anima, non habet inseparabilem
coniunctionem ad ipsum, quia scilicet ratio unius est distincta a
ratione alterius. Et ponit exemplum de triangulo, et aliis
mathematicis quae a materia sensibili actu separari non possunt, cum
tamen mathematicus abstrahendo mente consideret triangulum et
proprietatem eius praeter materiam sensibilem, quia scilicet ratio
trianguli non dependet a materia sensibili. Deinde cum dicit,
amoveamus igitur, ponit suppositionem quam intendit, ut scilicet quod
consideratione mentis removeamus ad tempus praesentiam primi boni a
ceteris rebus: quod quidem possibile est secundum ordinem
cognoscibilium quoad nos. Quamvis enim secundum naturalem ordinem
cognoscendi Deus sit primum cognitum, tamen quoad nos prius sunt
cogniti effectus sensibiles eius. Et ideo nihil prohibet in
consideratione nostra cadere effectus summi boni, absque hoc quod ipsum
primum bonum consideremus. Ita tamen primum removeamus a
consideratione mentis, quod omnino constet nobis illud esse. Hoc enim
cognosci potest ex communi omnium sententia tam doctorum quam
indoctorum, et ulterius etiam ex ipsis religionibus gentium
barbararum, quae nullae essent, si Deus non est. Deinde cum dicit,
hoc igitur paulisper, ostendit quid hac suppositione facta sequatur
circa bonitatem rerum: et circa hoc duo facit. Primo manifestat quod
intendit. Secundo probat quiddam quod supposuerat, ibi, quod si
nihil aliud. Dicit ergo primo, quod remoto per intellectum primo
bono, ponamus quod cetera sint bona: quia ex bonitate effectuum
devenimus in cognitionem boni primi. Consideremus ergo qualiter
possent esse bona, si non processissent a primo bono. Hac autem
suppositione facta, videtur in eis aliud esse ipsa bonitas, et ipsum
eorum esse. Si enim ponatur una et eadem substantia esse bona, alba,
gravis, rotunda, sequetur quod aliud in illa re esset eius
substantia, aliud rotunditas, aliud color, aliud bonitas.
Intelligitur enim bonitas uniuscuiusque rei virtus ipsius, per quam
perficit operationem bonam. Nam virtus est quae bonum facit habentem,
et opus eius bonum reddit, ut per philosophum patet in Lib. Ethic.
Quod autem ista sit aliud quam substantia rei, probat per hoc quod
singula praemissorum si essent idem quod rei substantia, sequeretur
etiam quod omnia illa essent eadem ad invicem; scilicet quod idem esset
gravitas quod color, et quod bonum, et quod album, et quod
rotunditas: quia quae uni et eidem sunt, sibi invicem sunt eadem.
Hoc autem natura rerum non patitur quod omnia ista sint idem.
Relinquitur igitur quod, praemissa suppositione facta, aliud esset in
rebus ipsum esse, et aliud aliquid esse, puta vel bonum, vel album,
vel quidquid taliter dicitur. Et sic, praedicta positione facta, res
essent quidem bonae, non tamen ipsum eorum esse esset bonum. Sic ergo
si aliquo modo essent non a primo bono, et tamen in se essent bona,
sequeretur quod non idem esset in eis quod sint talia, et quod sint
bona; sed aliud esset in eis esse, et aliud bonum esse. Deinde cum
dicit, quod si nihil omnino aliud, probat quod supposuerat, scilicet
quod praedicta suppositione facta, aliud esset in eis bonum esse, et
aliud simpliciter esse, vel quidquid aliud esse. Quia si nihil aliud
esset in eis nisi quod sunt bona, ita scilicet quod neque essent
gravia, neque colorata, neque distincta aliqua spatii dimensione,
sicut sunt omnia corpora, nec esset in eis ulla qualitas, nisi hoc
solum quod bona essent, tunc non videretur quod essent res creatae,
sed quod essent ipsum primum rerum principium. Quia id quod est ipsa
essentia bonitatis, est primum rerum principium. Et per consequens
sequeretur quod non oporteret dicere pluraliter de omnibus eis quod
viderentur esse principium rerum, sed singulariter quod videretur esse
primum rerum principium, tanquam res bonae omnes essent simpliciter
unum: quia solum unum est quod est huiusmodi ut sit tantummodo bonum,
et nihil aliud. Hoc autem patet esse falsum. Ergo et primum; quod
scilicet res creatae, amoto primo bono, nihil aliud essent quam hoc
quod est esse bonum. Deinde cum dicit, quae quoniam non sunt
simplicia, ostendit quid sit iudicandum de bonitate rerum secundum
veritatem. Et dicit: quia res creatae non habent omnimodam
simplicitatem, ut scilicet nisi aliud sit in eis quam essentia
bonitatis; nec etiam omnino esse possent in rerum natura, nisi
voluisset ea esse Deus, qui est id quod solum est, inquantum scilicet
est ipsa essentia bonitatis; sequitur quod quia esse rerum creatarum
effluxit a voluntate illius qui est essentialiter bonum, ideo res
creatae bonae esse dicuntur. Primum enim bonum, scilicet Deus, in
eo quod est, bonum est, quia est essentialiter ipsa bonitas; sed
secundum bonum, quod est creatum, est bonum secundum, quod fluxit a
primo bono, quod est per essentiam bonum. Cum igitur esse omnium
rerum fluxerit a primo bono, consequens est quod ipsum esse rerum
creatarum sit bonum, et quod unaquaeque res creata, inquantum est,
sit bona. Sed sic solum res creatae non essent bonae in eo quod sunt,
si esse earum non procederet a summo bono. Redit ergo eius solutio ad
hoc quod esse primi boni est secundum propriam rationem bonum, quia
natura et essentia primi boni nihil aliud est quam bonitas; esse autem
secundi boni est quidem bonum, non secundum rationem propriae
essentiae, quia essentia eius non est ipsa bonitas, sed vel
humanitas, vel aliquid aliud huiusmodi; sed esse eius habet quod sit
bonum ex habitudine ad primum bonum, quod est eius causa: ad quod
quidem comparatur sicut ad primum principium et ad ultimum finem; per
modum quo aliquid dicitur sanum, quo aliquid ordinatur ad finem
sanitatis; ut dicitur medicinale secundum quod est a principio
effectivo artis medicinae. Est enim considerandum secundum praemissa,
quod in bonis creatis est duplex bonitas. Una quidem secundum quod
dicuntur bona per relationem ad primum bonum; et secundum hoc esse
eorum, et quidquid in eis a primo bono, est bonum. Alia vero bonitas
consideratur in eis absolute, prout scilicet unumquodque dicitur
bonum, inquantum est perfectum in esse et in operari. Et haec quidem
perfectio non competit creatis bonis secundum ipsum esse essentiae
eorum, sed secundum aliquid superadditum, quod dicitur virtus eorum,
ut supra dictum est. Et secundum hoc, ipsum esse non est bonum, sed
primum bonum habet omnimodam perfectionem in ipso suo esse, et ideo
esse eius est secundum se et absolute bonum.
|
|