|
Postquam
determinavit veritatem praemissae quaestionis, hic solvit obiectionem,
ex qua concludebatur quod bona creata sunt bona in eo quod sunt similia
primo bono; et circa hoc duo facit. Primo solvit obiectionem.
Secundo colligit quae dicta sunt, ibi, si igitur sublato et cetera.
Dicit ergo primo, quod ex praemissis patet hanc quaestionem esse
solutam. Ideo enim non sunt similia primo bono, per hoc quod sunt
bona in eo quod sunt, quia ipsum esse rerum creatarum non est bonum
absolute, quocumque modo se habeat; sed solum secundum habitudinem ad
primum bonum. Sed quia ipsum esse rerum creatarum non potest esse,
nisi deriventur a primo bono, idcirco ipsum eorum esse bonum est; nec
est tamen simile in bonitate primo bono: quia illud absolute est
bonum, quomodocumque se habeat, quia nihil est in eo aliud nisi ipsa
essentia bonitatis: et hoc ideo est, quia non est in eo perfectio per
additionem, sed in suo simplici esse habet omnimodam perfectionem, ut
dictum est. Sed bonum creatum forsitan posset esse bonum etiam in se
consideratum, etiam si detur per impossibile quod non procederet a
primo bono, scilicet bonitate quae sibi competeret absolute; sed sic
non esset bonum in eo quod est, quia tunc esset bonum per
participationem bonitatis superadditae; sed ipsum esse eius non esset
bonum, si a bono non derivaretur, ex cuius habitudine ipsum esse rerum
creatarum est bonum. Deinde cum dicit, si igitur sublato, colligit
in unum quae dicta sunt: et dicit, quod si a rebus per intellectum
removeatur primum bonum, omnia alia, licet detur quod essent bona,
non tamen possunt esse bona in eo quod sunt. Sed quia non potuerunt
esse in actu, nisi inquantum sunt producta a primo bono, quod est vere
bonum, ideo etiam esse eorum est bonum. Et tamen esse fluens a primo
bono non est simile primo quod est substantialiter bonum, a quo nisi
fluxissent, licet essent bona, non tamen essent bona in eo quod sunt,
inquantum scilicet non essent ex primo bono; cum tamen ipsum bonum
primum sit et ipsum esse, quia eius esse est substantia sua; et ipsum
bonum, quia est ipsa essentia bonitatis: et ipsum esse bonum, quia in
eo non differt esse et quod est. Deinde cum dicit, at non alba,
movet duas obiectiones contra praedicta: quarum secundam ponit ibi,
secundum igitur hanc rationem. Circa primum ponit talem obiectionem.
Dictum est, quod omnia in eo quod sunt, bona sunt, quia ex voluntate
primi boni processit ut essent bona. Nunquid ergo omnia alba, in eo
quod sunt, alba sunt, quia ex voluntate Dei processit ut alba
essent? Sed ipse respondet quod minime hoc oportet: quia his quae
sunt alba, aliud est esse simpliciter, quod competit eis secundum
principia essentialia, et aliud est ex quo sunt alba: et huiusmodi
differentiae inter album et bonum ratio est, quia Deus qui fecit
creata bona, et alba, est quidem bonus, non est autem albus. Sic
igitur ad voluntatem primi boni consecutum est ut creata essent bona,
inquantum voluit ea esse bona, et quod essent bona in eo quod sunt,
inquantum sunt a bono producta, quia esse rerum creatarum ex hoc ipso
quod est a bono, habet rationem boni, ut dictum est; sed voluntatem
Dei non est consecuta talis proprietas, ut id quod est creatum, in eo
quod est, sit album, propter hoc quod non defluxit ex voluntate albi,
sicut bona fluxerunt ex voluntate boni; ut posset dici quod esse eorum
est album, inquantum sunt a primo albo. Sic igitur manifestum est
quod quia Deus, qui non est albus, voluit aliqua esse alba; potest
quidem hoc solum dici de eis quod sunt alba, non autem in eo quod
sunt; sed quia Deus qui est bonus, voluit omnia esse bona, ideo sunt
bona in eo quod sunt, inquantum scilicet esse eorum habet rationem boni
propter hoc quod est a bono. Deinde cum dicit, secundum igitur hanc
rationem, ponit secundam obiectionem. Posset enim aliquis dicere:
omnia sunt bona in eo quod sunt, quia ille qui est bonus, voluit ea
esse bona: pari ratione omnia oportet esse iusta, quia ille qui est
iustus, voluit ea esse. Sed ipse respondet, quod hoc non sequitur
duplici ratione. Primo quidem, quia hoc quod est bonum significat
naturam quandam sive essentiam. Dictum est enim quod Deus est ipsa
essentia bonitatis, et unaquaeque res secundum perfectionem propriae
naturae dicitur bona; sed iustus dicitur per respectum ad actum, sicut
et quaelibet virtus. In Deo autem idem est esse quod agere; unde in
ipso idem est bonum esse quod iustum esse. Sed nobis non est idem esse
quod agere quia deficimus a simplicitate Dei: unde nobis non est idem
esse bonos et iustos, sed esse convenit nobis omnibus inquantum sumus,
et ideo etiam bonitas omnibus nobis convenit. Sed actus quem recipit
iustitia non convenit omnibus, nec in his quibus convenit, est idem
quod esse ipsorum. Unde relinquitur quod non omnia sunt iusta in eo
quod sunt. Secundam rationem ponit ibi, amplius. Bonum. Bonum
enim est quoddam generale, cuius quaedam species est iustitia sicut et
ceterae virtutes. In Deo autem invenitur omnis ratio bonitatis; et
ideo non solum est bonus, sed iustus. Non autem omnes species
bonitatis inveniuntur in omnibus, sed diversae in diversis. Et ideo
non oportet quod species quae est iustitia, derivetur ad omnia entia,
sicut derivatur bonitas. Unde entium quaedam sunt iusta, quaedam vero
habent aliam speciem bonitatis; et tamen omnia sunt bona, inquantum
derivantur a primo bono, et in hoc terminatur expositio huius libri.
Benedictus Deus per omnia. Amen.
|
|