|
In primis ergo oportet te scire, quod virtus caelestium corporum ad
immutanda inferiora corpora se extendit. Dicit enim Augustinus, V
de civitate Dei: non usquequaque absurde dici potest, ad solas
corporum differentias afflatus quosdam sidereos pervenire. Et ideo si
aliquis iudiciis astrorum utatur ad praenoscendum corporales effectus,
puta tempestatem et serenitatem aeris, sanitatem vel infirmitatem
corporis, vel ubertatem et sterilitatem fructuum, et cetera huiusmodi
quae ex corporalibus et naturalibus causis dependent, nullum videtur
esse peccatum. Nam omnes homines circa huiusmodi effectus aliqua
observatione utuntur caelestium corporum: sicut agricolae seminant et
metunt certo tempore, quod observatur secundum motum solis; nautae
navigationes vitant in plenilunio, vel in lunae defectu; medici circa
aegritudines criticos dies observant, qui determinantur secundum cursum
solis et lunae. Unde non est inconveniens secundum aliquas alias
occultiores observationes stellarum circa corporales effectus uti
astrorum iudicio. Hoc autem omnino tenere oportet, quod voluntas
hominis non est subiecta necessitati astrorum; alioquin periret liberum
arbitrium: quo sublato non deputarentur homini neque bona opera ad
meritum, neque mala ad culpam. Et ideo certissime tenendum est
cuilibet Christiano, quod ea quae ex voluntate hominis dependent,
qualia sunt omnia humana opera, non ex necessitate astris subduntur:
et ideo dicitur Ierem. X, 2: a signis caeli nolite metuere, quae
gentes timent. Sed Diabolus ut omnes pertrahat in errorem, immiscet
se operibus eorum qui iudiciis astrorum intendunt. Et ideo Augustinus
dicit in II super Gen. ad litteram: fatendum, quando ab astrologis
vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes
humanae mentes patiuntur: quod cum ad decipiendos homines fit,
spirituum immundorum et seductorum operatio est; quibus quaedam vera de
temporalibus rebus nosse permittitur. Et ideo Augustinus dicit in
II de doctrina Christiana, quod huiusmodi observationes astrorum
referendae sunt ad quaedam pacta cum Daemonibus habita. Est autem
omnino Christiano vitandum pactum vel societatem cum Daemonibus
habere, secundum illud apostoli, I Corinth. X, 20: nolo vos
fieri socios Daemoniorum. Et ideo pro certo tenendum est, grave
peccatum esse, circa ea quae a voluntate hominis dependent, iudicio
astrorum uti.
|
|