|
Et videtur quod sic.
1. Omne enim creatum aliquid est. Sed malum est aliquid creatum,
secundum illud Is., c. LXV, 7: ego dominus faciens pacem et
creans malum. Ergo malum est aliquid.
2. Praeterea, utrumque contrariorum est aliquid in natura, quia
contraria sunt in eodem genere posita. Sed malum est contrarium bono,
secundum illud Eccli. XXXIII, 15: contra bonum malum. Ergo
malum est aliquid.
3. Sed dicendum, quod malum in abstracto acceptum non est
contrarium, sed privatio; sed aliquod malum in concreto acceptum est
contrarium et est aliquid.- Sed contra, nihil est contrarium alteri
secundum id in quo cum eo convenit; nigrum enim non contrariatur albo
secundum quod est color. Sed secundum id quod substernitur ipsi malo,
convenit malum cum bono. Ergo secundum illud, malum non contrariatur
bono, sed secundum hoc ipsum quod est malum; malum ergo, in quantum
est malum, est aliquid.
4. Praeterea, oppositio formae et privationis invenitur etiam in
rebus naturalibus. Sed non dicitur quod in rebus naturalibus malum
contrarietur bono, sed solum in moralibus: quia malum et bonum,
secundum quod sunt contraria, continent sub se virtutem et vitium.
Ergo contrarietas mali et boni non intelligitur secundum oppositionem
privationis et habitus.
5. Praeterea, Dionysius et Damascenus dicunt quod malum est sicut
tenebra. Tenebra autem contrariatur lumini, ut dicitur II de
anima. Ergo et malum contrariatur bono, et non solum est eius
privatio.
6. Praeterea, Augustinus dicit, illud quod semel est, nunquam
totaliter cedit in non esse. Si ergo aer illuminatur a sole, illud
lumen creatum in aere non totaliter desinit esse; nec potest dici quod
recolligatur in suo principio. Ergo remanet in subiecto aliquid eius,
quod est sicut dispositio imperfecta; et hoc vocatur tenebra. Ergo
tenebra est aliquid contrarium lumini, et non privatio sola. Et eadem
ratio est de malo et bono. Ergo malum non est sola privatio boni, sed
contrarium.
7. Praeterea, inter privationem et habitum non est medium in
susceptibili. Sed inter bonum et malum est aliquid medium, nec omnia
sunt bona et mala, ut dicitur in praedicamentis. Ergo bonum et malum
non opponuntur ut privative opposita, sed ut contraria, inter quae
potest esse medium: et sic malum aliquid est.
8. Praeterea, omne quod corrumpit, agit. Sed malum, in quantum
malum, corrumpit, ut Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin.
Ergo malum, in quantum malum, agit. Sed nihil agit nisi in quantum
est aliquid. Ergo malum, in quantum malum, est aliquid.
9. Sed dicendum, quod corrumpere non est agere, sed defectus
actionis.- Sed contra, corruptio est motus vel mutatio. Ergo
corrumpere est movere. Sed movere est agere. Ergo corrumpere est
agere.
10. Praeterea, invenitur corruptio naturalis sicut et generatio,
ut dicit philosophus V Physic. Sed in omni motu naturali est aliquid
per se intentum a natura moventis; ergo in corruptione est aliquid per
se intentum a natura corrumpentis. Corrumpere autem est proprium
mali, ut Dionysius dicit. Ergo malum habet aliquam naturam
intendentem aliquem finem.
11. Praeterea, quod non est aliquid, non potest esse genus, quia
non entis non sunt species, ut dicit philosophus IV Physic. Sed
malum est genus: dicitur enim in praedicamentis, quod bonum et malum
non sunt in genere, sed sunt genera aliorum. Ergo malum est aliquid.
12. Praeterea, quod non est aliquid, non potest esse differentia
constitutiva alicuius: quia omnis differentia est unum et ens, ut
dicitur in III Metaphys. Sed bonum et malum sunt differentiae
constitutivae virtutis et vitii. Ergo malum est aliquid.
13. Praeterea, illud quod non est aliquid non potest intendi et
remitti. Sed malum intenditur et remittitur: maius enim malum est
homicidium quam adulterium. Nec potest dici quod dicatur maius malum
in quantum corrumpit plus de bono, quia corruptio boni est effectus
mali; causa autem non intenditur et remittitur propter effectum, sed e
converso. Ergo malum est aliquid.
14. Praeterea, omne quod habet esse per positionem in loco, est
aliquid. Sed malum est huiusmodi: dicit enim Augustinus, quod malum
suo loco positum eminentius commendat bonum. Nec potest dici hoc esse
intelligendum de malo ex parte boni in quo est: quia malum commendat
bonum secundum oppositionem quam habet ad ipsum, secundum quod opposita
iuxta se posita magis elucescunt. Ergo malum, in quantum est malum,
est aliquid.
15. Praeterea, philosophus in V Phys. dicit, quod omnis mutatio
est ex subiecto in subiectum, vel ex subiecto in non subiectum, vel ex
non subiecto in subiectum; et nominat subiectum quod affirmatione
monstratur. Cum autem aliquis mutatur de bono in malum, non mutatur
de subiecto in non subiectum, neque de non subiecto in subiectum; quia
hae mutationes sunt generatio et corruptio. Ergo mutatur de subiecto
in subiectum; et ita videtur quod malum sit aliquid affirmative
existens.
16. Praeterea, philosophus dicit in I de Gener., quod corruptio
unius est generatio alterius. Sed malum, in quantum malum, est
corruptivum, secundum Dionysium IV cap. de Divin. Nomin. Ergo
malum, in quantum malum, est generativum alicuius et ita oportet quod
sit aliquid; quia omne quod generatur, generatur ex aliquo.
17. Praeterea, bonum habet rationem appetibilis, quia bonum est
quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic., et eadem ratione malum
habet rationem fugibilis. Sed contingit quod aliquid negative
significatum appetitur naturaliter, et aliquid affirmative significatum
naturaliter fugitur, sicut ovis naturaliter fugit praesentiam lupi, et
appetit eius absentiam. Ergo non magis bonum est aliquid quam malum.
18. Praeterea, poena, in quantum poena, est iusta; et quod
iustum est, bonum est. Ergo poena, in quantum poena, est aliquid
bonum. Sed poena, in quantum poena, est aliquid malum: dividitur
enim malum per poenam et culpam. Ergo aliquod malum, in quantum
huiusmodi, est bonum. Sed omne bonum est aliquid. Ergo malum, in
quantum est malum, est aliquid.
19. Praeterea, si bonitas non esset aliquid nihil esset bonum.
Ergo similiter si malitia non est aliquid, nihil est malum. Sed
constat multa mala esse. Ergo malitia aliquid est.
20. Sed dicendum, quod malum non est ens naturae aut moris, sed
ens rationis.- Sed contra est quod philosophus dicit in VII
Metaph., quod bonum et malum sunt in rebus, sed verum et falsum sunt
in intellectu. Ergo malum non est ens rationis tantum, sed est
aliquid in rebus naturalibus.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit XI de Civit. Dei,
quod malum non est natura aliqua, sed defectus boni hoc nomen accepit.
2. Praeterea, Ioan. I, 3, dicitur: omnia per ipsum facta
sunt. Sed malum non est factum per verbum, ut Augustinus dicit.
Ergo malum non est aliquid.
3. Praeterea, ibidem subditur: sine ipso factum est nihil, id est
peccatum; quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum
peccant, ut dicit Glossa ibidem; et eadem ratione quodlibet aliud
malum nihil est. Ergo malum non est aliquid.
Respondeo. Dicendum quod sicut album, ita et malum dupliciter
dicitur. Uno enim modo cum dicitur album, potest intelligi id quod
est albedini subiectum; alio modo album dicitur id quod est album, in
quantum est album, scilicet ipsum accidens. Et similiter malum uno
modo potest intelligi id quod est subiectum mali, et hoc aliquid est:
alio modo potest intelligi ipsum malum, et hoc non est aliquid, sed
est ipsa privatio alicuius particularis boni. Ad cuius evidentiam
sciendum est, quod bonum proprie est aliquid in quantum est
appetibile, nam, secundum philosophum in I Ethic., optime
definierunt bonum dicentes, quod bonum est quod omnia appetunt; malum
autem dicitur id quod opponitur bono. Unde oportet malum esse id quod
opponitur appetibili in quantum huiusmodi. Hoc autem impossibile est
esse aliquid: quod triplici ratione apparet. Primo quidem, quia
appetibile habet rationem finis; ordo autem finium est sicut et ordo
agentium. Quanto enim aliquod agens est superius et universalius,
tanto et finis propter quem agit, est universalius bonum; nam omne
agens agit propter finem, et propter aliquod bonum; et hoc manifeste
apparet in rebus humanis. Nam rector civitatis intendit bonum aliquod
particulare, quod est civitatis bonum. Rex autem qui est illo
superior, intendit bonum universale, scilicet totius regni pacem.
Cum ergo in causis agentibus non sit procedere in infinitum, sed
oporteat devenire ad unum primum, quod est universalis causa essendi,
oportet quod etiam sit aliquod universale bonum in quod omnia bona
reducantur; et hoc non potest esse aliud quam hoc ipsum quod est primum
et universale agens; quia cum appetibile moveat appetitum, primum
autem movens oporteat esse non motum, necesse est primum et universale
appetibile esse primum et universale bonum, quod omnia operatur propter
appetitum sui ipsius. Sicut ergo quidquid est in rebus oportet quod
proveniat a prima et universali causa essendi, ita quidquid est in
rebus oportet quod proveniat a primo et universali bono. Quod autem
provenit a primo et universali bono, non potest esse nisi bonum
particulare tantum; sicut quod provenit a prima et universali causa
essendi, est aliquod particulare ens. Omne ergo quod est aliquid in
rebus, oportet quod sit aliquod particulare bonum; unde non potest
secundum id quod est, bono opponi. Unde relinquitur quod malum,
secundum quod est malum, non est aliquid in rebus, sed est alicuius
particularis boni privatio, alicui particulari bono inhaerens.
Secundo hoc idem apparet, quia quidquid est in rebus, habet aliquam
inclinationem, et appetitum alicuius sibi convenientis. Quod autem
habet rationem appetibilis, habet rationem boni. Quidquid ergo est in
rebus habet convenientiam cum aliquo bono. Malum autem, in quantum
huiusmodi, non convenit cum bono, sed opponitur ei. Malum ergo non
est aliquid in rebus. Sed si malum esset aliqua res, nihil
appeteret, nec ab aliquo appeteretur; et per consequens non haberet
aliquam actionem nec aliquem motum, quia nihil agit vel movetur nisi
propter appetitum finis. Tertio idem apparet ex hoc quod ipsum esse
maxime habet rationem appetibilis; unde videmus quod unumquodque
naturaliter appetit conservare suum esse, et refugit destructiva sui
esse, et eis pro posse resistit. Sic ergo ipsum esse, in quantum est
appetibile, est bonum. Oportet ergo quod malum, quod universaliter
opponitur bono, opponatur etiam ei quod est esse. Quod autem est
oppositum ei quod est esse, non potest esse aliquid. Unde dico, quod
id quod est malum, non est aliquid; sed id cui accidit esse malum,
est aliquid, in quantum malum privat nonnisi aliquod particulare
bonum; sicut et hoc ipsum quod est caecum esse, non est aliquid; sed
id cui accidit caecum esse, est aliquid.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid dicitur esse malum dupliciter:
uno quidem modo simpliciter, alio vero modo secundum quid. Illud
autem dicitur simpliciter malum quod est secundum se malum. Hoc autem
est quod privatur aliquo particulari bono quod est ex debito suae
perfectionis, sicut aegritudo est malum animalis, quia privat
aequalitatem humorum, quae requiritur ad perfectum esse animalis. Sed
secundum quid dicitur esse malum quod non est malum secundum se, sed
alicuius; quia scilicet non privatur aliquo bono quod sit de debito
suae perfectionis, sed quod est de debito perfectionis alterius rei,
sicut in igne est privatio formae aquae, quae non est de debito
perfectionis ignis, sed de debito perfectionis aquae; unde ignis non
est secundum se malus, sed est malus aquae. Similiter autem ordo
iustitiae habet adiunctam privationem particularis boni alicuius
peccantis, in quantum ordo iustitiae hoc requirit ut aliquis peccans
privetur bono quod appetit. Sic ergo poena ipsa est bona simpliciter,
sed est mala huic; et hoc malum dicitur Deus creare, pacem autem
facere; quia ad poenam non cooperatur appetitus peccantis, ad pacem
autem cooperatur appetitus pacem recipientis. Creare autem est aliquid
facere nullo praesupposito. Et sic patet quod malum dicitur esse
creatum, non in quantum est malum, sed in quantum est simpliciter
bonum, et secundum quid malum.
Ad secundum dicendum, quod bonum et malum proprie opponuntur ut
privatio et habitus; quia, ut Simplicius dicit in commento
praedicamentorum, illa proprie dicuntur contraria quorum utrumque est
aliquid secundum naturam, sicut calidum et frigidum, album et nigrum;
sed alia quorum unum est secundum naturam et aliud recessus a natura,
non opponuntur proprie ut contraria, sed ut privatio et habitus. Sed
duplex est privatio: una quidem quae est in privatum esse, ut mors et
caecitas; alia vero quae est in privari, ut aegritudo, quae est via
in mortem, et ophthalmia, quae est via in caecitatem: et huiusmodi
privationes interdum dicuntur contrariae, in quantum adhuc retinent
aliquid de eo quod privatur; et hoc modo malum dicitur contrarium,
quia non privat totum bonum, sed aliquid de bono removet.
Ad tertium dicendum, quod nisi nigrum aliquid retineret de natura
coloris, non posset esse contrarium albo, quia contraria oportet esse
in eodem genere. Licet ergo hoc in quo convenit album cum nigro non
sufficiat ad rationem contrarietatis, tamen sine hoc contrarietas esse
non potest; et similiter licet id in quo convenit malum cum bono non
sufficiat ad rationem contrarietatis, tamen sine hoc contrarietas esse
non potest.
Ad quartum dicendum, quod ideo in moralibus magis quam in naturalibus
malum contrarium bono dicitur, quia moralia ex voluntate dependent;
voluntatis autem obiectum est bonum et malum. Omnis autem actus
denominatur et speciem recipit ab obiecto. Sic ergo actus voluntatis,
in quantum fertur in malum, recipit rationem et nomen mali; et hoc
malum contrariatur proprie bono; et haec contrarietas ex actibus in
habitus transit in quantum actus et habitus similantur.
Ad quintum dicendum, quod tenebra non est contrarium lumini, sed
privatio; sed Aristoteles frequenter utitur nomine contrarii pro
privatione, quia ipse dicit, quod privatio quodammodo est contrarium,
et quod prima contrarietas est privatio et forma.
Ad sextum dicendum, quod adveniente tenebra nihil remanet de lumine;
sed remanet solum potentia ad lumen, quae non est aliquid tenebrae,
sed subiectum eius. Sic enim antequam illuminaretur aer, erat solum
in potentia ad lumen. Nec proprie loquendo lumen est aut fit aut
corrumpitur, sed aer illuminatus esse aut fieri aut corrumpi dicitur
secundum lumen.
Ad septimum dicendum, quod sicut Simplicius dicit in commento
praedicamentorum inter malum et bonum, secundum quod in moribus
accipitur, invenitur aliquid medium; sicut actus indifferens est
medium inter actum vitiosum et virtuosum.
Ad octavum dicendum, quod malum abstracte accipiendo, idest hoc ipsum
quod est malum, dicitur corrumpere, non quidem active, sed
formaliter, in quantum scilicet est ipsa corruptio boni; sicut et
caecitas dicitur corrumpere visum, in quantum est ipsa visus corruptio
seu privatio; sed id quod est malum, si sit quidem malum simpliciter,
id est secundum se ipsum, sic quidem corrumpit, id est corruptum ducit
in actum et effectum, non agendo sed deagendo, id est per defectum
activae virtutis, sicut semen indigestum deficit in generando et
producit partum monstruosum, qui est corruptio naturalis ordinis. Sed
id quod non est simpliciter et secundum se malum, secundum virtutem
activam, perfectam corruptionem facit, non simpliciter, sed
alicuius.
Ad nonum dicendum, quod corrumpere formaliter non est movere nec
agere, sed corruptum esse; corrumpere autem active est movere et
agere; ita tamen quod quidquid est ibi de actione vel motione pertinet
ad virtutem boni, quod autem est ibi de defectu, pertinet ad malum,
qualitercumque accipiatur; sicut quidquid est in claudicatione de motu
est ex virtute gressiva; defectus autem rectitudinis est ex tibiae
curvitate; et ignis generat ignem in quantum habet talem formam,
corrumpit tamen aquam, in quantum huic formae adiungitur talis
privatio.
Ad decimum dicendum, quod corruptio quae est ab eo quod est malum
simpliciter et secundum se ipsum, non potest esse naturalis, sed magis
est casus a natura; sed corruptio quae est ab eo quod est malum alicui
potest esse secundum naturam, sicut quod ignis corrumpat aquam; et
tunc id quod intendit, est bonum simpliciter, scilicet forma ignis.
Quod autem intenditur principaliter, est esse ignis generati, et
secundario non esse aquae, in quantum ad esse ignis requiritur.
Ad undecimum dicendum, quod verbum illud philosophi difficultatem
habet, quia si malum et bonum non sunt in genere, sed sunt genera,
cassatur decem praedicamentorum distinctio; et ideo, ut Simplicius
dicit in commento praedicamentorum, quidam solventes dixerunt, quod
verbum philosophi sic est intelligendum, quod bonum et malum sunt
genera contrariorum, scilicet virtutis et vitii, non tamen sunt in
genere contrario, sed in qualitate. Sed expositio haec non videtur
conveniens, quia istud tertium membrum non differt a primo quod ponit,
scilicet quod quaedam contraria sunt in uno genere. Unde Porphyrius
dixit, quod contrariorum quaedam sunt univoca, et ista sunt vel in uno
genere proximo, ut album et nigrum in genere coloris, quod est primum
membrum divisionis ab Aristotele positum; vel in contrariis generibus
proximis, sicut castitas et impudicitia, quae sunt sub virtute et
vitio, quod est secundum membrum; quaedam vero sunt aequivoca, sicut
bonum quod circuit omnia genera, sicut et ens, et similiter malum; et
ideo bonum et malum dixit non esse nec in uno genere nec in pluribus,
sed ipsa esse genera, prout genus dici potest id quod genera
transcendit, sicut ens et unum. Simplicius vero ponit duas alias
solutiones: quarum una est, quod bonum et malum dicuntur genera
contrariorum, in quantum unum contrariorum est defectivum respectu
alterius, sicut nigrum respectu albi, et amarum respectu dulcis; et
sic omnia contraria quodammodo reducuntur ad bonum et malum, prout
omnis defectus pertinet ad rationem mali. Unde et in I Physic.,
dicitur, quod semper contraria comparantur ad invicem ut melius et
peius. Alia solutio est, quod Aristoteles dixit hoc secundum
opinionem Pythagorae qui posuit duos ordines rerum; quorum unus
comprehenditur sub bono, et alius sub malo. Multoties enim in logica
utitur exemplis non veris secundum opinionem propriam, sed probabilibus
secundum aliorum opinionem. Et sic patet secundum praedicta quod non
oportet ponere quod malum sit aliquid.
Ad duodecimum dicendum, quod bonum et malum non sunt differentiae nisi
in moralibus, in quibus malum positive aliquid dicitur, secundum quod
ipse actus voluntatis denominatur malus a volito; licet et ipsum malum
non possit esse volitum nisi sub ratione boni.
Ad decimumtertium dicendum, quod unumquodque est magis malum altero,
non per accessum ad aliquid summe malum, vel per participationem
diversam alicuius formae, sicut dicitur aliquid magis vel minus album
secundum diversam participationem albedinis; sed dicitur aliquid magis
vel minus malum, secundum quod magis vel minus privatur de bono, non
quidem effective, sed formaliter. Homicidium enim dicitur maius
peccatum quam adulterium, non quia magis corrumpat bonum naturale
animae, sed quia magis removet bonitatem ipsius actus: plus autem
contrariantur caritatis bono, quo debet informari actus virtuosus,
homicidium, quam adulterium.
Ad decimumquartum dicendum, quod nihil prohibet malum habere loci
positionem secundum id quod in eo de bono retinetur, et quod commendet
bonum sua oppositione in quantum est malum.
Ad decimumquintum dicendum, quod subiectum quod est affirmatione
monstratum, non solum est contrarium, sed etiam privatio. Dicit enim
philosophus ibidem quod aliqua privatio affirmatione monstratur, ut
nudum; et praeterea nihil prohibet dicere mutationem de bono in malum
quamdam corruptionem esse, ut sic possit dici mutatio de subiecto in
non subiectum; cum tamen homo de bonitate virtutis in malitiam
mutatur, est motus de qualitate in qualitatem, ut patet per
praemissa.
Ad decimumsextum dicendum, quod, sicut Dionysius solvit, malum est
corruptivum in quantum est malum; generativum autem non est in quantum
malum, sed in quantum retinet aliquid de bono.
Ad decimumseptimum dicendum, quod non esse nunquam appetitur nisi in
quantum per aliquod non esse conservatur proprium esse; sicut ovis
absentiam lupi appetit propter conservationem propriae vitae; nec
praesentiam lupi refugit nisi in quantum est suae vitae corruptiva. Ex
quo patet quod ens appetitur per se ipsum, fugitur autem per accidens;
non ens autem fugitur per se, et appetitur per accidens; et ideo
bonum, in quantum bonum, est aliquid; malum autem, in quantum
malum, est privatio.
Ad decimumoctavum dicendum, quod poena, in quantum est poena, est
malum alicuius; in quantum est iusta, est bonum simpliciter. Nihil
autem prohibet id quod est bonum simpliciter, esse malum alicuius;
sicut forma ignis est bonum simpliciter, sed est malum aquae.
Ad decimumnonum dicendum, quod ens dicitur dupliciter. Uno modo
secundum quod significat naturam decem generum; et sic neque malum
neque aliqua privatio est ens neque aliquid. Alio modo secundum quod
respondetur ad quaestionem an est; et sic malum est, sicut et caecitas
est. Non tamen malum est aliquid; quia esse aliquid non solum
significat quod respondetur ad quaestionem an est, sed etiam quod
respondetur ad quaestionem quid est.
Ad vicesimum dicendum, quod malum quidem est in rebus, sed ut
privatio, non autem ut aliquid reale; sed in ratione est ut aliquid
intellectum: et ideo potest dici, quod malum est ens rationis et non
rei, quia in intellectu est aliquid, non autem in re; et hoc ipsum
quod est esse intellectum, secundum quod aliquid dicitur ens rationis,
est bonum; bonum enim est aliquid intelligi.
|
|