|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Dionysius IV cap. de Divin. Nomin., quod malum
neque est existens, neque in existentibus; et hoc probat per hoc,
quod omne existens est bonum. Malum autem non est in bono. Ergo non
est in existente; et sic videtur quodam manifesto uti, quod malum non
sit in bono.
2. Sed dicendum, quod malum est in existente et in bono, non in
quantum est existens vel bonum, sed in quantum est deficiens.- Sed
contra, omnis defectus pertinet ad rationem mali. Si ergo malum est
in existente in quantum est deficiens, malum est in existente in
quantum existens est malum. Malum ergo aliquod praesupponitur in
existente ad hoc quod possit esse subiectum mali; et redibit quaestio
de illo malo quod sit eius subiectum; et si existens, in quantum est
deficiens, est eius subiectum, oportebit praesupponere aliquod aliud
malum, et sic in infinitum procedere. Standum est ergo in primo, ut
scilicet si malum est in existente, sit in eo non in quantum est
deficiens, sed in quantum est existens; quod est contra Dionysium.
3. Praeterea, malum et bonum sunt opposita. Sed unum oppositorum
non est in alio sicut frigidum non est in igne. Ergo malum non est in
bono.
4. Sed dicendum, quod malum non est in bono sibi opposito, sed in
alio.- Sed contra, omne illud quod convenit multis, convenit eis
per unam naturam. Sed bonum convenit multis, similiter et malum.
Ergo per unam naturam communem bonum convenit omnibus bonis, et malum
omnibus malis. Sed malum communiter acceptum, oppositum est bono.
Ergo malum quodlibet opponitur cuilibet bono; et sic si aliquod malum
est in aliquo bono, sequitur quod oppositum sit in suo opposito.
5. Praeterea, Augustinus dicit in Ench., quod in hoc quod malum
est in bono, fallit dialecticorum regula, quae dicit, quod contraria
simul esse non possunt. Non autem falleret, si malum non esset in
bono sibi opposito. Ergo ex hoc quod malum est in bono, sequitur quod
oppositum sit in opposito, quod omnino esse non potest; quia omnia
opposita includunt in se contradictionem; contradictoria autem simul
esse non possunt. Non ergo malum est in bono.
6. Praeterea, omne quod inest alicui aut causatur ex subiecto,
sicut accidens naturale, ut calor ex igne, aut ex aliquo exteriori
agente, sicut calor aquae ex igne, qui est accidens innaturale. Si
ergo malum sit in bono, aut causatur ex bono, aut ab aliquo alio.
Sed non ex bono, quia bonum non potest esse causa mali, secundum
illud Matth., cap. VII, 18: non potest arbor bona fructus
malos facere. Nec iterum causatur ab aliquo alio; quia et hoc vel est
malum, vel est commune principium mali et boni. Sed non potest esse
malum non causatum ex bono causa mali quod est in bono; quia sic
sequeretur quod non omnis binarius haberet ante se unitatem. Nec
iterum potest esse quod sit unum commune principium boni et mali; quia
idem secundum idem non facit diversa et difformia. Ergo nullo modo
malum potest esse in bono.
7. Praeterea, nullum accidens diminuit vel corrumpit subiectum in
quo est. Sed malum diminuit vel corrumpit bonum. Ergo malum non est
in bono.
8. Praeterea, sicut bonum respicit actum, ita malum e contrario
respicit potentiam; unde malum non invenitur nisi in his quae sunt in
potentia, ut dicitur in IX Metaph. Sed malum est in potentia,
sicut et quaelibet privatio. Non ergo malum est in bono sed in malo.
9. Praeterea, bonum et finis sunt idem, ut dicitur in V Metaph.
Forma autem et finis incidunt in idem, ut dicitur in II Physic.
Sed privatio formae substantialis excludit formam a materia. Ergo non
relinquit aliquod bonum. Cum ergo privatio sit in materia, et habeat
rationem mali, videtur quod non omne malum sit in bono.
10. Praeterea, quanto aliquod subiectum perfectius est, tanto et
accidens magis in eo invenitur; sicut quanto ignis perfectior est,
tanto magis est calidus. Si ergo malum sit in bono sicut in subiecto,
sequeretur quod quanto bonum perfectius est, tanto magis sit ibi
malum, quod est impossibile.
11. Praeterea, omne subiectum est conservativum accidentis. Sed
malum non conservatur a bono sicut in subiecto, sed magis destruitur.
Ergo malum non est in bono sicut in subiecto.
12. Praeterea, omne accidens denominat suum subiectum. Si ergo
malum sit in bono, denominabit bonum; et ita sequitur quod bonum sit
malum; quod est contra id quod dicitur Is., V, 20: vae qui
dicunt bonum malum.
13. Praeterea, quod non est ens, non est in aliquo. Sed malum
non est ens. Ergo non est in bono.
14. Praeterea, sicut defectus est de ratione mali, ita perfectio
est de ratione boni. Sed malum non est in aliquo perfecto, cum sit
corruptio. Ergo malum non est in bono.
15. Praeterea, bonum est quod omnia appetunt. Sed id quod est
subiectum malo, non est appetibile; vivere enim in miseriis nullus
appetit, ut dicitur IX Ethic. Ergo id quod est subiectum mali,
non est bonum.
16. Praeterea, nihil nocet nisi suo opposito. Si ergo malum non
sit in bono sibi opposito, sed in quodam alio bono, non nocebit ei,
et sic non habebit rationem mali; quia in tantum est malum, in quantum
nocet bono, ut Augustinus dicit in Ench. et in Lib. de natura
boni. In malo autem sibi opposito esse non potest. Ergo in nullo
bono est malum.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Ench., quod malum
nisi in bono esse non potest.
2. Praeterea, malum est privatio boni, ut Augustinus dicit. Sed
privatio determinat sibi subiectum; est enim negatio in subiecto, ut
dicitur in IV Metaph. Ergo malum determinat sibi subiectum. Sed
omne subiectum, cum sit existens, est bonum; quia bonum et ens
convertuntur. Ergo malum est in bono.
Respondeo. Dicendum quod malum non potest esse nisi in bono. Ad
cuius evidentiam sciendum est, quod de bono dupliciter contingit
loqui: uno modo de bono absolute; alio modo secundum quod dicitur
bonum hoc, ut bonus homo, aut bonus oculus. Loquendo ergo de bono
absolute, bonum habet amplissimam extensionem, etiam ampliorem quam
ens, ut Platonicis placuit. Cum enim bonum sit id quod est
appetibile, id quod est secundum se appetibile, est secundum se
bonum. Hoc autem est finis. Sed quia ex hoc quod appetimus finem,
sequitur quod appetamus ea quae in finem ordinantur; consequens est ut
ea quae ordinantur in finem, ex hoc ipso quod in finem vel bonum
ordinantur boni rationem obtineant: unde utilia sub divisione boni
comprehenduntur. Omne autem quod est in potentia ad bonum, ex hoc
ipso quod est in potentia ad bonum habet ordinem ad bonum; cum esse in
potentia nihil aliud sit quam ordinari in actum. Patet ergo quod id
quod est in potentia, ex hoc ipso quod est in potentia, habet rationem
boni. Omne ergo subiectum in quantum est in potentia respectu
cuiuscumque perfectionis, etiam materia prima, ex hoc ipso quod est in
potentia, habet boni rationem. Et quia Platonici non distinguebant
inter materiam et privationem, ordinantes materiam cum non ente,
dicebant, quod bonum ad plura se extendit quam ens. Et hanc viam
videtur secutus Dionysius in libro de Divin. Nomin., bonum
praeordinans enti. Et quamvis materia distinguatur a privatione, et
non sit non ens nisi per accidens, adhuc tamen haec consideratio
quantum ad aliquid vera est, quia materia prima non dicitur ens nisi in
potentia, et esse simpliciter habet per formam; sed potentiam habet
per se ipsam; et cum potentia pertineat ad rationem boni, ut dictum
est, sequitur quod bonum conveniat ei per se ipsam. Quamvis autem
quodcumque ens, sive in actu, sive in potentia, absolute bonum dici
possit, non tamen ex hoc ipso quaelibet res est bonum hoc; sicut si
aliquis homo sit bonus simpliciter, non sequitur quod sit bonus
cytharaedus, sed tunc tantum, quando habet perfectionem in arte
cytharizandi. Sic ergo licet homo secundum hoc ipsum quod est homo,
sit quoddam bonum, non tamen ex hoc ipso est bonus homo, sed id quod
facit bonum unumquodque est proprie virtus eius. Virtus enim est quae
bonum facit habentem, secundum philosophum in II Ethic. Virtus
autem est ultimum potentiae rei, ut dicitur in I de caelo. Ex quo
patet quod tunc dicitur aliquid bonum hoc, quando habet perfectionem
propriam, sicut homo bonus quando habet perfectionem hominis, et bonus
oculus quando habet perfectionem oculi. Secundum praemissa ergo
apparet tripliciter dici bonum. Uno enim modo ipsa perfectio rei bonum
eius dicitur, sicut acumen visus dicitur bonum oculi, et virtus
dicitur bonum hominis. Secundo dicitur bonum res quae habet suam
perfectionem; sicut homo virtuosus, et oculus acute videns. Tertio
modo dicitur bonum ipsum subiectum, secundum quod est in potentia ad
perfectionem; sicut anima ad virtutem, et substantia oculi ad acumen
visus. Cum autem malum, ut supra dictum est, nihil aliud sit quam
privatio debitae perfectionis; privatio autem non sit nisi in ente in
potentia, quia hoc privari dicimus quod natum est habere aliquid et non
habet; sequitur quod malum sit in bono, secundum quod ens in potentia
dicitur bonum. Bonum autem quod est perfectio, per malum privatur,
unde in tali bono non potest esse malum. Bonum autem quod est
compositum ex subiecto et perfectione, diminuitur per malum, in
quantum tollitur perfectio et remanet subiectum; sicut caecitas privat
visum, et diminuit oculum videntem, et est in substantia oculi, vel
etiam in ipso animali, sicut in subiecto. Unde si aliquod bonum est
quod est actus purus nullam potentiae permixtionem habens, cuiusmodi
est Deus, in tali bono nullo modo potest esse malum.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius non intendit quod malum non
sit in existente, sicut privatio in subiecto, sed quod sicut non est
aliquid per se existens, ita non est aliquid positive in subiecto
existens.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur quod malum est in existente in
quantum est deficiens, potest hoc intelligi dupliciter. Uno modo quod
ly in quantum designet quamdam concomitantiam; et sic est verum quod
dicitur, eo modo loquendi quo dici posset quod album est in corpore in
quantum corpus est album. Alio modo ita quod ly in quantum designet
rationem praeexistentem in subiecto; et sic procedit ratio.
Ad tertium dicendum, quod malum non opponitur bono in quo est; est
enim in bono quod est in potentia. Malum autem est privatio; potentia
autem non opponitur neque privationi neque perfectioni, sed
substernitur utrique. Dionysius tamen in IV cap. de Divin.
Nomin., utitur hac ratione ad ostendendum quod malum non est in bono
tanquam aliquid existens.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa multiplicem defectum habet. Nam
quod primo dicitur, quod id quod convenit pluribus convenit eis
secundum unam naturam communem, veritatem habet in his quae de pluribus
univoce praedicantur. Bonum autem non praedicatur univoce de omnibus
bonis, sicut nec ens de omnibus entibus, cum utrumque circumeat omnia
genera. Et hac ratione Aristoteles in I Ethic., ostendit quod non
est una communis idea boni. Secundo, quia dato quod bonum diceretur
univoce, et etiam malum, tamen malum cum sit privatio, non dicitur de
multis secundum unam intentionem. Tertio, dato quod utrumque univocum
esset, et utrumque aliquam naturam significaret, posset quidem dici
quod communis natura mali opponeretur communi naturae boni; non tamen
oporteret quod quodlibet malum opponeretur cuilibet bono; sicut vitium
in communi opponitur virtuti in communi: non tamen quodlibet vitium
cuilibet virtuti; intemperantia enim non opponitur liberalitati.
Ad quintum dicendum, quod in hoc quod malum est in bono, non fallit
regula dialecticorum secundum rei veritatem, quia malum non est in bono
sibi opposito, ut dictum est; sed fallit secundum quamdam
apparentiam, prout malum absolute dictum, et bonum, videntur
oppositionem habere.
Ad sextum dicendum, quod malum, cum non sit in subiecto, sicut
accidens naturale, non causatur ex subiecto sicut nec privatio ex
potentia; nec iterum habet exterius causam per se, sed per accidens
tantum, ut patebit, cum de causa mali quaeretur.
Ad septimum dicendum, quod malum non est sicut in subiecto in bono
quod diminuit vel corrumpit; sed potius in bono, secundum quod ens in
potentia dicitur bonum.
Ad octavum dicendum, quod quamvis actus secundum se sit bonum, non
tamen sequitur quod potentia secundum se sit malum, sed privatio quae
opponitur actui. Potentia vero ex hoc ipso quod habet ordinem ad
actum, habet rationem boni, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod in illa ratione multiplex defectus est.
Primo enim licet finis sit secundum se bonum, non tamen solus finis
est bonum, sed etiam ea quae ordinantur ad finem, ex ipso ordine
habent rationem boni, ut dictum est. Secundo, quia licet aliquis
finis sit idem cum forma, non tamen sequitur quod omnis finis sit
forma: nam in quibusdam etiam ipsa operatio vel usus est finis, ut
dicitur in I Ethic. Et iterum cum factum sit quodammodo finis
facientis, dispositio ad formam est finis in artibus quae materiam
praeparant; et ipsa materia, secundum quod est facta ab arte divina,
hac ratione est bonum et finis, prout ad ipsam terminatur actio
creantis.
Ad decimum dicendum, quod ratio illa procedit de accidentibus quae
consequuntur naturam subiecti, sicut calor consequitur naturam ignis;
aliter tamen est de accidente quod est recessus a natura, sicut
aegritudo. Non enim sequitur, si aegritudo est accidens animalis,
quod quanto animal fuerit fortius, tanto sit magis aegrum, sed quod
tanto sit minus aegrum; et eadem ratio est de quolibet malo. Potest
tamen dici quod quanto aliquid magis est in potentia et magis aptum ad
bonum, tanto peius sit ipsum privari bono. Bonum autem quod est
subiectum mali, est potentia; et sic aliquo modo quanto magis est
bonum quod est subiectum mali, tanto magis est malum.
Ad undecimum dicendum, quod subiectum conservat accidens quod
naturaliter ei inest. Sic autem malum non est in bono tanquam
naturaliter inhaerens bono; et tamen malum non posset esse, si
totaliter bonum destrueretur.
Ad duodecimum dicendum, quod sicut Augustinus in Enchir.,
sententia prophetica est contra eos qui dicunt, bonum, in quantum est
bonum, esse malum; non autem est contra eos qui dicunt id quod est
secundum aliquid bonum, secundum aliud esse malum.
Ad decimumtertium dicendum, quod malum non dicitur esse in bono quasi
aliquid positive dictum, sed sicut privatio.
Ad decimumquartum dicendum, quod non solum id quod est perfectum,
habet rationem boni, sed etiam id quod est in potentia ad
perfectionem; et in tali bono est malum.
Ad decimumquintum dicendum, quod id quod est subiectum privationi,
licet non sit appetibile ex eo quod est sub privatione, est tamen
appetibile ex eo quod est in potentia ad perfectionem; et secundum hanc
rationem est bonum.
Ad decimumsextum dicendum, quod malum nocet bono composito ex potentia
et actu, in quantum aufert ei suam perfectionem; nocet etiam ipsi bono
quod est in potentia, non quasi aliquid eius auferens, sed in quantum
est ipsa ablatio vel privatio perfectionis cui opponitur.
|
|