|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim Matth. VII, 18: non potest arbor bona
fructus malos facere. Fructus dicitur effectus causae. Ergo bonum
non potest esse causa mali.
2. Praeterea, effectus habet similitudinem in sua causa; quia omne
agens agit sibi simile. Sed similitudo mali non praeexistit in bono.
Ergo bonum non est causa mali.
3. Praeterea, ea quae sunt causatorum, substantialiter praeexistunt
in causis. Si ergo malum causatur ex bono, malum substantialiter
praeexistit in bono, quod est impossibile.
4. Praeterea, unum oppositum non est causa alterius. Sed malum
opponitur bono. Ergo bonum non est causa mali.
5. Praeterea, Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin.,
quod malum non est ex bono; et si ex bono est, non est malum.
6. Sed dicendum, quod bonum, in quantum deficiens, est causa
mali.- Sed contra, omnis defectus habet rationem mali. Si ergo
bonum est causa mali in quantum est deficiens, sequitur quod bonum est
causa mali in quantum praehabet in se aliquod malum; et tunc redibit
quaestio de illo malo. Aut ergo procedetur in infinitum; aut
oportebit reducere in aliquod primum malum quod sit causa mali, aut
oportebit dicere quod bonum, inquantum huiusmodi, est causa mali.
7. Sed dicendum, quod ille defectus qui praeexistit in bono secundum
quod est causa mali, non est malum in actu, sed defectibilitas, sive
potentia ad defectum.- Sed contra, philosophus dicit in II
Physic., quod causae secundum potentiam comparantur effectibus
secundum potentiam, et causae secundum actum comparantur effectibus
secundum actum. Ex hoc ergo quod est aliquid potens deficere, non est
causa defectus in actu, quod est malum in actu.
8. Praeterea, posita causa sufficienti ponitur effectus, quia de
ratione causae est quod faciat debere esse effectum. Sed non
quandocumque est defectibilitas in aliqua creatura, invenitur in ea
malum in actu. Sit ergo aliquid defectibile nondum deficiens in
instanti quod est a, in b autem deficiat actu. Aut ergo aliquid
advenit in b, quod non erat in a, aut nihil. Si nihil, non deficiet
in b, sicut non deficiebat in a; si autem aliquid additum est, aut
est bonum, aut malum. Si malum, erit abire in infinitum sicut
prius: si bonum, ergo bonum, in quantum huiusmodi, est causa mali;
et sic sequitur quod magis bonum sit causa magis mali, et summum bonum
causa summi mali. Non ergo bonum, in quantum est deficiens, est
causa mali.
9. Praeterea, omne bonum in quantum est creatum, est potens
deficere. Si ergo bonum, in quantum est potens deficere, est causa
mali, sequitur quod bonum, in quantum est creatum, sit causa mali.
Sed semper bonum creatum manet creatum. Ergo semper erit causa mali,
quod est inconveniens.
10. Praeterea, si bonum, inquantum deficiens actu vel potentia,
est causa mali, sequitur quod Deus, qui nullo modo est deficiens nec
actu nec potentia, non possit esse causa mali: quod est contra illud
quod dicitur Is., XLV, 7: ego dominus creans malum; et Amos,
III, 6: non est malum in civitate quod Deus non fecerit. Ergo
bonum non est causa mali in quantum est deficiens.
11. Praeterea, sicut se habet perfectio ad bonum, ita se habet
defectus ad malum. Ergo commutatim, sicut se habet defectus ad
bonum, ita se habet perfectio ad malum. Sed aliquis defectus, in
quantum est defectus, est causa boni; sicut fides in quantum est visio
aenigmatica, quod ad defectum visionis pertinet, est causa meriti.
Ergo bonum, in quantum est perfectum et non in quantum est deficiens,
potest esse causa mali.
12. Praeterea, ad operandum tria requiruntur: ratio dirigens,
voluntas imperans et potentia exequens. Sed defectus in ratione, qui
est ignorantia, excusat a malo, id est a culpa, et sic non est causa
mali; et similiter defectus potentiae, qui est infirmitas, excusat.
Ergo et defectus qui est in voluntate excusat. Non ergo voluntas, in
quantum est bonum deficiens, est causa mali.
13. Praeterea, si voluntas, in quantum est deficiens, est causa
mali; aut ergo in quantum est deficiens a bono quod debet ei inesse;
et haec est poena, et sic poena praecederet culpam; aut a bono quod
non debet ei inesse, et ex tali defectu nullum malum sequitur; non
enim aliquod malum sequitur in lapide ex hoc quod non habet visum.
Nullum ergo bonum est causa mali in quantum est deficiens.
14. Sed dicendum, quod bonum, in quantum huiusmodi, potest esse
causa mali, sed per accidens.- Sed contra, actio agentis per
accidens attingit ad effectum, sicut actio effodientis sepulcrum
attingit ad thesaurum inventum. Si ergo bonum est causa mali per
accidens, sequitur quod actio boni pertingit ad ipsum malum; quod
videtur inconveniens.
15. Praeterea, agens aliquid illicitum praeter intentionem non
peccat, sicut si aliquis intendat percutere hostem, et percutiat
patrem. Per accidens autem causa alicuius est quod non intendit
ipsum. Si ergo malum non habet causam nisi per accidens, sequitur
quod nullus faciendo malum peccat; quod est inconveniens.
16. Praeterea, omnis causa per accidens reducitur ad causam per
se. Si ergo malum habeat causam per accidens, videtur sequi quod
malum haberet causam per se.
17. Praeterea, illud quod provenit per accidens, provenit ut in
paucioribus. Sed malum provenit ut in pluribus; quia, ut dicitur
Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Ergo malum habet
causam per se, et non per accidens.
18. Praeterea, natura est causa per se eorum quae naturaliter
fiunt, ut dicitur II Physic. Sed aliqua mala fiunt naturaliter,
scilicet corrumpi et senescere, ut dicitur in V Physic. Ergo non
est dicendum quod bonum sit causa mali per accidens.
19. Praeterea, bonum est actus et potentia. Sed neutrum est causa
mali; nam forma quae est actus, privatur per malum; bonum autem quod
est potentia, se habet ad utrumque, scilicet ad bonum et ad malum.
Ergo nullum bonum est causa mali.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, in Enchir., quod
malum non potest oriri nisi ex bono.
2. Praeterea, Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin.,
quod omnium malorum principium et finis est bonum.
Respondeo. Dicendum quod causa mali est bonum, eo modo quo malum
causam habere potest. Sciendum est enim, quod malum causam per se
habere non potest. Quod quidem tripliciter apparet. Primo quidem,
quia illud quod per se causam habet, est intentum a sua causa; quod
enim provenit praeter intentionem agentis, non est effectus per se,
sed per accidens; sicut effossio sepulcri per accidens est causa
inventionis thesauri, cum provenit praeter intentionem fodientis
sepulcrum. Malum autem, in quantum huiusmodi, non potest esse
intentum, nec aliquo modo volitum vel desideratum; quia omne
appetibile habet rationem boni, cui opponitur malum in quantum
huiusmodi. Unde videmus quod nullus facit aliquod malum nisi intendens
aliquod bonum, ut sibi videtur; sicut adultero bonum videtur quod
delectatione sensibili fruatur, et propter hoc adulterium committit.
Unde relinquitur quod malum non habeat causam per se. Secundo idem
apparet, quia omnis effectus per se habet aliqualiter similitudinem
suae causae, vel secundum eamdem rationem, sicut in agentibus
univocis, vel secundum deficientem rationem, sicut in agentibus
aequivocis; omnis enim causa agens agit secundum quod actu est, quod
pertinet ad rationem boni. Unde malum, secundum quod huiusmodi, non
assimilatur causae agenti secundum id quod est agens. Relinquitur ergo
quod malum non habeat causam per se. Tertio idem apparet ex hoc quod
omnis causa per se, habet certum et determinatum ordinem ad suum
effectum; quod autem fit secundum ordinem non est malum, sed malum
accidit in praetermittendo ordinem. Unde malum, secundum quod
huiusmodi, non habet causam per se, oportet tamen quod malum aliquo
modo causam habeat. Manifestum est enim, cum malum non sit aliquid
per se existens, sed sit aliquid inhaerens, ut privatio (quae quidem
est defectus eius quod est natum inesse et non inest), quod esse malum
non naturaliter inest ei cui inest. Si enim aliquis defectus est
alicui rei naturaliter, non potest dici quod sit malum eius, sicut non
est malum homini non habere alas, nec lapidi non habere visum, quia
est secundum naturam. Omne autem ens quod non naturaliter inest
alicui, oportet habere aliquam causam; non enim aqua esset calida nisi
ab aliqua causa. Unde relinquitur quod omne malum habeat aliquam
causam, sed per accidens, ex quo per se causam habere non potest.
Omne autem quod est per accidens, reducitur ad id quod est per se.
Si autem malum non habeat causam per se, ut ostensum est, relinquitur
quod solum bonum habet causam per se. Nec potest per se causa boni
esse nisi bonum, cum causa per se causet sibi simile. Relinquitur
ergo quod cuiuslibet mali, bonum sit causa per accidens. Contingit
autem et malum, quod est defectivum bonum, esse causam mali; sed
tamen oportet devenire ad hoc quod prima causa mali non sit malum, sed
bonum. Est ergo duplex modus quo malum causatur ex bono. Uno modo
bonum est causa mali in quantum est deficiens; alio modo in quantum est
per accidens. Quod quidem in rebus naturalibus de facili apparet;
huius enim mali quod est corruptio aquae, causa est virtus ignis
activa. Quae quidem non principaliter intendit et per se non esse
aquae, sed principaliter intendit formam ignis inducere in materiam,
cui coniungitur ex necessitate non esse aquae; et sic per accidens est
quod ignis faciat aquam non esse. Huius vero mali quod est
monstruositas partus, causa est virtus deficiens in semine. Sed si
quaeratur causa huius defectus quod est malum seminis, erit devenire in
aliquod bonum quod est causa mali per accidens, et non in quantum est
deficiens. Huius enim defectus qui est in semine, causa est aliquod
principium alterans, quod inducit qualitatem contrariam qualitati quae
requiritur ad bonam dispositionem seminis. Cuius alterantis virtus
quanto fuerit perfectior, tanto hanc qualitatem contrariam magis
inducet, et per consequens defectum seminis consequentem. Unde malum
seminis non causatur ex bono in quantum est deficiens; sed causatur ex
bono in quantum est perfectum, sed per accidens. In voluntariis autem
quodammodo similiter se habet, sed non quantum ad omnia. Manifestum
est enim quod delectabile secundum sensum movet voluntatem adulteri, et
afficit eam ad delectandum tali delectatione, quae excludit ordinem
rationis et legis divinae; quod est malum morale. Si ergo ita esset
quod voluntas ex necessitate reciperet impressionem delectabilis
allicientis, sicut ex necessitate corpus naturale recipit impressionem
agentis, omnino idem esset in voluntariis et naturalibus. Non est
autem sic, quia quantumcumque exterius sensibile alliciat, in
potestate tamen voluntatis est recipere vel non recipere; unde mali
quod accidit ex hoc quod recipit, non est causa ipsum delectabile
movens, sed magis ipsa voluntas. Quae quidem est causa mali secundum
utrumque praedictorum modorum, scilicet et per accidens, et in quantum
est bonum deficiens. Per accidens quidem, in quantum voluntas fertur
in aliquid quod est bonum secundum quid, sed habet coniunctum quod est
simpliciter malum; sed ut bonum deficiens, in quantum in voluntate
oportet praeconsiderare aliquem defectum ante ipsam electionem
deficientem, per quam eligit secundum quid bonum, quod est simpliciter
malum; quod sic patet. In omnibus enim quorum unum debet esse regula
et mensura alterius, bonum in regulato et mensurato est ex hoc quod
regulatur et conformatur regulae et mensurae; malum vero ex hoc quod
est non regulari vel mensurari. Si ergo sit aliquis artifex qui debeat
aliquod lignum recte incidere secundum aliquam regulam, si non directe
incidat, quod est male incidere, haec mala incisio causabitur ex hoc
defectu quod artifex erat sine regula et mensura. Similiter delectatio
et quodlibet aliud in rebus humanis est mensurandum et regulandum
secundum regulam rationis et legis divinae; unde non uti regula
rationis et legis divinae praeintelligitur in voluntate ante inordinatam
electionem. Huiusmodi autem quod est non uti regula praedicta, non
oportet aliquam causam quaerere; quia ad hoc sufficit ipsa libertas
voluntatis, per quam potest agere vel non agere; et hoc ipsum quod est
non attendere actu ad talem regulam in se consideratam, non est malum
nec culpa nec poena; quia anima non tenetur nec potest attendere ad
huiusmodi regulam semper in actu; sed ex hoc accipit primo rationem
culpae, quod sine actuali consideratione regulae procedit ad huiusmodi
electionem; sicut artifex non peccat in eo quod non semper tenet
mensuram, sed ex hoc quod non tenens mensuram procedit ad incidendum;
et similiter culpa voluntatis non est in hoc quod actu non attendit ad
regulam rationis vel legis divinae; sed ex hoc quod non habens regulam
vel mensuram huiusmodi, procedit ad eligendum; et inde est quod
Augustinus dicit in XII de Civit. Dei, quod voluntas est causa
peccati in quantum est deficiens; sed illum defectum comparat silentio
vel tenebris, quia scilicet defectus ille est negatio sola.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut Augustinus solvit in
Enchir., per arborem intelligitur voluntas, per fructum intelligitur
opus exterius. Sic ergo intelligendum est, quod arbor bona non potest
fructus malos facere, quia ex bona voluntate non procedit opus malum,
sicut nec ex mala voluntate procedit opus bonum. Sed tamen et ipsa
voluntas est ex aliquo bono, sicut et ipsa mala arbor causatur ex terra
bona. Sicut enim supra dictum est, si aliquis effectus malus causetur
ex causa mala, quae est bonum deficiens; tamen oportet devenire ad hoc
quod malum causetur per accidens a bono non deficiente.
Ad secundum dicendum, quod obiectio illa procedit de causa per se; in
tali enim causa praeexistit similitudo effectus. Sic autem bonum non
est causa mali, ut dictum est, sed per accidens.
Ad tertium dicendum, quod etiam illa ratio procedit de causa et
effectu per se; causa enim quae substantialiter praebet quod est in
effectu, est causa per se.
Ad quartum dicendum, quod oppositum non est causa sui oppositi per
se; sed per accidens nihil prohibet. Frigidum enim est causa calidi,
conversum quodammodo et ambiens, ut dicitur in VIII Physic.
Ad quintum dicendum, quod Dionysius ibi intelligit quod malum non sit
ex bono sicut ex causa per se; sed postea in eodem capite ostendit quod
malum sit ex bono per accidens.
Ad sextum dicendum, quod aliquod bonum est causa mali in quantum est
deficiens; non tamen hoc solummodo bonum est causa mali, sed etiam
quodammodo bonum, non in quantum est deficiens, est causa mali per
accidens. Sed in voluntariis causa mali, quod est peccatum, est
voluntas deficiens; sed ille defectus non habet rationem nec culpae nec
poenae, secundum quod praeintelligitur peccato, sicut expositum est.
Nec huiusmodi defectus oportet aliam causam quaerere; unde non oportet
procedere in infinitum. Cum ergo dicitur, quod bonum, in quantum est
deficiens, est causa mali, si ly in quantum designet aliquid
praeexistens, sic non est universaliter verum; si autem designet
concomitantiam, sic verum est universaliter, quia omne quod causat
malum est deficiens, id est defectum causans, sicut si diceretur quod
omne calefaciens, calefacit in quantum est calefaciens.
Ad septimum dicendum, quod bonum, in quantum habet aptitudinem ad
deficiendum, non est sufficiens causa quod sit in actu, sed in quantum
habet aliquem defectum in actu, sicut etiam in voluntate expositum
est. Quamvis etiam non sit necessarium quod habeat qualemcumque
defectum ad hoc quod sit causa mali; quia si non sit deficiens, potest
esse per accidens causa mali.
Et per hoc etiam patet responsio ad octavum.
Ad nonum dicendum, quod bonum ex hoc quod est creatum, aliquo modo
potest deficere illo defectu ex quo malum voluntarium procedit: quia ex
hoc ipso quod est creatum, sequitur quod ipsum sit subiectum alteri,
sicut regulae et mensurae. Si autem ipsum esset sua regula et
mensura, non posset sine regula ad opus procedere. Propter hoc
Deus, qui est sua regula, peccare non potest; sicut nec artifex
peccare posset in incisione ligni si sua manus regula esset incisionis.
Ad decimum dicendum, quod sicut iam dictum est, non oportet quod
bonum quod est causa mali per accidens, sit bonum deficiens. Sic
autem Deus est causa mali poenae; non enim in puniendo intendit malum
eius quod punitur, sed ordinem suae iustitiae imprimere rebus, ad quod
sequitur malum eius quod punitur, sicut ad formam ignis sequitur
privatio formae aquae.
Ad undecimum dicendum, quod fides non est meritoria ex hoc quod est
cognitio aenigmatica, sed ex hoc quod tali cognitione voluntas bene
utitur, assentiendo scilicet his quae non videt, propter Deum.
Nihil autem prohibet quod etiam aliquis bene utendo malo mereatur:
sicut e contrario aliquis male utendo bono demeretur.
Ad duodecimum dicendum, quod defectus ipse voluntatis est culpa,
sicut defectus intellectus est ignorantia, et sicut defectus potentiae
exequentis est infirmitas. Sic ergo defectus voluntatis non excusat a
culpa, sicut nec defectus intellectus excludit ignorantiam, neque
defectus potentiae excludit infirmitatem.
Ad decimumtertium dicendum, quod defectus qui praeintelligitur in
voluntate ante peccatum non est culpa neque poena, sed negatio pura;
sed accipit rationem culpae ex hoc ipso quod cum tali negatione se
applicat ad opus. Ex ipsa enim applicatione ad opus fit debitum illud
bonum quo caret, scilicet attendere actu ad regulam rationis et legis
divinae.
Ad decimumquartum dicendum, quod causa per accidens dicitur aliquid
alicuius dupliciter. Uno modo ex parte causae, sicut causa domus per
se est aedificator, cui accidit esse musicum; et sic musicum, quod
accidit causae per se, dicitur per accidens causa domus. Alio modo ex
parte effectus, ut si dicatur, quod aedificator est causa domus per
se; causa autem alicuius quod accidit domui, est per accidens; sicut
quod domus sit fortunata vel infortunata, hoc est quod alicui in domo
facta accidat bene vel male. Cum ergo dicitur quod bonum est causa
mali per accidens, intelligendum est secundum accidens quod accidit
effectui, in quantum scilicet bonum est causa alicuius boni, cui
accidit quaedam privatio quae dicitur malum. Licet autem aliquando
actio causae pertingat ad ipsum effectum qui est per accidens, sicut
effodiens sepulcrum per suam effossionem invenit thesaurum; non tamen
hoc est semper verum; operatio enim aedificatoris non pertingit ad hoc
quod habitanti in domo bene vel male accidat. Et sic dico, quod actio
boni non pertingit ad malum causatum; propter quod Dionysius dicit
IV cap. de Divin. Nomin., quod malum non solum est praeter
intentionem, sed etiam praeter viam, quia motus per se non terminatur
ad malum.
Ad decimumquintum dicendum, quod aliquando accidens alicuius effectus
coniungitur ei ut in paucioribus et raro; et tunc agens dum intendit
effectum per se non oportet quod aliquo modo intendat effectum per
accidens. Aliquando vero huiusmodi accidens concomitatur effectum
principaliter intentum semper, vel ut in pluribus; et tunc accidens
non separatur ab intentione agentis. Si ergo bono quod voluntas
intendit, adiungitur aliquod malum ut in paucioribus, potest excusari
a peccato; sicut si aliquis incidens lignum in silva per quam raro
transit homo proiiciens lignum interficiat hominem. Sed si semper vel
ut in pluribus adiungatur malum bono quod per se intendit, non
excusatur a peccato, licet illud malum non per se intendat.
Delectationi autem quae est in adulterio, semper coniungitur malum,
scilicet privatio ordinis iustitiae; unde non excusatur a peccato:
quia ex hoc ipso quod eligit bonum cui semper coniungitur malum, etsi
non velit malum secundum se ipsum, magis tamen vult incidere in hoc
malum quam carere tali bono.
Ad decimumsextum dicendum, quod sicut per accidens quod est ex parte
causae reducitur ad causam per se agentem; ita per accidens quod est ex
parte effectus, reducitur ad alium effectum per se. Malum vero cum
sit effectus per accidens, reducitur ad bonum cui coniungitur, quod
est effectus per se.
Ad decimumseptimum dicendum, quod non semper id quod est per
accidens, est ut in paucioribus, sed quandoque est semper, aut in
pluribus; sicut vadens ad forum causa emendi, aut semper aut in
pluribus invenit multitudinem hominum quamvis hoc non intendat.
Similiter adulter intendens bonum cui semper coniungitur malum, semper
incidit in malum. Quod autem accidit in hominibus quod bonum sit ut in
paucioribus, malum ut in pluribus, ex hoc contingit quod pluribus
modis contingit deviare a medio quam medium tenere, ut dicitur in II
Ethic., et quia sensibilia bona sunt magis nota apud multos quam bona
rationis.
Ad decimumoctavum dicendum, quod corruptio dicitur mutatio naturalis,
non secundum naturam particularem eius quod corrumpitur, sed secundum
naturam universalem, quae movet ad generationem vel corruptionem; ad
generationem quidem propter se; ad corruptionem autem in quantum
generatio sine corruptione esse non potest. Et sic non est per se et
principaliter intenta corruptio sed generatio tantum.
Ad decimumnonum dicendum, quod causa mali per accidens non est bonum
quod privatur per malum, neque bonum quod substernitur malo; sed bonum
quod est agens, quod inducendo unam formam, privat aliam.
|
|