|
Et videtur quod non.
1. Quia omnis bona divisio est per opposita. Sed poena et culpa non
sunt opposita: quia aliquod peccatum est poena peccati, ut Gregorius
dicit super Ezech. Ergo malum non convenienter dividitur per poenam
et culpam.
2. Sed dicendum, quod peccatum non est poena in quantum peccatum,
sed per quamdam concomitantiam.- Sed contra, actus, in quantum est
inordinatus, est malus. Sed, in quantum est inordinatus, est
poena; dicit enim Augustinus, in I confessionum: iussisti,
domine, et sic est, ut omnis inordinatus animus sibi ipsi sit poena.
3. Praeterea, perfectio secunda, quae est operatio, est melior
quam prima quae est forma vel habitus: unde et philosophus probat in I
Ethic., quod summum bonum humanum, scilicet felicitas, non est
habitus, sed operatio. Si igitur privari prima perfectione est
poena, multo magis peccatum, quod tollit secundam perfectionem,
scilicet malum operationis, est poena.
4. Praeterea, omnis passio anxietatem inducens, videtur poenam
habere. Sed multa peccata sunt cum passionibus anxietatem
inducentibus, sicut invidia, accidia, ira et huiusmodi; et multa
etiam sunt difficultatem habentia in operando, sicut in persona
impiorum dicitur Sap. V, 7: ambulavimus vias difficiles. Ergo
videtur quod peccatum, in quantum huiusmodi, sit poena.
5. Praeterea, si peccatum per concomitantiam est poena, omne
peccatum quod concomitatur aliqua poena, erit poena. Sed primum
peccatum concomitatur aliqua poena. Ergo sequitur quod primum peccatum
sit poena; quod est contra Augustinum, qui dicit sola illa peccata
esse poenas quae sunt media inter primum peccatum apostasiae et ultimam
poenam Gehennae.
6. Praeterea, sicut dicit Augustinus in Lib. de natura boni,
malum est corruptio modi, speciei et ordinis naturalis; et loquitur de
malo in communi. Postmodum autem ad rationem poenae pertinere dicit
quod adversetur naturae. Ergo videtur quod omne malum sit poena. Non
ergo debet malum dividi per poenam et culpam.
7. Praeterea, contingit aliquem gratiam non habentem peccare.
Culpa autem omnis, cum sit malum, aliquod bonum privat; non autem
privat bonum gratiae, cum suppositum sit quod gratiam non habeat.
Ergo privat bonum naturae; ergo est poena; quia de ratione poenae est
ut adversetur naturae bono, ut Augustinus dicit.
8. Praeterea, ipse actus peccati, secundum hoc quod est actus
quidam, et bonus est et a Deo est. Secundum hoc ergo est in eo malum
culpae secundum quod est in eo aliqua corruptio. Sed omnis corruptio
habet rationem poenae. Ergo malum culpae, in quantum est malum, est
poena, et ita non debet dividi culpa contra poenam.
9. Praeterea, illud quod secundum se ipsum est bonum, non debet
poni ut divisivum mali. Sed poena, in quantum huiusmodi, est bona,
quia est iusta; unde et satisfacientes laudantur de hoc quod poenam
volunt pro peccatis subire. Ergo poena non debet poni ut divisiva
mali.
10. Praeterea, aliquod malum est quod nec est poena nec culpa,
scilicet malum naturae. Ergo insufficienter dividitur malum per poenam
et culpam.
11. Praeterea, de ratione poenae est quod sit contra voluntatem;
de ratione autem culpae est quod sit voluntaria. Aliqua autem mala
patitur homo quae nec vult nec sunt contra eius voluntatem, sicut si
alicuius res in eius absentia diripiantur eo ignorante. Ergo malum non
sufficienter dividitur per poenam et culpam.
12. Praeterea, quoties dicitur unum oppositorum, toties dicitur et
reliquum, ut philosophus dicit. Sed bonum dicitur tripliciter:
videlicet honestum, utile et delectabile. Ergo et malum in tria debet
dividi, et non in duo tantum.
13. Praeterea, secundum philosophum, in II Ethic., malum est
multiplicius quam bonum. Sed est triplex bonum, scilicet naturae,
gratiae et gloriae. Ergo videtur quod malum debeat esse multiplicius;
et ita videtur quod malum inconvenienter dividatur per duo tantum.
Sed contra, est quod Augustinus dicit in Lib. de fide ad Petrum:
geminum est creaturae rationalis malum; unum quo voluntarie deficit a
summo bono; alterum quo in vita punitur; per quae duo exprimitur poena
et culpa. Ergo malum dividitur per poenam et culpam.
Respondeo. Dicendum quod natura rationalis vel intellectualis quodam
speciali modo se habet ad bonum et malum prae aliis creaturis; quia
quaelibet alia creatura naturaliter ordinatur in aliquod particulare
bonum; intellectualis autem natura sola apprehendit ipsam rationem boni
communem per intellectum, et in bonum commune movetur per appetitum
voluntatis; et ideo malum rationalis creaturae speciali quadam
divisione dividitur per culpam et poenam. Haec enim divisio non est
mali nisi secundum quod in rationali natura invenitur, ut patet ex
auctoritate Augustini inducta; ex qua etiam huiusmodi ratio accipi
potest, quia scilicet de ratione culpae est quod sit secundum
voluntatem, de ratione autem poenae est quod sit contra voluntatem.
Voluntas autem in sola natura intellectuali invenitur. Horum autem
duorum distinctio sic potest accipi. Cum enim malum opponatur bono,
necesse est quod secundum divisionem boni dividatur malum. Bonum autem
quamdam perfectionem designat. Perfectio autem est duplex: scilicet
prima, quae est forma vel habitus; et secunda, quae est operatio.
Ad perfectionem autem primam, cuius usus est operatio, potest reduci
omne illud quo utimur operando. Unde et e converso duplex malum
invenitur. Unum quidem in ipso agente, secundum quod privatur vel
forma, vel habitu, vel quocumque quod necessarium sit ad operandum:
sicut caecitas vel curvitas tibiae quoddam malum est. Aliud vero malum
est in ipso actu deficiente, sicut si dicamus claudicationem esse
aliquod malum. Sicut autem in aliis contingit haec duo reperiri, ita
et in natura intellectuali quae per voluntatem operatur: in qua
manifestum est quod inordinata actio voluntatis habet rationem culpae:
ex hoc enim aliquis vituperatur et culpabilis redditur, quod
inordinatam actionem voluntarie operatur. Est autem et in creatura
intellectuali invenire malum secundum privationem formae aut habitus,
aut cuiuscumque alterius quod posset esse necessarium ad bene
operandum, sive pertineat ad animam, sive ad corpus, sive ad res
exteriores; et tale malum, secundum fidei Catholicae sententiam,
necesse est quod poena dicatur. Sunt enim tria de ratione poenae.
Quorum unum est quod habet respectum ad culpam; dicitur enim proprie
aliquis puniri quando patitur malum pro aliquo quod commisit. Habet
autem hoc traditio fidei, quod nullum nocumentum creatura rationalis
potuisset incurrere neque quantum ad animam, neque quantum ad corpus,
neque quantum ad aliqua exteriora, nisi peccato praecedente vel in
persona vel saltem in natura; et sic sequitur quod omnis talis boni
privatio, quo uti quis potest ad bene operandum in hominibus, poena
dicatur, et pari ratione in Angelis; et sic omne malum rationalis
creaturae vel sub culpa vel sub poena continetur. Secundum vero quod
pertinet ad rationem poenae, est quod voluntati repugnet. Voluntas
enim uniuscuiusque inclinationem habet in proprium bonum; unde privari
proprio bono, voluntati repugnat. Sciendum tamen est quod poena
tripliciter repugnat voluntati. Quandoque quidem voluntati actuali,
sicut cum quis se sciente sustinet aliquam poenam. Quandoque vero est
contra voluntatem tantum habitualem, sicut cum alicui ignoranti
subtrahitur aliquod bonum, de quo doleret, si sciret. Quandoque vero
solum contra naturalem inclinationem voluntatis, sicut cum quis
privatur habitu virtutis, qui virtutem habere non vult; sed tamen
naturalis inclinatio voluntatis est ad bonum virtutis. Tertium vero
esse videtur de ratione poenae ut in quadam passione consistat. Ea
enim quae contra voluntatem eveniunt, non sunt a principio intrinseco
quod est voluntas, sed a principio extrinseco, cuius effectus passio
dicitur. Sic ergo tripliciter poena et culpa differunt. Primo
quidem, quia culpa est malum ipsius actionis, poena autem est malum
agentis. Sed haec duo mala aliter ordinantur in naturalibus et
voluntariis; nam in naturalibus ex malo agentis sequitur malum
actionis, sicut ex tibia curva sequitur claudicatio; in voluntariis
autem e converso, ex malo actionis, quod est culpa, sequitur malum
agentis, quod est poena, divina providentia culpam per poenam
ordinante. Secundo modo differt poena a culpa per hoc quod est
secundum voluntatem et contra voluntatem esse ut patet per auctoritatem
Augustini supra inductam. Tertio vero per hoc quod culpa est in
agendo, poena vero in patiendo, ut patet per Augustinum, in I de
libero arbitrio, ubi culpam nominat malum quod agimus, poenam vero
malum quod patimur.
Ad primum ergo dicendum, quod cum de ratione culpae sit quod sit
voluntaria, de ratione autem poenae quod sit contra voluntatem, ut
dictum est; impossibile est quod idem secundum idem sit poena et
culpa; quia idem secundum idem non potest esse voluntarium et contra
voluntatem; sed secundum diversa nihil prohibet: ei enim quod
volumus, potest esse aliquid coniunctum quod naturaliter voluntati
repugnet; et quaerendo quod volumus, incurrimus in id quod nollemus;
et hoc in peccantibus accidit; dum enim inordinate afficiuntur ad
aliquod bonum creatum, incurrunt separationem a bono increato et alia
huiusmodi, quae non vellent. Et sic idem secundum diversa potest esse
et culpa et poena, sed non secundum idem.
Ad secundum dicendum, quod ipse actus non est volitus in quantum est
inordinatus, sed secundum aliquid aliud; quod, dum voluntas quaerit,
in praedictam inordinationem incurrit, quam non vellet; et sic, ex eo
quod est volitum, habet rationem culpae; ex eo vero quod
inordinationem invite quis quodammodo patitur, immiscetur ratio
poenae.
Ad tertium dicendum, quod ipsa inordinata actio, secundum quod a
voluntate procedit, rationem culpae habet; secundum vero quod eligens
ex hac incurrit impedimentum debitae operationis, hoc pertinet ad
rationem poenae. Unde idem potest esse poena et culpa, sed non
secundum idem.
Ad quartum dicendum, quod huiusmodi etiam anxietates passionum
consequuntur in peccante praeter voluntatem ipsius; elegit etenim
iracundus sic insurgere in punitionem alterius, ut ipse ex hoc nullam
anxietatem vel laborem pateretur; unde cum in ista incurrit praeter
suam voluntatem, hoc ad rationem poenae pertinet.
Ad quintum dicendum, quod magis denominatur aliquid ab eo a quo
dependet, quam ab eo quod dependet ab ipso. Peccatum autem habet
poenam concomitantem dupliciter. Uno quidem modo sicut a qua
quodammodo dependet, sicut cum aliquis propter culpam praecedentem a
gratia deseritur, ex hoc sequitur ipsum peccare. Unde ipsum peccatum
dicitur poena ratione desertionis gratiae, a qua quodammodo dependet;
et sic primum peccatum non potest dici poena, sed peccata sequentia.
Alio vero modo peccatum habet poenam concomitantem, quae consequitur
ex ipso; sicut est separatio a Deo, vel privatio gratiae, vel
inordinatio agentis, vel anxietas passionis seu laboris; et a poena
sic concomitante non ita proprie peccatum dicitur poena; quamvis etiam
et sic possit dici poena causaliter, sicut Augustinus dicit, quod
inordinatus animus sibi ipsi est poena.
Ad sextum dicendum, quod malum in communi acceptum, est corruptio
naturalis modi, speciei et ordinis in communi; malum vero poenae in
ipso agente; malum vero culpae, in quantum huiusmodi, in ipsa
actione.
Ad septimum dicendum, quod in eo qui non habet gratiam, culpa privat
aptitudinem ad gratiam, non totaliter tollendo, sed diminuendo ipsam.
Haec autem privatio non est malum culpae formaliter, sed effectus
eius, quod est poena. Malum autem culpae formaliter est privatio
modi, speciei et ordinis in ipso actu voluntatis.
Ad octavum dicendum, quod corruptio boni in actione, in quantum
huiusmodi, non est poena agentis per se loquendo; sed esset poena
actionis, si actioni puniri competeret. Sed ex hac corruptione vel
privatione actionis, consequitur aliqua corruptio vel privatio in
agente, quae habet rationem poenae.
Ad nonum dicendum, quod poena, secundum quod comparatur ad
subiectum, est malum in quantum privat illud aliquo modo; sed secundum
quod comparatur ad agens quod infert poenam, sic interdum habet
rationem boni, quando puniens propter iustitiam punit.
Ad decimum dicendum, quod ista divisio, sicut dictum est, non est
mali communiter accepti, sed mali secundum quod in rationali creatura
invenitur; in qua non potest esse aliquod malum quod non sit culpa vel
poena, ut dictum est. Intelligendum tamen est, quod non omnis
defectus habet rationem mali, sed defectus boni quod natum est haberi.
Unde non est defectus homini quod non potest volare, et per consequens
nec culpa est nec poena.
Ad undecimum dicendum, quod incommoda vel damna quae quis nesciens
patitur, licet non sint contra voluntatem actualem, sunt tamen contra
voluntatem naturalem vel habitualem, ut dictum est.
Ad duodecimum dicendum, quod bonum utile ordinatur in delectabile et
honestum, sicut in finem; et sic duo sunt principalia bona, scilicet
honestum et delectabile; quibus opponuntur duo mala: culpa quidem
honesto, poena vero delectabili.
Ad decimumtertium dicendum, quod de singulis horum trium bonorum,
scilicet naturae, gratiae et gloriae, est considerare formam et actum
secundum quam differentiam culpa a poena distinguitur, ut dictum est.
|
|