|
Et videtur quod poena.
1. Sicut enim se habet meritum ad praemium, ita se habet culpa ad
poenam. Sed praemium est maius bonum quam meritum. Ergo poena est
magis malum quam culpa.
2. Praeterea, illud est magis malum quod opponitur magis bono. Sed
poena opponitur bono agentis, culpa autem bono actionis. Cum ergo
melius sit agens quam actio, videtur quod peius sit poena quam culpa.
3. Sed dicendum, quod culpa est magis malum quam poena, in quantum
separat a summo bono.- Sed contra, nihil magis separat a summo bono
quam ipsa separatio a summo bono. Sed ipsa separatio a summo bono est
poena. Ergo adhuc poena est maius malum quam culpa.
4. Praeterea, finis est magis bonum quam ordo ad finem. Sed ipsa
privatio finis est poena, quae dicitur carentia visionis divinae;
malum autem culpae est per privationem ordinis ad finem. Ergo maius
malum est poena quam culpa.
5. Praeterea, magis malum est privari possibilitate ad actum quam
solo actu, sicut maius malum est caecitas per quam privatur potentia
visiva, quam tenebra per quam impeditur ipsa visio. Sed culpa
opponitur ipsi merito; privatio autem gratiae, per quam est
possibilitas ad merendum, est poena. Ergo poena est magis malum quam
culpa.
6. Sed dicendum, quod culpa est magis malum quam poena; quia etiam
huius poenae culpa est causa.- Sed contra, licet in causis per se,
causa sit potior effectu, tamen hoc non est necessarium in causis per
accidens; contingit enim causam per accidens esse minus bonum quam
effectum, sicut effossio sepulcri est causa per accidens inventionis
thesauri; et similiter contingit causam per accidens esse minus malum
quam effectum, sicut impingere ad lapidem est minus malum quam incidere
in manus hostis persequentis, quod per accidens ex hoc sequitur. Sed
poena est effectus culpae per accidens: non enim qui peccat intendit
incidere in poenam. Non ergo sufficit ad hoc quod culpa sit magis
malum quam poena, hoc quod culpa est causa poenae.
7. Praeterea, si culpa habet rationem mali quia est causa poenae;
ergo malitia culpae est propter malitiam poenae. Sed propter quod
unumquodque et illud magis. Ergo poena erit magis malum quam culpa.
8. Praeterea, quod dicitur de aliquo formaliter, verius convenit ei
quam quod dicitur de aliquo causaliter; sicut verius dicitur sanum
animal quam medicina. Si ergo malitia culpae attenditur secundum hoc
quod est causa poenae, sequitur quod magis malum sit poena quam culpa;
quia malum dicitur de culpa causaliter, de poena vero formaliter.
9. Sed dicendum, quod malum dicitur etiam de culpa formaliter.-
Sed contra, formaliter dicitur aliquid malum, in quantum inest sibi
privatio boni. Sed maius bonum est quod tollitur per ipsam privationem
quae est poena, scilicet ipse finis, quam quod privatur per malum quod
inest culpae, quod est ordo ad finem. Ergo adhuc magis malum erit
poena quam culpa.
10. Praeterea, sicut dicit Dionysius IV cap. de Divin.
Nomin., nullus respiciens ad malum operatur; et idem dicit quod
malum est praeter voluntatem. Ergo quod magis est praeter voluntatem,
magis est malum. Sed poena est magis praeter voluntatem quam culpa;
quia de ratione poenae est ut sit contra voluntatem ut dictum est.
Ergo magis malum est poena, quam culpa.
11. Praeterea, sicut de ratione boni est quod sit appetibile, ita
de ratione mali est quod sit fugibile. Ergo quod est magis fugibile
est magis malum. Culpa autem fugitur propter poenam; et sic poena
magis fugitur, quia propter quod unumquodque et illud magis. Ergo
poena est magis malum quam culpa.
12. Praeterea, sequens privatio plus nocet quam prima, sicut
sequens vulnus plus nocet quam primum. Sed poena sequitur ad culpam.
Ergo plus nocet quam culpa; ergo est magis malum: quia malum dicitur
in quantum nocet, secundum Augustinum in Enchir.
13. Praeterea, poena destruit subiectum; quia mors est poena
quaedam: culpa autem non, sed solum commaculat. Ergo plus nocet
poena quam culpa: ergo est magis malum.
14. Praeterea, illud quod praeeligitur a viro iusto, praesumitur
esse minus malum. Sed Lot, cum esset iustus, praeelegit culpam
poenae, offerens scilicet filias suas libidini Sodomitarum, quod erat
culpa, ne pateretur iniuriam in domo sua, dum hospitibus suis
violentia inferretur, quod est poena. Ergo poena est magis malum quam
culpa.
15. Praeterea, Deus pro peccato temporali infert poenam aeternam;
quia, ut dicit Gregorius, aeternum est quod cruciat, temporale quod
delectat. Sed malum aeternum est peius quam malum temporale, sicut et
bonum aeternum melius est temporali. Ergo poena est magis malum quam
culpa.
16. Praeterea, secundum philosophum in II Topic., malum est in
pluribus quam bonum. Sed poena est in pluribus quam culpa, quia multi
puniuntur sine culpa. Omnis autem culpa habet ad minus poenam
annexam. Ergo poena est magis malum quam culpa.
17. Praeterea, sicut in bonis finis est melior his quae sunt ad
finem, ita in malis est peior. Sed poena est finis culpae. Ergo
poena est magis malum quam culpa.
18. Praeterea, a qualibet culpa potest homo liberari: unde
reprehenditur Cain qui dixit, Gen. IV, 13: maior est iniquitas
mea quam ut veniam merear. Sed aliqua poena est a qua non potest homo
liberari, scilicet poena Inferni. Ergo poena est magis malum quam
culpa.
19. Praeterea, quando aliquid secundum analogiam dicitur de
pluribus, de illo videtur prius dici quod magis est famosum tale. Sed
magis est famosum quod poena sit malum quam culpa, quia plures reputant
poenam pro malo quam culpam. Ergo malum per prius dicitur de poena
quam de culpa.
20. Praeterea, fomes est ex quo omnia peccata oriuntur, et sic est
prius quam aliquod peccatum. Sed fomes est quaedam poena. Ergo poena
est magis malum quam culpa.
1. Sed contra. Illud quod odiunt magis boni, est magis malum quam
illud quod magis odiunt mali. Sed, sicut Augustinus dicit III de
Civit. Dei, mala poenae magis odiunt mali, mala vero culpae magis
odiunt boni. Ergo culpa est magis malum quam poena.
2. Praeterea, secundum Augustinum in libro de natura boni, malum
est privatio ordinis. Sed plus elongatur ab ordine culpa quam poena;
quia culpa de se inordinata est, ordinatur autem per poenam. Ergo
culpa est magis malum quam poena.
3. Praeterea, malum culpae opponitur bono honesto, malum vero
poenae bono delectabili. Sed bonum honestum est melius quam bonum
delectabile. Ergo malum culpae est peius quam malum poenae.
Respondeo. Dicendum quod ista quaestio superficie tenus facilis
videtur propter hoc quod multi poenas non comprehendunt nisi
corporales, vel quae afflictionem sensui ingerunt, quae absque dubio
minus habent de ratione mali quam culpa, quae opponitur gratiae et
gloriae. Sed quia etiam privatio gratiae et gloriae, poenae quaedam
sunt, videntur ad minus ex aequo causam mali habere, si consideretur
bonum cui utrumque malum opponitur; quia etiam privatio ipsius finis
ultimi, quod est optimum, poenae rationem habet. Sed evidentibus
rationibus ostendi potest quod culpa simpliciter habeat plus de ratione
mali. Primo quidem, quia omne quod facit subiectum tale, magis est
tale quam quod subiectum tale facere non potest; sicut si album inest
alicui ita quod subiectum per hoc album dici non potest, minus habet de
ratione albi, quam si per hoc fiat subiectum album; quod enim inest
alicui, ita quod non afficiat et denominet suum subiectum, videtur
inesse secundum quid; simpliciter autem quod suum subiectum afficit et
denominat. Manifestum autem est quod ex malo culpae dicitur malus ille
cui inest, non autem ex malo poenae in quantum huiusmodi; unde
Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin., quod puniri non est
malum; sed fieri poena dignum. Unde consequens est quod malum culpae
plus habeat de ratione mali quam malum poenae. Causa autem quare ex
malo culpae aliquid dicitur malum, et non ex malo poenae, hinc
accipienda est. Bonum enim et malum dicitur simpliciter quidem
secundum actum; secundum quid vero secundum potentiam; posse enim esse
bonum vel malum non simpliciter, sed secundum quid bonum vel malum
est. Actus autem est duplex: scilicet primus, qui est habitus vel
forma; et secundus, qui est operatio sicut scientia et considerare.
Actu autem primo inhaerente adhuc adest potentia ad actum secundum,
sicut sciens nondum actu considerat, sed considerare potest.
Simpliciter ergo bonum vel malum dicimus secundum actum secundum, qui
est operatio; secundum vero actum primum attenditur bonum vel malum,
quodammodo secundum quid. Manifestum est autem quod in habentibus
voluntatem, per actum voluntatis quaelibet potentia et habitus in bonum
actum reducitur; quia voluntas habet pro obiecto universale bonum, sub
quo continentur omnia particularia bona, propter quae operantur
potentiae et habitus quaecumque. Semper autem potentia quae tendit ad
finem principalem, movet per suum imperium potentiam quae tendit ad
finem secundarium; sicut gubernatoria ars imperat navifactivae, et
militaris equestri. Non enim ex hoc ipso quod aliquis habet habitum
grammaticae, bene loquitur: potest enim habens habitum non uti
habitu, aut contra habitum agere, sicut cum grammaticus scienter
soloecismum facit; sed tunc recte operatur secundum artem, quando
vult. Et ideo homo qui habet bonam voluntatem dicitur simpliciter
bonus homo, quasi per actum bonae voluntatis omnibus quae habet bene
utatur. Ex hoc vero quod habet habitum grammaticae, non dicitur bonus
homo, sed bonus grammaticus; et similiter est de malo. Quia ergo
malum culpae est malum in actu voluntatis, malum autem poenae est
privatio eius quo voluntas potest uti quocumque modo ad bonam
operationem, inde est quod malum culpae facit hominem simpliciter
malum, non autem malum poenae. Secunda ratio est, quia cum Deus sit
ipsa essentia bonitatis, quanto aliquid magis est alienum a Deo,
tanto habet magis rationem mali. Magis autem alienum est a Deo culpa
quam poena; nam Deus est actor poenae, non autem actor culpae. Ex
hoc ergo apparet quod culpa est magis malum quam poena. Causa autem
quare Deus est actor poenae, non autem culpae, hinc sumitur. Malum
enim culpae, quod est in actu voluntatis, opponitur directe actui
caritatis, quae est prima perfectio et principalis voluntatis.
Caritas autem ordinat actum voluntatis in Deum; non autem solum sic
quod homo bono divino fruatur, hoc enim pertinet ad amorem qui dicitur
concupiscentiae; sed secundum quod bonum divinum est in ipso Deo,
quod ad amorem amicitiae pertinet. Hoc autem non potest esse a Deo,
quod bonum divinum secundum quod in se ipso est, quis non velit; cum e
contrario Deus omnem voluntatem inclinet ad volendum quod ipse vult;
vult autem summum bonum, secundum quod in se ipso est. Unde malum
culpae non potest esse a Deo. Potest autem Deus velle quod ipsum
bonum divinum, vel quodcumque aliud bonum sub eo, subtrahatur alicui,
qui ad hoc opportunitatem non habet; hoc enim bonum ordinis exigit ut
nihil habeat id quo dignum non est. Ipsa autem subtractio boni
increati, vel cuiuscumque alterius boni, ab eo qui indignus est
rationem poenae habet. Deus ergo est actor poenae, sed actor culpae
esse non potest. Tertia ratio est, quia illud malum quod sapiens
artifex inducit ad vitandum aliud malum, minus habet de ratione mali
quam illud malum ad quod vitandum inducitur; sicut si medicus sapiens
praecidat manum ne pereat corpus, manifestum est quod minus malum est
praecisio manus quam destructio corporis. Manifestum est autem quod
Dei sapientia poenam inducit ad hoc quod vitetur culpa vel ab eo qui
punitur, vel saltem ab aliis, secundum illud Iob, XIX, 29:
fugite a facie iniquitatis, quoniam ultor iniquitatis est gladius. Si
ergo patet quod maius malum est culpa, ad cuius evitationem inducitur
poena, quam ipsa poena. Quarta ratio est, quia malum culpae
consistit in operari, malum autem poenae in hoc quod est pati, sicut
supra dictum est. Quod autem habet operationem malam, ostenditur iam
esse malum; quod autem patitur aliquid mali, non per hoc ostenditur
malum esse, sed esse quasi in via ad malum; quia quod patitur
aliquid, movetur ad illud; sicut ex ipsa claudicatione ostenditur quod
tibia iam subiaceat malo, ex hoc vero quod infertur ei passio, nondum
subiacet defectui sed est in via ad deficiendum. Sicut enim operatio,
quae est existentis in actu, est melior quam motus ad actum et
perfectionem, ita et malum operationis in se consideratum plus habet de
ratione mali quam malum passionis. Et ideo culpa habet plus de ratione
mali quam poena.
Ad primum ergo dicendum, quod si comparetur praemium ad meritum et
poena ad culpam quantum ad terminationem, sic invenitur similis
comparatio utrobique; quia sicut meritum terminatur ad praemium, ita
culpa terminatur ad poenam. Sed si comparentur quantum ad
intentionem, non est similis comparatio utrobique, sed magis e
converso. Nam sicut aliquis operatur meritum propter praemium
acquirendum, ita aliquis infert poenam propter culpam vitandam; unde
sic praemium est melius merito, ita culpa est peior quam poena.
Ad secundum dicendum, quod bonum agentis est non solum perfectio
prima, cuius privatio est poena; sed etiam perfectio secunda, quae
operatio est cui opponitur culpa, et melior est ipsa perfectio secunda
quam prima. Et ideo culpa quae opponitur perfectioni secundae, habet
plus de ratione mali quam poena, quae opponitur perfectioni primae.
Ad tertium dicendum, quod culpa separat a Deo separatione quae
opponitur unioni caritatis, secundum quam quis vult bonum ipsius Dei,
secundum quod in se est; poena autem separat a Deo separatione quae
opponitur fruitioni, qua homo fruitur bono divino; et sic separatio
culpae est peior quam separatio poenae.
Ad quartum dicendum, quod separatio ordinis ad finem potest accipi
dupliciter, uno modo in ipso homine, et sic ordinis privatio ad finem
est poena, sicut et privatio finis; alio modo in actione, et sic
privatio ordinis ad finem est culpa: ex hoc enim homo culpabilis est
quod agit actionem non ordinatam ad finem debitum. Unde non est
comparatio mali culpae ad malum poenae, sicut finis et ordinis ad
finem, quia utrumque aliquo modo privat et finem, et ordinem ad
finem.
Ad quintum dicendum, quod privatio ipsius habitualis gratiae est
poena; sed depravatio actus qui deberet ex gratia procedere, est malum
culpae. Et sic patet quod malum culpae opponitur perfectiori bono,
quia operatio est perfectio ipsius habitus.
Ad sextum dicendum, quod culpa, quamvis sit per accidens causa poenae
ex parte patientis poenam, tamen ex parte inferentis est causa per se;
hoc enim intendit puniens, ut propter culpam poenam inferat.
Ad septimum dicendum, quod non ideo culpa est malum, quia pro culpa
infertur poena; sed potius e converso: ideo infertur malum poenae ad
coercendam et ordinandam malitiam culpae. Et sic patet quod malum non
dicitur de culpa solum causaliter, sed etiam formaliter, et
principalius quam de poena, ut ex dictis patet.
Et per hoc patet solutio ad octavum et nonum.
Ad decimum dicendum, quod non est iudicandum de rebus secundum
existimationem malorum, sed secundum existimationem bonorum; sicut non
est iudicandum de saporibus secundum existimationem aegri, sed secundum
existimationem sani. Et ideo non est iudicanda poena peior, quia mali
magis eam fugiunt; sed potius iudicanda est culpa deterior quia boni
magis fugiunt ipsam.
Ad undecimum dicendum, quod virtuosi est fugere culpam propter se
ipsam et non propter poenam; sed malorum est fugere culpam propter
poenam, secundum illud Horatii: oderunt peccare mali formidine
poenae; oderunt peccare boni virtutis amore. Sed, quod plus est,
Deus poenam non infert nisi propter culpam, ut dictum est.
Ad duodecimum dicendum, quod sequens privatio est peior quam
praecedens, quando includit ipsam. Et sic videtur posse dici, quod
poena cum culpa est peior quam culpa tantum. Et hoc quidem verum est
ex parte eius qui punitur; sed ex parte punientis, poena habet
rationem iustitiae et ordinis; et sic per adiunctionem boni efficitur
culpa minus mala, ut Boetius probat in libro I de Consolat.
Ad decimumtertium dicendum, quod culpa et poena pertinent ad naturam
rationalem, quae secundum id quod rationalis est, incorruptibilis
est; unde poena proprium subiectum non tollit, etsi auferatur vita
corporis per poenam. Unde concedo quod corpori, simpliciter
loquendo, peior sit poena quam culpa.
Ad decimumquartum dicendum quod Lot non praeelegit culpam poenae, sed
ostendit ordinem esse servandum in fuga culparum: quia tolerabilius
est, si quis committit minorem culpam quam maiorem.
Ad decimumquintum dicendum, quod licet culpa sit temporalis quantum ad
actum, est tamen aeterna (nisi per poenitentiam deleatur) quantum ad
reatum et maculam; et aeternitas culpae est causa aeternitatis poenae.
Ad decimumsextum dicendum, quod esse in pluribus accidit alicui malo,
scilicet quod est in moribus hominum, ex eo quod plures sequuntur
naturam sensibilem quam rationem. Et ideo non oportet quod quanto
aliquid magis est in pluribus tanto sit magis malum: quia secundum hoc
peccata venialia, quae plures committunt, essent peiora quam
mortalia.
Ad decimumseptimum dicendum, quod poena est finis culpae quantum ad
terminationem, sed non quantum ad intentionem, ut supra dictum est.
Ad decimumoctavum dicendum, quod ideo a poena Inferni non potest
aliquis redire ad vitam, quia culpa eorum qui sunt in Inferno expiari
non potest. Unde per hoc non ostenditur quod poena sit magis malum
quam culpa.
Ad decimumnonum dicendum, quod aliquod nomen dicitur per prius de uno
quam de alio dupliciter: uno modo quantum ad nominis impositionem;
alio modo quantum ad rei naturam: sicut nomina dicta de Deo et
creaturis quantum ad nominum impositionem per prius dicuntur de
creaturis; quantum vero ad rei naturam per prius dicuntur de Deo, a
quo in creaturas omnis perfectio derivatur. Et similiter nihil
prohibet quin malum per prius dicatur secundum nominis impositionem de
poena, per posterius vero secundum rei veritatem.
Ad vicesimum dicendum, quod fomes est principium culparum in
potentia; sed malum in actu est peius quam malum in potentia, ut
philosophus dicit in IX Metaph., unde fomes non est magis malum
quam culpa.
|
|