|
Et videtur quod sic.
1. Dicitur enim Iac. II, 10: quicumque totam legem
servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; et ideo
Hieronymus dicit super Eccle. IX, 18, exponens illud: qui in
uno offenderit, multa bona perdit, quod qui subiacet uni vitio omnibus
subiacet. Sed extra omne nihil est. Ergo nullus potest magis peccare
quam ille qui peccato uni se subdit; et sic omnia peccata sunt paria.
2. Praeterea, peccatum est mors animae. Sed in corpore una mors
non est maior quam alia, quia omnis mortuus aequaliter mortuus est.
Ergo nec unum peccatum est maius altero.
3. Praeterea, poena respondet culpae. Sed omnium peccatorum erit
una poena in Inferno, secundum illud Is., XXIV, 22:
congregabuntur congregatione unius fascis, et claudentur in carcere.
Ergo et omnium peccatorum est eadem gravitas.
4. Praeterea, peccare nihil est aliud quam transgredi rectitudinem
rationis vel legis divinae. Sed si interdicatur alicui ab aliquo
iudice ne certum limitem transgrediatur, non refert quantum ad
transgressionem, utrum in multum vel parum limitem positum transeat.
Ergo nihil differt quantum ad transgressionem peccati quidquid homo
faciat, dummodo rectitudinem rationis et legis divinae non servet.
5. Praeterea, infinitum non est maius infinito. Sed quodlibet
peccatum mortale est infinitum, quia est contra bonum infinitum, quod
est Deus; unde et poenam infinitam meretur. Ergo unum peccatum
mortale non est maius alio.
6. Praeterea, malum dicitur per privationem boni. Sed omne
peccatum mortale privat aequaliter gratiam, nihil de ea dimittens.
Ergo omnia peccata mortalia sunt aequalia.
7. Praeterea, secundum philosophum in II Metaph., si aliquid
dicitur magis et minus, hoc est per comparationem ad id quod est
simpliciter; sicut aliquid dicitur magis et minus album, per
comparationem ad id quod est simpliciter album. Sed nihil est
simpliciter malum, quod careat omni bono. Ergo non est aliquid altero
magis vel minus malum; et sic omnia peccata sunt paria.
8. Praeterea, peccata virtutibus opponuntur. Sed virtutes omnes
sunt aequales; unde dicitur Apoc. XXI, 16, quod latera sunt
aequalia. Ergo et omnia peccata sunt paria.
9. Praeterea, si unum peccatum est gravius altero, sequeretur quod
peccatum quod in maiori re committitur, esset gravius quam peccatum
quod committitur in minori; sicut si dicatur quod furari multum est
gravius peccatum quam furari parum. Sed hoc non est verum: quia
sequeretur quod ille qui minorem iniquitatem committit, committeret
etiam maiorem; dicitur enim Lucae XVI, 10: qui in modico
iniquus est, et in maiori iniquus est. Non ergo unum peccatum est
gravius altero.
10. Praeterea, peccatum consistit in aversione ab incommutabili
bono et conversione ad commutabile bonum. Sed huiusmodi conversio et
aversio non recipit magis et minus; quia anima, cum sit simplex, ad
quod convertitur, tota convertitur, et a quo avertitur, tota
avertitur. Ergo unum peccatum non est gravius altero.
11. Praeterea, Augustinus dicit in libro de Trin., quod
magnitudinem humani peccati ostendit magnitudo remedii, quia oportuit
illud morte Christi deleri. Ergo si idem remedium est contra omnia
peccata, omnia peccata sunt aequaliter magna.
12. Praeterea, sicut dicit Dionysius IV cap. de Divin.
Nomin., bonum est ex una et tota causa, malum autem ex singularibus
defectibus. Quilibet autem defectus tollit integritatem. Ergo
quilibet defectus tollit totam boni rationem. Non ergo unum peccatum
est gravius altero.
13. Praeterea, virtus est simplex, cum sit forma quaedam. Ergo
si tollitur, tota tollitur. Sed ex hoc est peccatum malum, quia
tollit virtutem. Ergo omnia peccata sunt aequaliter mala, quia
unumquodque aequaliter tollit virtutem.
14. Praeterea, ab eodem aliquid habet quod sit tale, et quod sit
magis tale. Si ergo album est disgregativum visus, magis album est
magis disgregativum. Sed actus habet rationem peccati ex aversione a
Deo. Cum ergo omnia peccata conveniant in aversione a Deo, omnia
peccata erunt aequalia.
15. Praeterea, quanto maior est qui offenditur, tanto peccatum est
gravius; sicut gravius peccat qui percutit regem quam qui percutit
militem. Sed in omni peccato unus et idem est qui contemnitur,
scilicet Deus. Ergo omnia peccata sunt aequalia.
16. Praeterea, genus aequaliter participatur a suis speciebus.
Sed peccatum est genus omnium peccatorum. Ergo omnia peccata sunt
aequalia, et aequaliter peccat quicumque peccat.
17. Praeterea, malum dicitur per privationem boni. Quantitas
autem privationis cognosci potest ex eo quod post privationem
relinquitur. Idem autem est quod relinquitur de bono post quodlibet
peccatum; relinquitur enim ipsa natura animae et libertas arbitrii,
per quam homo potest eligere bonum et malum. Ergo unum peccatum non
est magis malum quam aliud.
18. Praeterea, circumstantiae se habent ad virtutem sicut
substantiales differentiae. Sed si una substantialis differentia
tollatur, omnes tolluntur; quia corrumpitur subiectum. Cum ergo per
quodlibet peccatum aliqua circumstantia virtutis tollatur, quodlibet
peccatum tollet omnes, et ita unum peccatum non erit gravius alio.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ioan. XIX, v. 11:
propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet.
2. Praeterea, secundum Augustinum, libido est causa peccati. Sed
non omnis libido est aequalis. Ergo nec omnia peccata sunt paria.
Respondeo. Dicendum quod opinio Stoicorum fuit, omnia peccata esse
paria; ex quo derivata est quorumdam modernorum haereticorum opinio
dicentium, nullam inaequalitatem esse nec inter peccata nec inter
merita, et similiter nec inter praemia nec inter supplicia. Fuerunt
autem Stoici moti ad hoc ponendum, quia considerabant quod aliquid ex
hoc habet rationem peccati solummodo, quia est praeter rectitudinem
rationis; sicut patet quod adulterium est peccatum, non quia
commisceri mulieri secundum se sit malum, sed quia praeter rectitudinem
rationis fit; et idem patet in aliis. Idem autem est si dicatur
praeter legem divinam, quantum ad propositum pertinet; utrumque enim
privationem quamdam importat; privatio autem non videtur suscipere
magis et minus. Unde si aliquid sit malum per privationem alicuius,
non videtur differre qualitercumque se habeat, dummodo privetur; sicut
si iudex alicui certum limitem statuat, si illum praeterierit, non
refert utrum multum vel parum. Et similiter dicebant, quod non refert
dummodo aliquis peccando rectitudinem rationis praetereat,
qualitercumque vel ex quacumque causa hoc faciat, ac si peccare nihil
esset aliud quam quasdam positas lineas transire. Tota ergo ratio
huius rationis solvendae hinc sumenda est, ut consideremus qualiter in
his quae per privationem dicuntur, possit vel non possit magis vel
minus inveniri. Est ergo considerandum, quod est duplex privatio.
Quaedam quae est privatio pura; sicut tenebra, quae nihil lucis
relinquit, et mors, quae non relinquit aliquid vitae. Quaedam vero
privatio est non pura, sed aliquid relinquens; unde non solum est
privatio, sed etiam contrarium; sicut aegritudo, quae non tollit
totam commensurationem sanitatis, sed aliquid eius; et simile est de
turpi et dissimili et inaequali et falso, et omnibus similibus. Et
videntur huiusmodi privationes a praemissis differre in hoc quod primae
privationes sunt quasi in corruptum esse; secundae vero significant
quasi in via corruptionis. Quia ergo in primis privationibus totum
privatur, et id quod positive dicitur non est de ratione privationis,
non differt in talibus privationibus quacumque ex causa vel quocumque
modo aliquis privetur, ut propter hoc dicatur magis vel minus
privatus; non enim mortuus est minus qui uno vulnere percussus
interiit, quam qui duobus vel tribus; nec minus est tenebrosa domus si
candela veletur uno velamine, quam si duobus vel tribus. In secundis
autem privationibus non totum privatur; et quod positive dicitur, est
de ratione eius, quod dicitur privative; et ideo talia recipiunt magis
et minus secundum differentiam eius quod dicitur positive: sicut
aegritudo dicitur maior si fuerit causa tollens sanitatem aut maior aut
multiplicior; et idem est in turpitudine et in dissimilitudine, et in
huiusmodi. Est ergo consideranda in peccatis quaedam differentia; nam
peccata omissionis, per se loquendo, consistunt in sola privatione
praecepti quod omittitur, ut supra ostensum est; unde in peccato
omissionis conditio actus adiuncti, quia per accidens se habet, nullo
modo facit peccatum omissionis per se loquendo magis vel minus; sicut
si alicui praecipiatur ut vadat ad Ecclesiam, non attenditur in
peccato omissionis utrum sit prope Ecclesiam vel longe, dummodo ad
Ecclesiam non vadat; nisi forte per accidens, in quantum differentia
illius adiuncti pertineret ad minorem vel maiorem contemptum. Nec
tamen propter hoc omnia peccata omissionis sunt paria, quia praecepta
disparia sunt vel propter diversam auctoritatem praecipientis, vel
propter diversam dignitatem aut necessitatem praeceptorum. Peccatum
vero transgressionis consistit in deformitate alicuius actus, quae
quidem deformitas non tollit totum ordinem rationis, sed aliquid eius:
puta, si aliquis comedat quando non debet, et remanet quod comedat ubi
debet vel propter quod debet. Nec potest actu remanente totaliter
rationis proportio tolli; unde dicit philosophus in IV Ethic.,
quod si malum sit integrum, importabile fit, et se ipsum destruit.
Sicut ergo non omnis deformitas corporis est aequalis, sed quaedam est
alia maior, secundum quod privantur plura ad decorem pertinentia vel
aliquid principalius; ita non omnis deformitas vel inordinatio actus
est aequalis, sed quaedam est alia maior. Unde nec omnia peccata sunt
paria.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Iacobi non est sic
intelligendum, quod ille qui in uno praecepto legis offendit, tantum
reatum incurrat quantum si omnia transgrederetur, sed quia quodammodo
reatum incurrit pro contemptu omnium praeceptorum, non in omnibus sed
in uno; qui enim unum praeceptum contemnit, in tantum omnia praecepta
contemnit, in quantum contemnit Deum, ex quo omnia praecepta
auctoritatem habent; unde statim subdit: qui enim dixit: non
occides, dixit: non moechaberis. Et similiter intelligendum est
verbum Hieronymi.
Ad secundum dicendum, quod mors animae est privatio gratiae, per quam
anima Deo uniebatur; privatio autem gratiae non est essentialiter ipsa
culpa, sed effectus culpae et poena ut supra dictum est. Unde
peccatum dicitur mors animae non essentialiter sed effective.
Essentialiter vero peccatum est actus deformis vel inordinatus.
Ad tertium dicendum, quod in supplicio damnatorum est aliquid commune
omnibus, quod respondet contemptui Dei, puta carentia visionis
divinae et perpetuitas poenae; et quantum ad hoc dicitur congregari
congregatione unius fascis; et est aliquid in quo differunt, secundum
quod quidam magis torquentur quam alii; et quantum ad hoc, Matth.
XIII, 30, dicuntur colligari sicut zizaniorum fasciculi ad
comburendum.
Ad quartum dicendum, quod ille qui transit lineam praestitutam sibi
per limites a iudice non peccat nisi quia non tenet se infra terminum
sibi praestitutum; et sic directe peccatum eius est peccatum
omissionis. Si autem praeciperetur ei directe quod non ambularet,
manifestum est quod quanto plus ambulando procederet, tanto gravius
puniretur. Vel aliter dicendum, quod in his quae non sunt mala nisi
quia prohibita, qui praeceptum non servat, totaliter privat id ad quod
tenetur; sed in his quae sunt mala per se, et non solum quia
prohibita, non totaliter tollitur bonum cui opponitur malum; et ideo
tanto gravius peccatur, quanto plus de eo tollitur.
Ad quintum dicendum, quod a bono infinito aliquis avertitur actu
finito; et ideo peccatum essentialiter finitum est, licet habeat
aliquam habitudinem ad bonum infinitum.
Ad sextum dicendum, quod peccatum essentialiter non est privatio
gratiae, sed causaliter, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod in privativis non dicitur aliquid magis vel
minus per accessum ad terminum, sed magis per recessum. Unde et
ibidem philosophus probat per hoc quod est aliquid magis vel minus
falsum, quod sit aliquid simpliciter verum. Ad hoc ergo quod aliquid
sit magis vel minus malum, non requiritur quod sit aliquid simpliciter
malum, sed quod sit aliquid simpliciter bonum.
Ad octavum dicendum, quod virtutes omnes sunt aequales, non
quantitate, cum apostolus dicat quod maior est caritas; sed
proportione, in quantum unaquaeque aequaliter se habet ad suum actum;
sicut si quis diceret omnes digitos manus esse aequales proportione,
non quantitate. Peccata autem nec proportione sunt paria; quia non
dependent ex una causa, sicut virtutes quae dependent omnes ex
prudentia vel caritate: peccatorum autem diversae sunt radices.
Ad nonum dicendum, quod peccatum quod committitur in re maiori est
maius; unde furtum maioris rei est gravius peccatum, quia magis
opponitur aequalitati iustitiae. Verbum autem domini non sic est
intelligendum, quod qui facit minorem iniquitatem, maiorem faceret;
multi enim dicunt verbum otiosum qui non dicerent blasphemias. Sed est
intelligendum, quod facilius est in minoribus servare iustitiam quam in
maioribus; unde qui in minoribus non servat, nec in maioribus
servaret.
Ad decimum dicendum, quod quamvis anima sit simplex in esse, est
tamen multiplex in virtute, non solum secundum quod habet multas
potentias, sed quia secundum unam et eamdem potentiam ad multa se
habet, et multipliciter in illa ferri potest: unde non est necessarium
quod omnis eius aversio vel conversio sit aequalis.
Ad undecimum dicendum, quod omnibus peccatis mortalibus oportuit
subveniri per mortem Christi, propter gravitatem quam habent ex
contemptu boni infiniti; sed tamen nihil prohibet quin per unum
peccatum magis contemnatur Deus quam per aliud.
Ad duodecimum dicendum, quod in quolibet peccato tollitur integritas
boni, sed non totum bonum; quin immo in uno plus, in alio minus, ut
dictum est.
Ad decimumtertium dicendum, quod peccatum directe opponitur actui
virtutis, ad quod multae circumstantiae requiruntur; et praeterea
diversae sunt virtutes, et una earum est alia maior. Unde non oportet
omnia peccata esse aequalia.
Ad decimumquartum dicendum, quod ratio illa procederet, si peccatum
esset privatio tantum; sed quia habet in sui ratione positionem
aliquam, recepit magis et minus, ut dictum est.
Ad decimumquintum dicendum, quod quantitas contemptus non solum
mensuratur ex parte eius qui offenditur, sed etiam ex parte actus quo
quis contemnitur, qui potest esse intensior vel remissior.
Ad decimumsextum dicendum, quod omnia animalia sunt aequaliter
animalia, non tamen sunt aequalia animalia, sed unum animal est altero
maius et perfectius; et similiter non oportet quod omnia peccata
propter hoc sint paria.
Ad decimumseptimum dicendum, quod post peccatum remanet et natura
animae et libertas voluntatis; minuitur tamen habilitas ad bonum, et
per unum peccatum plus, et per aliud minus.
Ad decimumoctavum dicendum, quod circumstantiae non se habent nec in
virtute nec in peccato sicut differentiae substantiales, alioquin omnis
circumstantia constitueretur in genere vel specie virtutis aut peccati;
sed magis se habent per modum accidentium, ut supra, dictum est; et
praeterea hoc non est verum quod sublata una differentia essentiali
omnes tollantur; sublato enim rationali remanet vivum, ut dicitur in
Lib. de causis, non quidem idem numero, propter destructionem
subiecti, sed idem ratione.
|
|