|
Et videtur quod non.
1. Quia, secundum Augustinum, ex hoc aliquid dicitur malum quod
adimit bonum. Quod ergo plus adimit de bono, est magis malum. Sed
primum peccatum, etiam si minori virtuti opponatur, plus adimit de
bono quam secundum, quia privat hominem gratia et vita aeterna. Non
ergo peccatum est ex hoc gravius quod maiori virtuti opponitur.
2. Praeterea, caritas, secundum apostolum, I Cor. XIII,
13, est maior fide et spe. Odium autem quod opponitur caritati,
non est gravius peccatum quam infidelitas et desperatio, quae
opponuntur fidei et spei. Non ergo peccatum est gravius quod maiori
bono opponitur.
3. Praeterea, quod aliquis sciens vel ignorans peccet,
accidentaliter se habet ad bonum cui opponitur peccatum. Si ergo ex
hoc unum peccatum esset alio gravius quod maiori bono opponitur,
sequeretur quod non gravius peccaret qui sciens peccat quam qui peccat
ignorans; quod patet esse falsum.
4. Praeterea, quantitas poenae respondet quantitati culpae. Sed
quaedam peccata quae sunt in proximum, gravius leguntur punita quam
peccata in Deum commissa; sicut peccatum blasphemiae, quod est
peccatum in Deum, punitum est simplici lapidatione, ut habetur
Levit. XXIV, 15-16; peccatum autem schismatis punitum est
per inconsuetam mortem multorum, ut habetur Num. XXV, 4. Ergo
gravius est peccatum quod committitur in proximum quam quod committitur
in Deum; cum tamen maiori bono opponatur peccatum quod in Deum
committitur.
Sed contra, est quod philosophus dicit VIII Ethic., quod sicut
bono opponitur malum, ita optimo opponitur pessimum.
Respondeo. Dicendum quod gravitas peccati potest pensari ex duobus:
uno modo ex parte ipsius actus; alio modo ex parte agentis. Ex parte
autem actus est duo considerare: scilicet speciem actus, et accidens
eius, quod, supra, circumstantiam diximus. Actus autem speciem
habet ex obiecto, sicut iam supra dictum est. Gravitas ergo peccati
quam habet ex specie sua, attenditur ex parte obiecti, sive materiae;
et secundum hanc considerationem gravius peccatum dicitur ex suo genere
quod maiori bono virtutis opponitur. Unde cum bonum virtutis consistat
in ordinatione amoris, ut Augustinus dicit, Deum autem super omnia
diligere debeamus; peccata quae sunt in Deum, sicut idololatria,
blasphemia et huiusmodi, secundum suum genus sunt reputanda
gravissima. Inter peccata autem quae sunt in proximum, tanto aliqua
sunt aliis graviora, quanto maiori bono proximi opponuntur. Maximum
autem bonum proximi est ipsa vita hominis, cui opponitur peccatum
homicidii, quod tollit actualem hominis vitam; et peccatum luxuriae,
quod opponitur vitae hominis in potentia, quia est inordinatio quaedam
circa actum generationis humanae. Unde inter omnia peccata quae sunt
in proximum, gravius est homicidium secundum genus suum; et secundum
locum tenet adulterium et fornicatio, et huiusmodi peccata carnalia;
tertium autem locum tenet furtum et rapina et huiusmodi, per quae in
exterioribus bonis laeditur proximus. In singulis autem horum generum
sunt diversi gradus, in quibus mensuram peccati secundum genus suum
oportet accipere, secundum quod bonum oppositum magis vel minus per
caritatem debet amari. Ex parte autem circumstantiae est etiam
gravitas in peccato, non ex specie sua, sed accidentalis. Similiter
etiam ex parte agentis attenditur gravitas in peccato, secundum quod
magis vel minus voluntarius peccat; voluntas enim est causa peccati,
ut supra, diximus. Sed haec gravitas non competit peccato secundum
suam speciem. Et ideo si gravitas peccati attendatur secundum speciem
eius, tanto invenitur peccatum gravius quanto maiori bono opponitur.
Ad primum ergo dicendum, quod in peccato invenitur duplex boni
ademptio. Una formalis, per quam tollitur ordo virtutis; et quantum
ad hanc, refert utrum primo vel secundo peccet, quia secundum peccatum
potest plus privare de ordine virtutis in actu quam primum. Alia vero
est ademptio boni, quae est effectus peccati, scilicet privatio
gratiae et gloriae; et quantum ad hanc primum peccatum plus tollit quam
secundum; sed hoc est per accidens, quia secundum non invenit quod
primum invenit. Per ea autem quae sunt per accidens non est iudicium
de rebus sumendum.
Ad secundum dicendum, quod fides et spes sunt praeambula ad
caritatem, unde infidelitas quae opponitur fidei, et desperatio quae
opponitur spei, maxime opponuntur caritati; quia radicitus eam
evellunt.
Ad tertium dicendum, quod aliquem peccare scientem vel ignorantem,
licet accidat alicui peccato speciali, puta furto quantum ad species
eius, tamen quantum ad rationem generis, id est in quantum est
peccatum non accidit, quia de ratione peccati est ut sit voluntarium:
unde ignorantia quae diminuit voluntarium, diminuit etiam rationem
peccati.
Ad quartum dicendum, quod poenae quae inferuntur a Deo in futura
vita, respondent gravitati culpae; unde apostolus, Rom. II, 2,
dicit quod iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Sed poenae quae in praesenti vita infliguntur sive a Deo, sive ab
homine, non semper respondent gravitati culpae. Interdum enim minor
culpa graviori poena punitur temporaliter propter maius periculum
evitandum; poenae enim praesentis vitae quasi medicinae adhibentur.
Peccatum autem schismatis perniciosissimum est in rebus humanis, quia
dissolvit totum regimen humanae societatis.
|
|