|
Et videtur quod non.
1. Nullum enim diminutum est integrum. Sed bona naturalia manent
integra in Daemonibus post peccatum, ut dicit Dionysius cap. IV de
Divin. Nomin. Ergo bonum naturae non diminuitur per peccatum.
2. Praeterea, accidens non tollit suum subiectum. Sed malum culpae
est in bono naturae sicut in subiecto. Ergo malum culpae non tollit
aliquid a bono naturae, et ita non diminuit ipsum.
3. Sed diceretur, quod bonum naturae diminuitur per malum culpae,
non quantum ad substantiam subiecti, sed quantum ad aptitudinem, sive
ad habilitatem.- Sed contra, privatio nihil tollit de eo quod est
commune sibi et formae oppositae. Sed sicut substantia subiecti est
communis privationi et formae, ita etiam aptitudo, sive habilitas;
requirit enim privatio in subiecto aptitudinem ad formam oppositam.
Ergo privatio nihil tollit de habilitate subiecti.
4. Praeterea, diminui quoddam pati est. Pati autem in suscipiendo
est, agere autem in emittendo magis. Nihil ergo diminuitur secundum
actum suum. Sed peccatum in actu consistit. Ergo per peccatum non
diminuitur bonum naturae peccantis.
5. Sed diceretur, quod peccatum est actus potentiae, quae non
diminuitur, sed sola eius habilitas.- Sed contra, pati dicitur
aliquid non solum si subtrahatur ei aliquid quod sit de substantia
eius, sed etiam si subtrahatur accidens eius; aqua enim pati dicitur
non solum cum amittit formam substantialem, sed etiam cum calefacta
frigiditatem amittit. Habilitas autem est accidens potentiae. Ergo
si diminuatur habilitas, ipsa potentia patietur per actum proprium;
quod videtur impossibile secundum praedicta.
6. Praeterea, in rebus naturalibus agens patitur, non tamen patitur
secundum quod agit; nam agit quidem secundum quod est actu, patitur
autem secundum quod est in potentia; sicut aer actu calidus
infrigidatur per aquam, in quantum est frigidus in potentia; calefacit
autem aquam, in quantum est actu calidus. Sed hoc est communiter
verum in omnibus quod nihil secundum idem est actu et potentia. Nihil
ergo patitur secundum quod agit; neque ergo peccans diminuitur in suo
bono naturali per propriam actionem peccati.
7. Praeterea, diminuere est agere quoddam. Sed actus non agit;
esset enim procedere in infinitum, cum omne quod agit, actum causet.
Cum ergo peccatum sit actus quidam, videtur quod peccatum non diminuat
bonum naturae.
8. Praeterea, cum diminutio sit motus quidam, diminuere movere
est. Nihil autem movet se ipsum; moveret autem se ipsum aliquid, si
super suam actionem moveretur. Non ergo peccans diminuitur in suo bono
naturae per suam actionem peccati.
9. Praeterea, Dionysius dicit IV cap. de Div. Nomin., quod
malum non agit nisi virtute boni. Sed peccatum in virtute boni non
corrumpit bonum naturae, quia virtus boni non est corruptiva, sed
salvativa magis. Ergo peccatum non diminuit bonum naturae.
10. Praeterea, Augustinus dicit in Enchir., quod in bono et
malo fallit dialecticorum regula, quae dicit quod opposita non sunt
simul. Non autem falleret, nisi malum esset in bono sibi opposito
sicut in subiecto. Est ergo peccatum in bono naturae sibi opposito
sicut in subiecto. Sed nullum accidens diminuit suum subiectum. Ergo
peccatum non diminuit bonum naturae, etiam secundum quod est ei
oppositum.
11. Praeterea, si peccatum diminueret bonum naturae, diminueretur
libertas arbitrii, in quo praecipue peccatum consistit. Sed
Bernardus dicit Lib. de Lib. Arbit., quod liberum arbitrium
detrimentum non patitur in damnatis. Ergo bonum naturae non diminuitur
per peccatum.
12. Praeterea, si peccatum diminuit habilitatem naturalem ad
bonum; aut ex parte subiecti, aut ex parte boni ad quod subiectum est
habile; inter haec enim duo habilitas consideratur quasi medium
quoddam. Non autem diminuit ipsam ex parte subiecti, sicut nec ipsum
subiectum. Secundum autem quod coniungitur cum bono virtutis vel
gratiae, videtur habilitas praedicta pertinere ad genus moris. Sic
ergo per peccatum nullo modo diminuitur bonum naturae.
13. Praeterea, Augustinus dicit, VIII super Genes. ad
litteram, quod infusio gratiae est sicut illuminatio, et per
consequens peccatum est sicut obtenebratio mentis. Sed tenebra non
tollit ab aere habilitatem ad lumen. Ergo nec etiam peccatum tollit
aliquid de habilitate ad gratiam.
14. Praeterea, habilitas naturalis ad bonum videtur esse idem quod
iustitia naturalis. Iustitia autem est rectitudo quaedam voluntatis,
ut Anselmus dicit in Lib. de veritate. Rectitudo autem non potest
diminui, quia omne rectum aequaliter est rectum. Ergo neque bonum
naturae, quod est habilitas naturalis, diminuitur per peccatum.
15. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de immortalitate
animae, quod mutato aliquo, mutatur id quod in eo est. Sed diminutio
est quaedam species motus. Ergo diminuto subiecto, diminuitur
accidens quod in eo est. Sed culpa est in bono naturae sicut in
subiecto. Si ergo culpa diminuit bonum naturae, diminuit semetipsam;
quod est inconveniens.
16. Praeterea, secundum philosophum in II Ethic., tria sunt in
anima: potentia, habitus et passio. Sed passio non diminuitur per
peccatum; quinimmo per peccata multiplicatur; unde et passiones
peccatorum dicuntur, Rom. VII; habitus autem virtutis totaliter
tollitur per peccatum, potentia autem totaliter manet. Nullum ergo
bonum naturae est in anima quod per peccatum diminuatur.
1. Sed contra. Est quod Lucae X, 30, super illud: et plagis
impositis abierunt, dicit Glossa, quod peccatis humanae naturae
integritas violatur. Non autem violatur integritas nisi per
diminutionem. Ergo peccatum diminuit bonum naturae.
2. Praeterea, Augustinus dicit XI de civitate Dei, quod vitium
est malum, quia nocet naturae bonae; quod non esset, nisi adimeret
aliquid. Diminuit ergo bonum naturae.
3. Praeterea, Augustinus dicit in IV musicae, quod anima per
peccatum facta est imbecillior. Diminuitur ergo bonum naturae in ipsa
per peccatum.
4. Praeterea, creatura rationalis se habet ad gratiam sicut oculus
ad lumen. Sed oculus in tenebris existens fit minus habilis ad
videndam lucem. Ergo anima diu in peccato manens, fit minus habilis
ad percipiendam gratiam; et ita bonum naturae, quod est habilitas,
diminuitur per peccatum.
Respondeo. Dicendum quod quia diminuere est quoddam agere,
considerandum est, quot modis aliquid agere dicatur ut sciatur qualiter
peccatum bonum naturae diminuat. Dicitur autem proprie quidem agere
ipsum agens quod actum producit, abusive autem id quo agens agit:
sicut proprie quidem pictor facit album parietem; sed quia facit album
per albedinem, consuevit etiam dici quod albedo facit album. Quot
ergo modis id quod proprie est agens dicitur agere, tot etiam modis
agere dicitur abusive id quo agens agit. Agens autem principaliter
dicitur agere aliquid et per se et per accidens; per se quidem quod
agit secundum propriam formam, per accidens autem quod agit removendo
prohibens; sicut per se quidem illuminat domum sol, per accidens vero
qui aperit fenestram, quae erat obstaculum lumini. Rursus principale
agens dicitur aliquid agere primo, et aliquid consequenter; sicut
generans primo quidem dat formam, consequenter autem dat motum, et
omnia quae consequuntur ad formam; unde generans dicitur movens gravium
et levium, ut dicitur in VIII Physic. Quod autem dictum est in
effectibus positivis, similiter oportet intelligi quantum ad effectus
privationis, sic enim corrumpens et diminuens est movens, sicut et
generans et augens. Unde manifeste accipi potest quod sicut removens
obstaculum luminis dicitur per accidens illuminare et etiam ipsa remotio
obstaculi, abusive tamen; ita etiam ponens obstaculum lumini dicitur
obtenebrare, et etiam ipsum obstaculum. Sicut autem lumen a sole
diffunditur in aerem, ita gratia a Deo infunditur animae, quae quidem
est supra naturam animae; et tamen in natura animae, vel cuiuscumque
creaturae rationalis, est aptitudo quaedam ad gratiae susceptionem, et
per gratiam susceptam fortificatur in debitis actibus. Peccatum autem
est quoddam obstaculum interpositum inter animam et Deum, secundum
illud Is., LIX, 2: peccata vestra diviserunt inter vos et Deum
vestrum. Cuius ratio est, quia sicut interior aer domus non
illuminatur a sole, nisi directe aspiciat solem, et hoc dicitur
illuminationis obstaculum, quod huiusmodi respectus rectitudinem
impedit; ita anima non potest illuminari a Deo per gratiae
susceptionem, nisi directe convertatur in ipsum. Hanc autem
conversionem impedit peccatum, quod convertit animam in oppositum,
quod scilicet est contra legem Dei. Unde manifestum est quod peccatum
est obstaculum quoddam impediens gratiae susceptionem. Omne autem
obstaculum alicuius perfectionis aut formae, simul cum hoc quod
excludit formam vel perfectionem quamcumque, facit susceptivum minus
aptum vel habile ad formae receptionem; et ulterius per consequens
impedit effectus formae vel perfectionis in subiecto; et maxime si
obstaculum illud fuerit aliquid inhaerens vel habitu vel actu.
Manifestum est enim quod id quod movetur uno motu, non simul movetur
contrario, et est etiam minus aptum vel habile ut motu contrario
moveatur, sicut etiam quod est calidum, est minus aptum ut sit
frigidum; difficilius enim frigidi impressionem recipit. Sic ergo
peccatum, quod est obstaculum gratiae, non solum excludit gratiam,
sed etiam facit animam minus aptam vel habilem ad gratiae susceptionem;
et sic diminuit aptitudinem vel habilitatem a bono ad gratiam. Unde
cum huiusmodi habilitas sit quoddam bonum naturae, peccatum diminuit
bonum naturae; et quia gratia naturam perficit et quantum ad
intellectum, et quantum ad voluntatem, et quantum ad inferiores animae
partes obaudibiles rationi, irascibilem dico et concupiscibilem;
peccatum excludendo gratiam et huiusmodi auxilia naturae, dicitur
vulnerare naturam. Unde ignorantia, malitia et huiusmodi dicitur
quaedam naturae vulnera consequentia ex peccato.
Ad primum ergo dicendum, quod bonum naturae integrum manet quantum ad
substantiam boni naturalis; sed per peccatum diminuitur aptitudo ad
gratiam, ut dictum est; quae quidem est quoddam bonum naturae.
Ad secundum dicendum, quod accidens, etsi non tollat substantiam sui
subiecti, potest tamen diminuere habilitatem ad aliud accidens; sicut
calor diminuit habilitatem ad frigus et ita est in proposito, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum, quod secundum philosophum in III Physic.,
dicitur quod potentia sanum et potentia aegrum est idem subiecto propter
unam substantiam subiecti, quae est in potentia ad utrumque; differunt
tamen ratione, quia ratio potentiae sumitur ab actu. Sic ergo
peccatum non diminuit habilitatem ad gratiam ex ea parte qua radicatur
in substantia animae; sic enim communis est una existens contrariorum,
sed ex ea parte qua ordinatur ad oppositum, prout differens est.
Ad quartum dicendum, quod ad actum moralem concurrunt actus multarum
potentiarum animae, quarum quaedam sunt motivae aliarum, sicut
intellectus movet voluntatem, et voluntas movet irascibilem et
concupiscibilem. Movens autem imprimit aliquid in motum. Unde patet
quod in actu morali non est sola emissio, sed etiam receptio; et
propter hoc ex actibus moralibus potest causari aliquid in agente, ut
habitus vel dispositio, vel etiam aliquid oppositum his.
Quintum concedimus.
Ad sextum dicendum, quod actio naturalis consistit in emissione
tantum; unde actio naturalis nihil causat in agente, maxime in
simplicibus agentibus, quae non sunt composita ex agente et patiente,
vel movente et moto: in his enim quae sic composita sunt videtur eadem
ratio esse quae est in actibus moralibus.
Ad septimum dicendum, quod actus non proprie dicitur agere, sed
abusive, quia est quo agens agit.
Ad octavum dicendum, quod nihil secundum idem movet se ipsum; sed
secundum diversas partes nihil prohibet, ut patet in VIII
Physic., et sic accidit in actu morali, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod aliquod bonum particulare est corruptivum
alterius boni particularis propter contrarietatem quam habet ad ipsum;
et sic nihil prohibet, malum, prout agit in virtute boni
particularis, esse alterius boni corruptivum; sicut frigidum est
corruptivum calidi; et hoc modo peccatum corrumpit bonum iustitiae,
convertendo se ad aliquod bonum sine modo et ordine, et per consequens
diminuit aptitudinem ad iustitiam.
Ad decimum dicendum, quod bonum et malum possunt dupliciter
considerari. Uno modo secundum communem rationem boni et mali; et sic
quodlibet malum opponitur cuilibet bono; et ita dicit Augustinus
fallere dialecticorum regulam dum malum est in bono. Alio modo possunt
considerari secundum specialem rationem huius vel illius boni vel mali;
et sic non quodlibet malum opponitur cuilibet bono, sed hoc huic, ut
caecitas visui et intemperantia temperantiae; et hoc modo malum nunquam
est in bono sibi opposito, nec in hoc fallitur dialecticorum regula.
Ad undecimum dicendum, quod liberum arbitrium non patitur detrimentum
in damnatis quantum ad libertatem, quae non intenditur aut remittitur;
sed patitur detrimentum quantum ad libertatem quae est a culpa et
miseria.
Ad duodecimum dicendum, quod habilitas ad gratiam totaliter se tenet
ex parte naturae, etiam secundum quod ordinatur ad bonum moris.
Ad decimumtertium dicendum, quod peccatum non est privatio pura,
sicut tenebra, sed est aliquid positive; et ideo se habet ut quoddam
obstaculum gratiae; sed ipsa privatio gratiae se habet ut tenebra.
Obstaculum autem diminuit habilitatem, ut dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod habilitas ad gratiam non est idem
quod iustitia naturalis, sed est ordo boni naturalis ad gratiam. Nec
tamen hoc est verum quod iustitia naturalis diminui non possit.
Rectitudo enim secundum hoc diminui potest quod id quod erat rectum
secundum totum, in aliqua parte curvetur; et hoc modo iustitia
naturalis diminuitur secundum quod in aliquo obliquatur; puta, in eo
qui fornicatur, obliquatur naturalis iustitia quantum ad directionem
concupiscentiarum, et sic de aliis. In nullo tamen iustitia naturalis
totaliter corrumpitur.
Ad decimumquintum dicendum, quod id quod est in aliquo, movetur ad
motum eius in quo est, quantum ad id in quo ab eo dependet, non
quantum ad aliud. Anima enim in corpore existens dependet a corpore
quantum ad locum, non autem quantum ad esse, nec quantum ad
quantitatem; et ideo per accidens movetur localiter moto corpore, non
tamen diminuitur anima diminuto corpore, nec corrumpitur corrupto
corpore. Malum autem culpae non habet quantitatem ex bono naturae,
sed magis per recessum a bono naturae, sicut aegritudo habet
quantitatem per recessum a naturali dispositione corporis. Unde malum
culpae non diminuitur diminuto bono naturae, sicut neque morbus
diminuitur debilitata natura, sed magis augetur.
Ad decimumsextum dicendum, quod in potentia includitur etiam habilitas
sive aptitudo ad bonum gratiae; quae quidem habilitas diminuitur, ut
dictum est, licet ipsa potentia non minuatur.
|
|