|
Et videtur quod sic.
1. Omne enim finitum per continuam diminutionem potest totaliter
auferri. Sed bonum naturae, quod est habilitas, est quoddam
finitum, cum sit creatum. Ergo si diminuitur per peccatum, ut dictum
est, totaliter potest auferri.
2. Praeterea, bonum naturae, quod est habilitas ad gratiam,
videtur diminui vel tolli per aversionem a gratia. Aversio autem habet
statum, et non procedit in infinitum, quia conversio quae ei
opponitur, statum habet; non enim est in homine caritas infinita.
Ergo diminutio boni naturalis statum habet; quod non esset, si semper
aliquid de bono naturae remaneret, quia bonum naturae semper natum est
diminui per peccatum. Ergo videtur quod bonum naturae totaliter per
peccatum tolli possit.
3. Praeterea, privatio totaliter tollit habilitatem, caecus enim
nullo modo est habilis ad videndum. Sed culpa est quaedam privatio.
Ergo videtur quod totaliter tollat bonum naturae, quod est habilitas.
4. Praeterea, peccatum est tenebra spiritualis, ut Damascenus
dicit. Sed tenebra totaliter potest excludere lucem. Ergo totaliter
potest culpa excludere bonum.
5. Praeterea, sicut se habet bonum gratiae ad malum naturae, ita se
habet malum culpae ad bonum naturae. Sed per gratiam excludi potest
totum malum naturae, idest fomes, qui est inclinatio ad culpam, ut
patet in beatis. Ergo per malum culpae potest tolli totum bonum
naturae, quod est habilitas ad gratiam.
6. Praeterea, ibi habilitas ad gratiam remanere non potest, ubi est
impossibilitas gratiam consequendi. Sed status damnationis, ad quam
pervenitur per culpam, inducit impossibilitatem consequendi gratiam.
Ergo per culpam potest tolli totum bonum naturae, quod est habilitas
ad gratiam.
7. Praeterea, Dionysius IV cap. de Divin. Nomin. dicit,
quod malum est defectus naturalis habitudinis; quod maxime videtur
competere malo culpae. Ergo videtur quod totaliter bonum naturae,
quod est habilitas, per peccatum deficiat.
8. Praeterea, quidquid ponit aliquid extra statum naturae, videtur
tollere bonum naturae. Sed peccatum ponit peccantem extra statum
naturae; dicit enim Damascenus, quod Angelus peccans cecidit ab eo
quod est secundum naturam, in id quod est praeter naturam. Ergo
peccatum tollit bonum naturae.
9. Praeterea, privatio non privat nisi quod est. Sed gratia non
fuit in Angelis ante peccatum. Ergo peccatum Angeli non privavit
gratiae bonum. Relinquitur ergo quod privaverit bonum naturae.
10. Praeterea, diminutio est quidam motus. Idem est autem motus
totius et partis, ut glebae unius et totius terrae, ut dicitur in IV
Physic. Si ergo aliquid de bono naturae diminuitur per peccatum,
totum bonum naturae per peccatum tolli potest.
Sed contra, quamdiu manet voluntas remanet habilitas ad bonum. Sed
peccatum non tollit voluntatem, quinimmo in voluntate consistit. Ergo
videtur quod peccatum non possit tollere totum bonum naturae, quod est
habilitas.
Respondeo. Dicendum quod impossibile est quod per peccatum tollatur
totaliter bonum naturae, quod est aptitudo vel habilitas ad gratiam.
Sed ex hoc videtur difficultas insurgere, quia cum illa habilitas sit
finita, videtur quod per continuam diminutionem totaliter deficere
possit. Quam quidem difficultatem aliqui vitare voluerunt,
accipientes similitudinem ex continuo finito, quod infinitum
dividitur, si fiat divisio secundum eamdem proportionem; puta, si a
linea finita subtrahatur tertia pars eius, et iterum tertia pars
residui, et sic inde, nunquam stabit divisio, sed poterit in
infinitum procedere. Hoc autem in proposito locum non habet; quia cum
procedit divisio lineae secundum eamdem proportionem, semper pars
secundo subtracta est minor quam pars quae primo subtrahitur; sicut
maius est tertium totius, quam tertium duarum partium residuarum, et
sic de aliis; non autem potest dici quod per secundum peccatum minus
diminuatur de habilitate praedicta quam per primum; immo forte
aequaliter, vel etiam plus, si peccatum fuerit gravius. Et ideo
aliter dicendum, quod habilitas diminui potest dupliciter: uno modo
per subtractionem; alio modo per contrarii appositionem. Per
subtractionem quidem, sicut aliquod corpus est habile ad calefaciendum
per calorem quem habet; unde diminuto calore diminuitur habilitas
calefaciendi. Per appositionem autem contrarii, sicut aqua calefacta
habet naturalem aptitudinem vel habilitatem ad infrigidationem; sed
quanto plus fuerit appositum de calore, tanto minuitur habilitas ad
frigus. Hic enim modus diminutionis, qui est per appositionem
contrarii, magis habet locum in potentiis passivis et receptivis;
primus autem modus in potentiis activis; quamvis uterque modus in
utrisque potentiis aliqualiter inveniri possit. Quando ergo est
diminutio habilitatis per subtractionem, tunc totaliter habilitas
potest auferri ablato eo quod habilitatem causabat; quando vero
habilitas diminuitur per appositionem contrarii, tunc considerandum est
utrum appositio contrarii excedens possit corrumpere subiectum, aut
non. Si enim potest corrumpere subiectum, potest totaliter habilitas
tolli; sicut tantum potest augeri calor in aqua, quod corrumpatur
aqua; et sic totaliter tollitur habilitas quae speciem aquae
consequebatur. Si autem per appositionem contrarii, quantumcumque
multiplicetur, non possit subiectum corrumpi, semper quidem minuitur
habilitas contrario apposito crescente, nunquam tamen totaliter
tolletur, propter permanentiam subiecti in quo radicatur talis
habilitas; sicut quantumcumque calidum cresceret, non tolleret
aptitudinem materiae primae, quae est incorruptibilis, ad formam
aquae. Manifestum est autem quod habilitas naturae rationalis ad
gratiam est sicut potentiae susceptivae, et quod talis habilitas
naturam rationalem consequitur in quantum huiusmodi. Dictum est autem
supra, quod diminutio huius habilitatis est per appositionem
contrarii; dum scilicet creatura rationalis avertitur a Deo per
conversionem ad contrarium. Unde cum natura rationalis sit
incorruptibilis et non desinat esse, quantumcumque peccatum
multiplicetur, consequens est quod habilitas ad bonum gratiae semper
diminuatur per appositionem peccati, ita tamen quod nunquam totaliter
tollatur; et sic in proposito diminutio procedit in infinitum per
oppositum ad appositionem, sicut in continuis e converso appositio fit
in infinitum per oppositum ad divisionem, dum quod uni lineae
subtrahitur, alteri apponitur.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procederet, si bonum naturae
diminueretur per subtractionem, sicut iam dictum est.
Ad secundum dicendum, quod conversio et aversio habent statum quo
perveniunt actu; quia non est conversio vel aversio actu infinita; non
tamen habent statum quantum ad id quod est in potentia; quia tam merita
quam demerita possunt in infinitum multiplicari.
Ad tertium dicendum, quod privatio, quae tollit potentiam, tollit
totaliter habilitatem, sicut caecitas quae tollit potentiam visivam,
nisi forte secundum quod remanet habilitas vel aptitudo in radice
potentiae, id est in essentia animae. Privatio autem quae tollit
actum, non aufert habilitatem; et talis privatio est privatio
gratiae, sicut et tenebra, quae est privatio lucis ab aere. Peccatum
autem non est ipsa privatio gratiae, sed obstaculum quoddam, quo
gratia privatur, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod sicut tenebra excludit lucem sibi
oppositam, non autem aptitudinem ad lucem, quae est in aere;
similiter per peccatum excluditur gratia, non autem aptitudo ad
gratiam.
Ad quintum dicendum, quod pronitas ad malum, quae dicitur fomes, non
consequitur naturam sicut habilitas ad bonum, sed consequitur
corruptionem naturae, quae est ex culpa; et ideo fomes totaliter per
gratiam tolli potest, non autem bonum naturae per culpam.
Ad sextum dicendum, quod impossibilitas ad gratiam, quae est in
damnatis, non est ex totali subtractione habilitatis naturalis ad
bonum, sed ex obstinatione voluntatis in malo, et ex immobilitate
divinae sententiae, ne eis in perpetuum gratia apponatur.
Ad septimum dicendum, quod defectus naturalis aptitudinis non sic
intelligitur quod tota naturalis aptitudo deficiat, sed quia deficit a
sua perfectione.
Et similiter dicendum ad octavum, quod peccatum non totaliter ponit
extra statum naturae, sed extra eius perfectionem.
Ad nonum dicendum, quod privatio non solum privat quod est, sed etiam
id quod natum est esse: potest enim aliquis privari aliquo quod nunquam
habuit, dummodo natus fuisset habere. Et tamen hoc non est verum,
quod Angeli in principio suae creationis gratiam non habuerunt, simul
enim Deus in eis condidit naturam et largitus est gratiam, ut
Augustinus dicit XII de civitate Dei.
Ad decimum dicendum, quod ratio illa procederet, si diminutio illa
fieret per subtractionem partis.
|
|