|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus, quod peccatum est dictum vel factum vel
concupitum contra legem Dei. Sed in quolibet illorum trium importatur
aliquis actus. Ergo in quolibet peccato est aliquis actus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod peccatum est adeo
voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Sed
nihil potest esse voluntarium nisi per actum voluntatis. Ergo in
aliquo peccato oportet esse ad minus actum voluntatis.
3. Praeterea, contraria sunt in eodem genere. Sed meritum et
demeritum sunt contraria. Cum ergo meritum sit de genere actus (quia
actibus meremur), videtur quod pari ratione demeritum sive peccatum.
4. Praeterea, peccatum privatio quaedam est, quia sicut dicit
Augustinus, peccatum nihil est. Privatio autem fundatur in aliquo.
Ergo oportet esse aliquem actum in quo peccatum sustentetur.
5. Praeterea, Augustinus dicit in Enchir., quod malum nisi in
bono esse non potest. Illud autem bonum in quo fundatur malitia
peccati est actus. Ergo in quolibet peccato oportet esse actum.
6. Praeterea, Augustinus dicit in libro LXXXIII
quaestionum, quod nec peccatum aut recte factum imputari cuiquam iuste
potest qui nihil propria fecerit voluntate. Sed non potest propria
voluntate aliquid facere absque actu. Ergo nihil potest homini
imputari ad peccatum, nisi sit ibi aliquis actus.
7. Praeterea, Damascenus dicit, quod laus et vituperium sequuntur
actus. Cuilibet autem peccato debetur vituperium. Ergo omne peccatum
in actu consistit.
8. Praeterea, Glossa dicit Rom. VII, 20, quod omne
peccatum in actu est ex concupiscentia. Quod autem est ex
concupiscentia, non est absque actu. Ergo nullum peccatum est absque
actu.
9. Praeterea, si aliquod peccatum est absque actu, maxime hoc
videtur de peccato omissionis. Sed omissio non est absque actu; quia
omissio negatio quaedam est; omnis autem negatio in affirmatione
fundatur; et sic oportet peccatum omissionis in aliquo actu fundari.
Multo ergo magis quodlibet aliud peccatum.
10. Praeterea, omissio non est peccatum nisi in quantum repugnat
legi Dei. Sed hoc non est absque contemptu; contemptus autem est per
aliquem actum. Ergo peccatum omissionis fundatur in aliquo actu, et
multo magis alia peccata.
11. Praeterea, si peccatum omissionis consistit in sola negatione
actus, sequeretur quod quamdiu aliquis non agit tamdiu peccaret; et
ita esset periculosius peccatum omissionis quam peccatum
transgressionis, quod transit actu, licet maneat reatu. Hoc autem
non est verum quia peccatum transgressionis ceteris paribus est maius;
maius enim est furari quam non dare eleemosynam. Non ergo peccatum
omissionis in sola negatione consistit.
12. Praeterea, secundum philosophum in II Physic., peccatum
invenitur in his quae sunt ad finem. Ad finem autem aliquid ordinatur
per operationem. Ergo omne peccatum in actu consistit.
1. Sed contra. Est quod dicitur Iacob c. 17: scienti bonum et
non facienti, peccatum est illi. Ergo ipsum non facere est peccatum.
2. Praeterea, poena non iuste infligitur nisi pro peccato. Sed pro
sola dimissione actus, poena infligitur, nulla consideratione habita
de aliquo actu adiuncto. Ergo in sola dimissione actus consistit
peccatum.
3. Praeterea, secundum philosophum in II Physic., peccatum
contingit in his quae fiunt secundum artem, et in his quae fiunt
secundum naturam. Sicut ergo in his quae fiunt secundum naturam
peccatum est contra naturam esse, ita in his quae sunt secundum artem,
peccatum est contra artem esse; et similiter in moralibus peccatum est
contra rationem esse. Sed contra naturam non solum sunt motus, sed
etiam quietes, ut dicitur in V Physic. Ergo et in moralibus peccata
sunt non solum actus, sed etiam cessationes ab actu, si sint praeter
rationem.
4. Praeterea, contingit voluntatem in neutram partem contradictionis
ferri. Non enim vere dicitur quod Deus velit mala fieri, quia sic
esset actor eorum; nec etiam quod velit mala non fieri, quia sic eius
voluntas non esset efficax ad implendum omne quod vult. Ponatur ergo
quod aliquis teneatur nunc dare eleemosynam, et tamen neque vult dare
neque vult non dare, quia nihil de hoc cogitat, tamen peccat, et
iuste pro hoc punitur. Ergo etiam absque actu voluntatis potest esse
aliquod peccatum.
5. Sed dicendum, quod licet actus voluntatis non feratur neque ad
dandum eleemosynam neque ad non dandum; tamen fertur in aliquid aliud
per quod impeditur a dando.- Sed contra, illud aliud in quod
fertur, per accidens se habet ad peccatum omissionis; non enim
opponitur praecepto affirmativo legis, ex cuius oppositione sequitur
peccatum omissionis. Iudicium autem non est dandum de natura alicuius
secundum illud quod est per accidens, sed secundum id quod est per se.
Ergo non debet dici quod peccatum omissionis consistat in actu propter
actum adiunctum.
6. Praeterea, etiam in peccato transgressionis, contingit aliquem
actum adiungi, qui tamen ad peccatum transgressionis non pertinet,
quia per accidens se habet ad ipsum; sicut contingit furantem aliquem
loqui vel videre. Ergo nec actus adiunctus omissioni ad peccatum
omissionis pertinet.
7. Praeterea, sicut sunt aliqui actus qui non possunt bene fieri,
ut fornicari et mentiri; ita sunt aliqui actus qui non possunt male
fieri, ut diligere Deum et laudare ipsum. Sed contingit aliquem
omittentem occupari circa laudem Dei; sicut si aliquis eo tempore quo
tenetur honorare parentes, laudibus divinis insistat, parentes non
honorans, constat quod iste peccat omittendo; nec tamen ad hoc
peccatum potest pertinere actus laudis divinae, quia non potest male
fieri. Ergo totum peccatum consistit in sola omissione actus debiti.
Non ergo actus requiritur ad peccatum.
8. Praeterea, in peccato originali non est aliquis actus. Ergo non
omne peccatum in actu consistit.
9. Praeterea, Augustinus dicit in libro LXXXIII
quaestionum: alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia
malitiae. Infirmitas autem et imperitia contraria sunt virtuti et
sapientiae, malitia est etiam contraria bonitati; contraria autem sunt
in eodem genere. Cum ergo virtus, sapientia et bonitas sint habitus,
videtur quod peccata sint habitus. Sed habitus potest esse sine actu.
Ergo peccatum potest esse sine actu.
Respondeo. Dicendum quod circa hoc sunt duae opiniones. Quidam enim
dixerunt, quod in quolibet peccato etiam omissionis est aliquis actus,
vel interior voluntas (sicut cum aliquis peccat non dans eleemosynam,
vult non dare eleemosynam), vel etiam aliquis actus exterior
adiunctus, quo retrahitur ab actu debito: sive ille actus simul fiat
cum omissione, sicut cum aliquis volens ludere, dimittit ire ad
Ecclesiam; sive sit praecedens, sicut cum aliquis impeditur ne surgat
ad matutinas, quia nimis vigilavit in sero circa aliquid se occupando.
Et haec opinio innititur verbo Augustini dicentis, quod peccatum est
dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Alii vero
dixerunt, quod peccatum omissionis non habet aliquem actum, sed ipsum
desistere ab actu est omissionis peccatum; et exponunt dictum
Augustini dicentis, quod peccatum est dictum vel factum vel
concupitum, per hoc quod concupiscere et non concupiscere, dicere et
non dicere, facere et non facere, pro eodem accipiuntur quantum ad
rationem peccati. Unde in Glossa dicitur, Rom. VII, 15,
quod operor et non operor sunt partes eius quod est operor. Et hoc
videtur rationabiliter dici, quia affirmatio et negatio ad idem genus
referuntur; unde Augustinus dicit in Lib. V de Trinit., quod
ingenitum pertinet ad genus relationis, sicut et genitum. Utraque
autem opinio secundum aliquid veritatem habet. Si enim consideretur id
quod requiritur ad peccatum sicut de essentia peccati existens, sic ad
peccatum omissionis non requiritur actus; sed per se loquendo peccatum
omissionis in ipsa cessatione ab actu consistit: et hoc patet si
rationem peccati attendamus. Peccatum enim, ut philosophus dicit in
II Phys., contingit et in his quae sunt secundum naturam, et in
his quae sunt secundum artem, quando non consequitur finem natura vel
ars, propter quem operatur. Quod autem finem non consequatur operans
per artem vel per naturam contingit ex hoc quod declinatur a mensura vel
regula debitae operationis; quae quidem in naturalibus est ipsa naturae
inclinatio, consequens aliquam formam; in artificialibus vero est ipsa
regula artis. Sic ergo in peccato duo possunt attendi; scilicet
recessus a regula vel a mensura, et recessus a fine. Contingit autem
quandoque recedere a fine, et non recedere a regula vel a mensura, qua
quis operatur propter finem, et in natura et in arte. In natura
quidem, sicut si in stomacho ponatur aliquid non digestibile, ut
ferrum vel lapis, defectus digestionis absque peccato naturae
contingit. Similiter si medicus secundum artem dat potionem, et
infirmus non sanetur, vel quia habet morbum incurabilem, vel quia
aliquid contra suam sanitatem agit; medicus quidem non peccat, licet
finem non consequatur. Si autem e converso finem consequeretur, sed
tamen a regula artis diverteret, nihilominus peccare diceretur. Ex
quo patet quod magis est de ratione peccati praeterire regulam actionis
quam etiam deficere ab actionis fine. Hoc est ergo per se de ratione
peccati, sive in natura, sive in arte, sive in moribus, quod
opponitur regulae actionis. Regula autem actionis, quia constituit
medium inter superfluum et diminutum, necesse est ut quaedam resecet et
quaedam statuat. Unde et in ratione naturali et etiam in lege divina,
ex quibus nostri actus regulari debent, quaedam praecepta negativa,
quaedam affirmativa continentur. Sicut autem negationi opponitur
affirmatio, ita affirmationi opponitur negatio; unde sicut agere
imputatur homini ad peccatum quia opponitur praecepto legis negativo,
ita et ipsum non agere, quia opponitur praecepto affirmativo. Sic
ergo, per se loquendo, potest esse aliquod peccatum ad quod non
requiritur aliquis actus, qui sit de essentia peccati; et secundum hoc
habet veritatem secunda opinio. Si autem consideretur id quod
requiritur ad peccatum ut causa peccati, sic oportet quod ad quodlibet
peccatum, etiam omissionis, aliquis actus requiratur; quod sic
patet. Ut enim philosophus dicit in VIII Physic., si aliquid
quandoque movetur, quandoque non movetur, oportet assignare aliquam
causam quietis; videmus enim quod eodem modo se habente mobili et
movente, similiter aliquid movetur vel non movetur. Eadem autem
ratione si aliquis non agit quod agere debet, oportet huius esse
aliquam causam. Si autem causa fuerit totaliter extrinseca, talis
omissio non habet rationem peccati; sicut si aliquis a lapide cadente
laesus, impediatur ne ad Ecclesiam vadat, aut si aliquo furante
impediatur ne eleemosynam det. Tunc ergo solum omissio imputatur ad
peccatum, cum habet causam intrinsecam, non quamcumque, sed
voluntariam; quia si etiam impediretur ex causa intrinseca non
voluntaria, puta febre, eadem ratio esset sicut et de causa
extrinseca. Ad hoc ergo quod omissio sit peccatum, requiritur quod
omissio causetur ex aliquo actu voluntario. Sed voluntas est causa
alicuius quandoque quidem per se, quandoque autem per accidens; per se
quidem, sicut quando per intentionem agit ad talem effectum, puta si
aliquis volens invenire thesaurum, fodiens inveniat; per accidens
autem, sicut quando praeter intentionem, puta si aliquis volens fodere
sepulcrum, fodiendo inveniat thesaurum. Sic ergo actus voluntarius
quandoque est per se causa omissionis, non tamen ita quod voluntas
directe feratur in omissionem, quia non ens et malum est praeter
intentionem, et voluntatem, ut Dionysius dicit IV capite de
Divin. Nomin., voluntatis autem obiectum est ens et bonum; sed
indirecte fertur in aliquid positivum cum praevisione omissionis
consequentis, sicut cum aliquis vult ludere, sciens quod ad hoc
concomitatur non ire ad Ecclesiam; sicut et in transgressionibus
dicimus, quod fur vult aurum non refugiens iniustitiae deformitatem.
Quandoque vero actus voluntarius est causa per accidens omissionis;
sicut cum alicui occupato circa aliquem actum non venit in mentem id
quod facere tenetur. Et non differt quantum ad hoc, utrum actus
voluntarius qui est causa omissionis per se vel per accidens, simul sit
cum ipsa omissione, vel etiam praecedat; sicut dictum est de eo qui
nimia occupatione tarde incipiendo dormire, impedivit se ne surgeret
matutinarum hora. Sic ergo quantum ad hoc prima opinio vera est, quod
ad omissionem requiritur actus voluntarius ut causa. Quia ergo utraque
opinio aliquo modo vera est, ad utrasque rationes respondere oportet.
Ad primum ergo dicendum, quod in illa definitione peccati accipiendum
est pro eodem dictum et non dictum, factum et non factum, ut supra
dictum est.
Ad secundum dicendum, quod aliquid dicitur esse voluntarium, non
solum quia cadit sub voluntatis actu, sed quia cadit sub potestate
voluntatis. Sic enim et ipsum non velle dicitur voluntarium; quia in
potestate voluntatis est velle et non velle, et similiter facere et non
facere.
Ad tertium dicendum, quod plura requiruntur ad bonum quam ad malum,
quia, ut dicit Dionysius IV cap. de Divin. Nomin., bonum est
ex causa una et integra, malum autem ex particularibus defectibus. Ad
hoc ergo quod sit meritum, requiritur quod sit actus voluntatis; sed
ad hoc quod sit demeritum, sufficit hoc solum quod non velit bonum
quando debet, nec oportet quod semper velit malum.
Ad quartum dicendum, quod in peccato transgressionis non est verum
quod peccatum sit privatio, sed quod peccatum est actus privatus debito
ordine, sicut furtum vel adulterium est quidam actus inordinatus; eo
enim modo peccatum nihil est quo nihil fiunt homines cum peccant; non
quidem ita quod sint ipsum nihil, sed quia in quantum peccant,
privantur quodam bono; et ipsa privatio est non ens in subiecto. Et
similiter peccatum est actus privatus ordine debito, et secundum ipsam
privationem dicitur nihil. Sed in peccato omissionis per se loquendo
verum est quod est sola privatio. Subiectum autem privationis non est
habitus, sed potentia; sicut subiectum caecitatis non est visio, sed
id quod est aptum natum videre. Omissionis ergo subiectum est non
quidem actus aliquis, sed potestas voluntatis.
Et sic patet solutio ad quintum quod obiicitur de malo.
Ad sextum dicendum, quod in illa auctoritate sub facere includitur
etiam non facere, sicut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod laus et vituperium non solum debentur
actibus voluntariis, sed etiam cessantibus ab actu.
Ad octavum dicendum, quod illa ratio concludit quod actus requiratur
ad omissionem sicut causa; quamvis possit dici, quod fomes de quo ibi
loquitur Glossa, non est actualis concupiscentia, sed habitualis.
Ad nonum dicendum, quod non omnis negatio fundatur super affirmationem
realem; quia, ut philosophus dicit in praedicamentis, non sedere vere
dici potest et de eo quod est et de eo quod non est; sed tamen omnis
negatio fundatur in aliqua affirmatione intellecta vel imaginata.
Necesse est enim esse apprehensum id de quo aliquid negatur. Sic ergo
non est necessarium quod omissio fundetur in actu reali existente. Si
tamen omnis negatio in aliqua affirmatione reali fundaretur, ut sic
negatio pro privatione poneretur, non oporteret quod omissio, quae est
negatio actus, fundaretur in actu, sed quod fundaretur in potentia
voluntatis.
Ad decimum dicendum, quod non solum in omissione, sed nec etiam in
transgressione semper est necessarium quod sit actualis contemptus, sed
contemptus quidam habitualis, vel etiam interpretatus; quia scilicet
interpretamur aliquem contemnere qui non facit quod iubetur, vel facit
quod prohibetur.
Ad undecimum dicendum, quod omissio opponitur praecepto affirmativo,
quod licet obliget semper, non tamen obligat ad semper. Non enim
obligatur homo ad hoc quod semper insistat parentibus honorandis; sed
tamen semper obligatur homo ut parentes honoret tempore debito. Tamdiu
ergo durat actu peccatum omissionis, quamdiu durat tempus ad quod
obligat praeceptum affirmativum; quo transeunte transit actu et manet
reatu; et iterum redeunte tali tempore iteratur omissio.
Ad duodecimum dicendum, quod sicut aliquis deficit a fine male
agendo, ita desistendo a debito actu.
Ad primum ergo quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod ex illa
auctoritate habetur, quod ipsum non facere bonum sit peccatum, non
autem removetur quin huiusmodi quod est non facere bonum, non sit
aliquis actus.
Ad secundum dicendum, quod poena datur pro omissione actus sicut pro
culpa; sed tamen culpam contingit causari ab aliquo actu, qui
quandoque est culpa (sicut cum peccatum est causa peccati), quandoque
vero non culpa.
Ad tertium dicendum, quod etiam quies innaturalis ex aliquo actu
praecedente causatur.
Ad quartum dicendum, quod Deus neque vult mala fieri, neque vult
mala non fieri; sed tamen hoc ipsum vult quod est se non velle mala
fieri, et non velle mala non fieri.
Ad quintum dicendum, quod actus qui requiritur ad omissionem, non
semper se habet per accidens ad ipsum, sed quandoque est causa per se,
ut dictum est.
Et similiter dicendum est ad sextum de transgressione.
Ad septimum dicendum, quod omnis actus per rationem regulari debet;
unde omnis actus potest non bene fieri, si non sit debite regulatus,
ut scilicet fiat quando debet, et propter quod debet, et sic de aliis
quae sunt in actibus observanda. Unde etiam hoc ipsum quod est
diligere Deum, potest male fieri, puta si quis diligat Deum propter
temporalia; et hoc ipsum quod est laudare Deum ore, potest male
fieri, si hoc faciat quando non debet, quando scilicet alia facere
tenetur. Sed si actus accipiatur regulatus sicut significatur cum
dicitur, temperanter agere, vel iuste agere, sic non potest male
fieri. Si tamen daretur quod aliquis actus non posset male fieri, non
esset inconveniens, si esset causa per accidens omissionis; quia bonum
potest esse per accidens causa mali.
Ad octavum dicendum, quod etiam peccati originalis causa est aliquis
actus, scilicet peccatum actuale primi parentis.
Ad nonum dicendum, quod sicut ex parte virtutum est actus et habitus,
ita ex parte vitiorum. Habitus tamen possunt dici virtutes vel vitia;
sed soli actus dicuntur merita vel peccata.
|
|