|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus in Lib. Retractationum, quod non nisi
voluntate peccatur. Ergo peccatum in solo actu voluntatis consistit.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de duabus animabus:
peccatum est voluntas retinendi vel acquirendi quod iustitia vetat.
Voluntas autem hic accipitur pro actu voluntatis. Ergo peccatum in
solo actu voluntatis consistit.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod continentia est habitus
mentis, sed per actum exteriorem manifestatur. Ergo et e contrario
incontinentia et omne peccatum in sola voluntate consistit; actus enim
exteriores solummodo manifestant peccatum.
4. Praeterea, Chrysostomus dicit super Matth., quod voluntas est
quae aut remuneratur pro bono aut condemnatur pro malo. Opera autem
testimonia sunt voluntatis. Non ergo quaerit Deus opera propter se ut
sciat quomodo iudicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quia
iustus est Deus. Id autem solum pro quo Deus punit, est peccatum.
Ergo peccatum in solo actu voluntatis consistit.
5. Praeterea, id quo posito vel remoto nihilominus peccatum manet,
accidentaliter se habet ad peccatum. Sed posito vel remoto exteriori
actu, nihilominus peccatum in sola voluntate manet. Ergo exteriores
actus accidentaliter se habent ad peccatum; non ergo in eis peccatum
consistit, sed in solo interiori actu voluntatis.
6. Praeterea, nullus actus imputatur alicui ad peccatum, qui nullo
modo est in potestate eius; unde si aliquis accipiat manum alicuius
hominis contra eius voluntatem, et cum ea interficiat hominem,
peccatum homicidii non imputatur homini cuius manus percutit, sed ei
qui utitur manu. Exteriora autem membra nullo modo possunt resistere
imperio voluntatis. Non ergo in actibus exterioribus membrorum
consistit peccatum, sed in actu voluntatis, quae utitur membris.
7. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de vera Relig., quod si
aliquis videat remum fractum in aqua, non est hoc vitium visus qui
nuntiat quod accepit ut nuntiaret, sed est vitium virtutis quae debet
iudicare. Sed exteriora corporis membra hunc ordinem acceperunt a Deo
ut faciant quod voluntas imperat. Ergo vitium vel peccatum non est in
actibus eorum, sed in actu voluntatis.
8. Praeterea, si peccatum consistit in actu voluntatis et iterum in
actu exteriori, maius erit peccatum peccare simul voluntate et
exteriori actu, quam peccare interiori actu tantum; quia sicut quantum
additum quanto, maius facit quantum; ita peccatum additum peccato
videtur facere maius peccatum. Sed hoc non est verum; dicitur enim in
Glossa Matth. XII: quantum intendis, tantum facis. Et sic non
est maius peccatum interioris voluntatis et exterioris actus, quam
interioris actus tantum. Non ergo peccatum consistit in exteriori
actu, sed solum in interiori.
9. Praeterea, si sint duo aliqui habentes aequalem voluntatem idem
peccatum committendi, puta fornicationem, et unus habet opportunitatem
et implet voluntatem suam; et alius non habet, sed vellet habere;
manifestum est quod inter istos duos non est differentia quantum ad
aliquid quod sit in potestate eorum. Sed secundum id quod non est in
potestate alicuius, non attenditur peccatum, et per consequens neque
peccati augmentum. Ergo unus eorum non magis peccat quam alius; et
ita videtur in solo actu voluntatis peccatum consistere.
10. Praeterea, peccatum corrumpit bonum gratiae, quae non est
sicut in subiecto in aliqua inferiorum virium, sed in voluntate.
Opposita autem sunt circa idem. Ergo peccatum in sola voluntate
consistit.
11. Praeterea, actus interior est causa exterioris actus. Idem
autem non est causa sui ipsius. Cum ergo peccatum sit unum et idem,
videtur quod si consistat in actu voluntatis, non possit consistere in
actu exteriori.
12. Praeterea, idem accidens non potest esse in duobus subiectis.
Sed deformitas comparatur ad actum deformem sicut accidens ad
subiectum. Cum ergo peccati sit una deformitas, non potest unum
peccatum consistere in duobus actibus, scilicet interiori et
exteriori. Manifestum est autem quod peccatum est in interiori actu
voluntatis. Ergo nullo modo in exteriori.
13. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginali, de
actibus exterioribus loquens: in horum essentia nulla consistit
iustitia. Ergo eadem ratione neque in iustitia, et sic peccatum in
actu exteriori non consistit.
14. Praeterea, Augustinus dicit, quod peccatum transit actu, et
manet reatu. Hoc autem non esset si ipse actus exterior esset
peccatum. Ergo ipse actus exterior non est peccatum.
Sed contra, omne illud quod prohibetur lege Dei, est peccatum; quia
peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei.
Sed actus exterior lege Dei prohibetur, Exod. XX, 13-15,
cum dicitur: non occides, non moechaberis, non furtum facies; et
seorsum prohibetur actus interior cum dicitur: non concupisces. Ergo
non solum actus voluntatis est peccatum, sed etiam actus exterior.
Respondeo. Dicendum quod circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim
dixerunt, quod nullus actus neque interior neque exterior secundum se
est peccatum, sed sola privatio habet rationem peccati, propter hoc
quod Augustinus dicit, quod peccatum nihil est. Alii vero dixerunt,
quod peccatum consistit in solo interiori actu voluntatis. Quidam vero
dixerunt, quod peccatum consistit et in interiori actu voluntatis et in
exteriori actu. Et quamvis haec opinio magis contineat veritatem,
tamen omnes aliqualiter verae sunt. Sed considerandum est, quod haec
tria, malum, peccatum et culpa, se habent ad invicem ut communius et
minus commune. Nam malum communius est; in quocumque enim, sive in
subiecto sive in actu, sit privatio formae aut ordinis aut mensurae
debitae, mali rationem habet. Sed peccatum dicitur aliquis actus
debito ordine aut forma sive mensura carens: unde potest dici, quod
tibia curva sit mala tibia; non tamen potest dici, quod sit peccatum,
nisi forte eo modo loquendi quo peccatum dicitur effectus peccati; sed
ipsa claudicatio peccatum dicitur. Quilibet enim actus inordinatus
potest dici peccatum vel naturae, vel artis, vel moris. Sed rationem
culpae non habet peccatum nisi ex eo quod est voluntarium; nulli enim
imputatur ad culpam aliquis inordinatus actus nisi ex eo quod est in
eius potestate. Et sic patet quod peccatum est in plus quam culpa,
licet secundum communem usum loquendi apud theologos pro eodem sumantur
peccatum et culpa. Qui ergo consideraverunt in peccato solum rationem
mali, dixerunt quod substantia actus non est peccatum, sed deformitas
actus. Qui vero consideraverunt in peccato solum id unde habet
rationem culpae, dixerunt peccatum in sola voluntate consistere. Sed
oportet in peccato considerare non solum ipsam deformitatem, sed etiam
actum deformitati substratum; quia peccatum non est deformitas, sed
actus deformis. Deformitas autem actus est per hoc quod discordat a
debita regula rationis vel legis Dei. Quae quidem deformitas
invenitur non solum in actu interiori, sed etiam exteriori. Sed tamen
hoc ipsum quod actus exterior deformis imputatur homini ad culpam, est
a voluntate. Et sic patet quod si totum id quod est in peccato,
considerare volumus, peccatum non solum consistit in privatione, neque
solum in actu interiori, sed etiam in actu exteriori. Et quod dicimus
de actu in peccato transgressionis, est etiam intelligendum de
remotione actus in peccato omissionis, ut in superiori quaestione,
habitum est.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntate producitur non solum actus
interior quem voluntas elicit, sed etiam actus exterior quem voluntas
imperat; et ita etiam hoc ipsum quod exteriori actu peccatur,
voluntate peccatur.
Ad secundum dicendum, quod peccatum dicitur esse voluntas, non quod
tota essentia peccati sit in actu voluntatis, sed quia totum peccatum
consistit in voluntate sicut in radice.
Ad tertium dicendum, quod ex voluntate est quod aliquis actus sit
laudabilis seu meritorius et virtuosus, vel culpabilis et demeritorius
et vitiosus. Et ideo quaelibet virtus et vitium dicitur esse habitus
mentis et voluntatis; non quia ad actum virtutis et vitii pertineant
etiam exteriores actus, sed quia non sunt actus virtutis et vitii nisi
secundum quod a voluntate mentis imperantur.
Ad quartum dicendum, quod sola voluntas dicitur remunerari vel
condemnari, quia nihil condemnatur vel remuneratur nisi per hoc quod
est a voluntate.
Ad quintum dicendum, quod in actibus animae illud, quo posito vel
remoto nihilominus alterum manet, non semper se habet accidentaliter,
sed materialiter quandoque. Semper enim illud quod est ratio
alterius, se habet ad illud sicut formale ad materiale; puta, in actu
sensus color videtur per lumen, et se habet ut materiale ad lumen,
quod potest videri etiam sine colore, licet color non possit videri
sine lumine. Et similiter in actu voluntatis finis est ratio volendi
id quod est ad finem; unde finis est appetibilis etiam sine eo quod est
ad finem, non accidentaliter se habet ad appetibile, sed
materialiter. Et similiter est intelligendum de principio et
conclusione; quia principium potest intelligi sine conclusione, sed
non e converso. Quia ergo actus voluntatis est ratio quare actus
exterior sit culpabilis, quantum ad hoc quod est esse peccatum
culpabile, actus voluntatis se habet ut formale ad actum exteriorem,
et actus exterior se habet non accidentaliter sed materialiter ad tale
peccatum.
Ad sextum dicendum, quod illius actus cuius manu aliquis uteretur ad
occidendum, esset quidem actus inordinatus, sed non haberet rationem
culpae, nisi per comparationem ad illum qui utitur alterius manu. Et
similiter actus exterior membri habet deformitatem, sed non habet
rationem culpae nisi per hoc quod est a voluntate. Unde si essent duae
personae voluntas et manus, manus non peccaret; sed voluntas peccaret
non solum per actum proprium qui est velle, sed etiam per actum manus
qua utitur. Nunc autem unus homo est cuius est uterque actus, et pro
utroque punitur.
Et per hoc patet solutio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod si quaeratur: utrum tantum peccet qui sola
voluntate peccat quantum qui peccat voluntate et actu; dicendum est,
quod hoc potest contingere dupliciter: uno modo ita quod sit aequalitas
ex parte voluntatis; alio modo ita quod non sit aequalitas. Contingit
autem inaequalitatem voluntatis esse tripliciter. Uno modo secundum
numerum, puta, si aliquis uno motu voluntatis vult peccare, et cum
non habeat opportunitatem, transit voluntatis motus; in alio autem qui
primo habet motum voluntatis, postmodum opportunitatem habens,
iteratur voluntatis actus; et sic est in eo duplex mala voluntas: una
sine actu, et alia cum actu. Alio modo potest attendi inaequalitas
quantum ad modum, puta, si unus habens voluntatem peccandi sciens se
non habere opportunitatem, desistit a tali motu voluntatis; alius
autem sciens se habere facultatem peccandi, continuat voluntatis motum
quousque ad actum perveniat. Tertio modo contingit inaequalitatem
voluntatis esse quantum ad intensionem; sunt enim aliqui actus peccati
delectabiles, in quibus voluntas augetur quasi remoto freno rationis,
quae ante actum aliqualiter remurmurabat. Qualitercumque autem sit
inaequalitas voluntatis, est inaequalitas peccati. Si autem sit
omnino aequalitas ex parte voluntatis, sic distinguendum videtur in
peccato sicut in merito. Qui enim habet voluntatem dandi eleemosynam
et non dat quia non habet facultatem, tantumdem meretur quantum si
daret per comparationem ad praemium essentiale, quod est gaudium de
Deo; hoc enim praemium respondet caritati, quae ad voluntatem
pertinet; sed per comparationem ad praemium accidentale, quod est
gaudium de quocumque bono creato, magis meretur qui non solum vult
dare, sed dat; gaudebit enim non solum quia dare voluit, sed quia
dedit, et ex omnibus bonis quae ex illa datione provenerunt. Et
similiter si consideretur quantitas demeriti per comparationem ad poenam
essentialem, quae consistit in separatione a Deo et dolore exinde
proveniente, non minus demeretur qui sola voluntate quam qui voluntate
et actu peccat; quia haec poena est contemptus Dei, qui respicit
voluntatem; sed quantum ad poenam secundariam, quae est dolor de
quocumque alio malo, sic magis demeretur qui actu et voluntate peccat;
habebit enim dolorem non solum de eo quod male voluit, sed etiam de eo
quod male fecit, et de omnibus malis quae de eius maleficio
provenerunt. Unde et poenitens qui poenam futuram poenitendo
praevenit, de omnibus talibus dolet. Quod ergo dicitur, quod quantum
additum quanto facit maius, intelligendum est ubi utrumque dicitur
quantum secundum eamdem rationem; sed ubi unum est ratio alterius quod
sit quantum, hoc non oportet; et sicut si lignum est longum, erit
linea longa, nec oportet quod lignum cum linea sit longius quam linea,
quia linea est ratio longitudinis ligno; sicut etiam dictum est, quod
actus exterior habet rationem culpae ab actu voluntatis. Quod vero
dicitur: quantum intendis, tantum facis, habet locum in malis; quia
si aliquis intendat peccare mortaliter, etiam si committat actum qui de
genere suo est peccatum veniale vel nullum, mortaliter peccat, quia
conscientia erronea ligat. Si vero aliquis intendat opus meritorium
facere committens aliquid quod de genere suo est peccatum mortale, non
meretur, quia conscientia erronea non excusat. Si tamen sub
intentione comprehendatur non solum intentio finis, sed voluntas
operis, sic verum est in bono et in malo, quod quantum aliquis
intendit tantum facit. Qui enim vult occidere sanctos ut obsequium
praestet Deo, aut qui vult facere furtum ut det eleemosynam, videtur
quidem habere intentionem bonam, sed voluntatem malam. Et propter hoc
si sub intentione etiam voluntas comprehendatur, ut totum intentio
nominetur, erit etiam intentio mala.
Ad nonum dicendum, quod nullus meretur nec demeretur pro habitu, sed
pro actu; unde contingit quod aliquis est sic fragilis, quod si
tentatio sibi superveniret, peccaret; qui tamen si tentatio non
superveniat, actu non peccat. Nec propter hoc demeretur; quia, ut
Augustinus dicit, non punitur aliquis a Deo pro eo quod facturus
esset, sed pro eo quod facit. Licet ergo opportunitatem peccati
habere vel non habere, non sit in potestate peccantis, tamen uti
opportunitate habita vel non uti, est in potestate ipsius. Et ex hoc
peccat, et peccatum eius augetur.
Ad decimum dicendum, quod omne peccatum non est in aliis actibus nisi
in quantum sunt a voluntate; propter hoc per peccatum principaliter
privatur id quod est in voluntate.
Ad undecimum dicendum, quod omne quod comparatur ad alterum ut ratio
eius, se habet ad ipsum sicut forma ad materiam; unde ex duobus fit
unum sicut ex materia et forma. Et propter hoc color et lumen sunt
unum visibile, quia color est visibilis propter lumen. Et similiter
cum actus exterior habet rationem peccati ab actu voluntatis, idem
peccatum est actus voluntatis et actus exterior coniunctus; sed si
aliquis primo velit tantum, et postea volens faciat, sunt duo
peccata, quia iteratur voluntatis actus. Quando autem ex duobus fit
unum, nihil prohibet illorum duorum unum alterius causam esse. Et sic
actus voluntatis est actus exterioris causa, sicut et actus superioris
virtutis est causa actus inferioris, et semper formaliter se habet ad
ipsum.
Ad duodecimum dicendum, quod in utroque actu, interiori et
exteriori, consistit deformitas peccati; sed tamen una deformitas est
utriusque: quod ideo est, quia in uno eorum causatur deformitas ex
alio.
Ad decimumtertium dicendum, quod in essentia actuum exteriorum dicitur
nulla consistere iustitia, quia actus exteriores non pertinent ad genus
moris nisi secundum quod sunt voluntarii.
Ad decimumquartum dicendum, quod reatus, id est obligatio ad poenam,
est quidam effectus consequens ad peccatum; unde cum dicitur quod
peccatum transit actu et manet reatu, idem est ac si diceretur quod
transit per suam essentiam et manet in effectu.
|
|