|
Et videtur quod non.
1. Denominatio enim fit a principali, ut dicitur II de anima.
Sed peccatum denominatur ab exteriori actu, ut cum dicitur furtum vel
homicidium. Non ergo peccatum principaliter consistit in actu
voluntatis.
2. Praeterea, actus voluntatis non potest esse malus, quia ipsa
potentia voluntatis bona est, nec potest arbor bona fructus malos
facere, ut dicitur Matth. VII, 18. Ergo peccatum non
consistit principaliter in actu voluntatis.
3. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de casu Diaboli: non est
malum motus voluntatis, sed voluntas, vel movens voluntatem. Motus
autem voluntatis est actus ipsius. Ergo peccatum non consistit
principaliter in actu voluntatis.
4. Praeterea, quae necessitate fiunt, non fiunt voluntate. Sed
Augustinus dicit, quod quaedam necessitate facta, sunt improbanda,
et ita sunt peccata. Non ergo principaliter peccatum in voluntate
consistit.
5. Praeterea, Rom. VII, 20, dicit Glossa quod omne
peccatum est ex concupiscentia; quae quidem non est in voluntate, sed
in vi concupiscibili. Non ergo peccatum principaliter consistit in
voluntate.
6. Praeterea, infectio potentiarum animae non est nisi per
peccatum. Sed dicitur quod concupiscibilis inter alias vires est
maxime infecta. Ergo in ea principaliter consistit peccatum; non ergo
in voluntate.
7. Praeterea, potentiae appetitivae consequenter se habent ad
apprehensivas. Sed apprehensivae intellectivae partis accipiunt ab
apprehensivis partis sensitivae. Ergo et appetitivae superiores ab
appetitivis inferioribus; et sic peccatum per prius videtur consistere
in actu appetitivae in inferioribus quae est irascibilis et
concupiscibilis, quam in actu voluntatis.
8. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis, ut dicitur
in I posteriorum. Sed actus voluntatis est malus, quia actus
exterior est malus; ideo enim velle furari est malum, quia furari
malum est. Non ergo per prius est peccatum in actu voluntatis.
9. Praeterea, voluntas tendit in bonum sicut in suum obiectum; unde
semper est vel veri boni, et tunc non est peccatum, vel apparentis
boni non existentis, et tunc est peccatum. Sed quod appareat aliquid
bonum non existens, est ex vitio intellectus, vel alterius
apprehensivae virtutis. Non ergo principaliter consistit peccatum in
voluntate.
Sed contra, est quod Augustinus dicit in Lib. I de libero
Arbitr.: certum est in omni malefaciendi genere libidinem dominari.
Libido autem ad voluntatem pertinet. Ergo principaliter peccatum in
voluntate consistit.
Respondeo. Dicendum quod quaedam peccata sunt in quibus actus
exteriores non sunt secundum se mali, sed secundum quod ex corrupta
intentione vel voluntate procedunt: puta, cum quis vult dare
eleemosynam propter inanem gloriam; et in huiusmodi peccatis manifestum
est quod omnibus modis peccatum principaliter consistit in voluntate.
Quaedam autem peccata sunt in quibus exteriores actus sunt secundum se
mali, sicut patet in furto, adulterio, homicidio et similibus; et in
istis duplici distinctione opus esse videtur. Quarum prima est, quod
principaliter dicitur, scil. primordialiter et completive. Altera
distinctio est, quod actus exterior dupliciter considerari potest: uno
modo secundum quod est in apprehensione secundum suam rationem; alio
modo secundum quod est in operis executione. Si ergo consideretur
actus secundum se malus, puta furtum vel homicidium, prout est in
apprehensione secundum suam rationem, sic primordialiter in ipso
invenitur ratio mali, quia non est vestitus debitis circumstantiis; et
ex hoc ipso quod est actus malus, id est privatus debito modo, specie
et ordine, habet rationem peccati. Sic enim in se consideratus
comparatur ad voluntatem ut obiectum, prout est volitus. Sicut autem
actus sunt praevii potentiis, ita et obiecta actibus: unde
primordialiter invenitur ratio mali et peccati in actu exteriori sic
considerato, quam in actu voluntatis; sed ratio culpae et moralis mali
completur secundum quod accedit actus voluntatis; et sic completive
malum culpae est in actu voluntatis. Sed si accipiatur actus peccati
secundum quod est in executione operis, sic primordialiter et per prius
est culpa in voluntate. Ideo autem diximus per prius esse malum in
actu exteriori quam in voluntate, si actus exterior in apprehensione
consideretur: e converso autem si consideretur in executione operis:
quia actus exterior comparatur ad actum voluntatis ut obiectum quod
habet rationem finis. Finis autem est posterior in esse, sed prior in
intentione.
Ad primum ergo dicendum, quod actus habet speciem ab obiecto; et
propter hoc peccatum denominatur ab actu exteriori secundum quod
comparatur ad ipsum ut obiectum.
Ad secundum dicendum, quod voluntas secundum suam naturam est bona,
unde et actus eius naturalis semper est bonus; et dico actum naturalem
voluntatis, prout homo vult felicitatem naturaliter, esse, vivere,
et beatitudinem. Si autem loquamur de bono morali, sic voluntas
secundum se considerata nec est bona nec mala, sed se habet in potentia
ad bonum vel malum.
Ad tertium dicendum, quod Anselmus loquitur quando actus exterior est
secundum se malus; tunc enim motus voluntatis accipit rationem mali ex
movente, id est ex ipso actu in quantum est obiectum.
Ad quartum dicendum, quod necessitas coactionis absolute repugnat
voluntario: et talis necessitas omnino excludit culpam. Est tamen
quaedam necessitas mixta voluntario, puta cum nauta cogitur merces in
mare proiicere, ut vitet submersionem navis; et ea quae ex tali
necessitate fiunt, possunt habere rationem culpae, in quantum habent
aliquid de voluntario. Sunt enim huiusmodi facta magis voluntaria quam
involuntaria, ut philosophus dicit in III Ethic.
Ad quintum dicendum, quod quandoque sub inordinata concupiscentia
etiam voluntas includitur; sed si accipiatur concupiscentia etiam
secundum quod pertinet ad vim concupiscibilem, peccatum dicitur oriri
ex concupiscentia, non quod in ipsa concupiscentia sit principaliter
peccatum, sed quia est incitativum ad peccandum. Principaliter autem
est peccatum in voluntate, secundum quod malae concupiscentiae
consentit.
Ad sextum dicendum, quod concupiscibilis dicitur esse maxime infecta
quantum ad transfusionem peccati originalis a parentibus in posteros;
sed haec ipsa infectio processit ab inordinata voluntate primi
parentis.
Ad septimum dicendum, quod actus apprehensionis in nobis, qui
scientiam a rebus accipimus, est secundum motum a rebus ad animam.
Viciniores autem sunt rebus sensibilibus sensus quam intellectus; et
ideo sequitur quod sicut sensus recipit a rebus sensibilibus, ita
intellectus a sensibus. Actus autem appetitivae virtutis est secundum
motum ab anima ad res; et ideo e converso naturaliter ab appetitu
superiori procedit motus ad appetitum inferiorem, ut dicitur in III
de anima.
Ad octavum dicendum, quod actus interior dicitur esse malus propter
actum exteriorem, sicut propter obiectum; tamen culpa completur in
actu interiori.
Ad nonum dicendum, quod id quod non est vere bonum, apparet bonum
dupliciter. Quandoque quidem ex vitio intellectus, sicut cum habet
falsam opinionem aliquis de aliquo agendo, ut patet in eo qui putat
fornicationem non esse peccatum, vel etiam in eo qui non habet usum
rationis; et talis defectus ex parte intellectus proveniens diminuit
culpam, vel totaliter excusat. Aliquando autem non est defectus ex
parte ipsius intellectus, sed magis ex parte voluntatis; qualis enim
est unusquisque, talis et finis videtur ei, ut dicitur III Ethic.
Experimento enim cognoscimus quod aliter videtur nobis bonum aliquid
vel malum circa ea quae amamus et ea quae odimus. Et ideo cum aliquis
est inordinate affectus ad aliquid, impeditur iudicium intellectus in
particulari eligibili ex inordinata affectione. Et sic principaliter
vitium est non in cognitione, sed in affectione. Et ideo qui sic
peccat, non dicitur ex ignorantia peccare, sed ignorans, ut dicitur
in I Ethic.
|
|