|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Anselmus in Lib. de conceptu virginali: in horum,
idest actuum, essentia nulla est iustitia, et eadem ratione nulla
iniustitia. Sed ille actus dicitur indifferens in quo neque est
iustitia neque iniustitia. Ergo omnes actus sunt indifferentes.
2. Praeterea, quod est secundum se bonum, non potest esse malum;
quia quod per se inest alicui inest ei ex necessitate. Sed non est
aliquis actus qui non possit male fieri, etiam hoc ipsum quod est Deum
diligere; ut patet in eo qui diligit Deum propter temporalia. Ergo
nullus actus est secundum se bonus, et pari ratione neque secundum se
malus. Omnis ergo actus secundum se est indifferens.
3. Praeterea, cum bonum et ens convertantur, ab eodem habebit
aliquod quod sit bonum et quod sit ens. Sed actus habet esse morale a
voluntate; si enim non sit voluntarius, non est actus moralis. Ergo
et bonitatem moralem et malitiam habet a voluntate. Ergo secundum se
neque est bonus neque malus, sed indifferens.
4. Sed dicendum, quod licet actus habeat quod sit moralis, in
quantum est voluntarius, quod est quoddam commune; tamen hoc
speciale, quod est esse bonum vel esse malum habet secundum se.- Sed
contra, bonum et malum sunt differentiae actuum moralium. Sed
differentiae per se dividunt genus; et sic oportet quod non ad aliud
referantur differentiae quam genus. Si ergo hoc commune quod est esse
morale, habet actus a voluntate, ab eadem etiam voluntate habebit quod
sit bonus vel malus, et sic secundum se est indifferens.
5. Praeterea, actus moralis dicitur bonus, in quantum est debitis
circumstantiis vestitus; malus autem in quantum vestitus indebitis
circumstantiis. Sed circumstantiae, cum sint accidentia actus, sunt
praeter speciem ipsius. Cum ergo illud dicatur alicui secundum se
convenire quod convenit ei secundum suam speciem, videtur quod actus
secundum se nec sit bonus nec malus, sed indifferens.
6. Praeterea, sicut album et nigrum invenitur in eadem specie
hominis, ita bonum et malum in eadem specie actus. Non enim differt
specie accedere ad suam et ad non suam, quod ex effectu apparet;
utrobique enim nascitur homo; et tamen unum eorum est bonum, aliud
malum. Sed album et nigrum non per se conveniunt homini. Ergo neque
bonum et malum per se conveniunt actui; et ita omnis actus secundum se
consideratus est indifferens.
7. Praeterea, ea quae per se insunt, non variantur circa aliquid
idem numero: sicut non est idem numerus par et impar. Sed unum et
eumdem actum numero contingit esse bonum et malum: est enim unus numero
actus qui est continuus. In actu autem continuato contingit primo
bonum et postea malum inveniri, aut e converso; puta, si aliquis
incipiat ire ad Ecclesiam ex mala intentione, et in processu itineris
convertatur eius intentio in bonum. Ergo bonum et malum non per se
conveniunt actui; et ita quilibet actus de se est indifferens.
8. Praeterea, malum in quantum malum, est non ens. Sed non ens
non potest esse de substantia alicuius entis. Ergo cum actus sit
quoddam ens, non potest aliquis actus secundum se esse malus, et per
consequens nec bonus; quia bonus actus malo contrariatur. Contraria
autem sunt unius generis. Ergo idem quod prius.
9. Praeterea, actus bonus dicitur vel malus ex ordine ad finem.
Sed actus non accipit speciem a fine: quia sic quoscumque actus
contingeret esse eiusdem speciei, cum diversos actus ad unum finem
ordinari contingat. Ergo malum et bonum non pertinent ad speciem
actus; et sic actus secundum se considerati nec sunt boni nec mali,
sed indifferentes.
10. Praeterea, bonum et malum non solum in actibus inveniuntur,
sed etiam in aliis rebus. In aliis autem non diversificant speciem.
Ergo neque in actibus; et sic actus secundum se non sunt boni nec
mali.
11. Praeterea, actus morales boni, dicuntur actus virtuosi; actus
autem mali, actus vitiosi. Virtus autem et vitium sunt in genere
habitus. Ergo quod actus sit bonus vel malus habet ex alio genere, et
non secundum seipsum.
12. Praeterea, prius non dependet a proprietatibus posterioris.
Sed actus est prior naturaliter quam moralis: quia omnis actus moralis
est actus, sed non convertitur. Cum ergo bonum et malum sint
proprietates moris, non secundum se conveniunt actui in quantum est
actus.
13. Praeterea, quod naturaliter est tale, semper et ubique tale
est. Sed iusta et bona non semper et ubique talia sunt; quaedam enim
iustum est fieri in uno loco ac tempore, quae non est iustum fieri in
alio. Nihil est ergo naturaliter iustum aut bonum, et per consequens
neque iniustum aut malum. Ergo omnis actus secundum se est
indifferens.
Sed contra, est quod Augustinus dicit in Lib. II de sermone
domini in monte quod quaedam sunt quae non possunt bono animo fieri
sicut stupra, blasphemiae et huiusmodi, de quibus nobis iudicare
permittitur. Non ergo omnes actus sunt indifferentes.
Respondeo. Dicendum quod circa hoc apud antiquos doctores fuit
diversa opinio. Quidam enim dixerunt, omnes actus de se esse
indifferentes; quod alii negaverunt, dicentes, quosdam actus esse per
se bonos, et quosdam per se malos. Ad huius autem veritatis
investigationem considerandum est, quod bonum importat quamdam
perfectionem, cuius perfectionis privatio malum est, ut utamur large
nomine perfectionis, secundum quod in se comprehendit convenientem
mensuram et formam et ordinem. Unde Augustinus in Lib. de natura
boni, constituit rationem boni in modo, specie et ordine, et in horum
privatione rationem mali. Manifestum est autem quod non est eadem
perfectio propria omnium, sed diversa diversorum; sive accipiatur
diversitas quae est inter diversas species, ut inter equum et bovem,
quorum est diversa perfectio; sive inter genus et speciem, ut inter
animal et hominem; aliquid enim pertinet ad perfectionem hominis, quod
non pertinet ad perfectionem animalis. Unde aliter oportet accipere
bonum animalis et bonum hominis, equi et bovis; et idem dicendum est
de malo. Manifestum est enim quod non habere manus in homine est
malum, non autem in equo aut bove, aut etiam in animali in quantum est
animal; et similiter dicendum est in actibus de bono et malo. Nam
alia est consideratio boni et mali in actu secundum quod est actus, et
in diversis specialibus actibus. Nam si consideremus actum in quantum
est actus, bonitas eius est ut sit quaedam emanatio secundum virtutem
agentis; et ideo secundum diversitatem agentium, diversimode accipitur
bonum et malum in actibus. In rebus autem naturalibus actus bonus est
qui est secundum convenientiam naturae agentis, malum autem qui non
convenit naturae agentis; et sic contingit de uno et eodem actu
diversimode iudicari secundum comparationem ad diversa agentia. Nam
hoc quod est moveri sursum, si comparetur ad ignem, est bonus actus,
quia est ei naturalis; si autem comparetur ad terram, est malus
actus, quia est contra naturam eius; si vero comparetur ad corpus
mobile in communi, non habet rationem nec boni nec mali. Loquimur
autem nunc de actibus hominis: unde bonum et malum in actibus,
secundum quod nunc loquimur, est accipiendum secundum id quod est
proprium hominis in quantum est homo. Haec autem est ratio, unde
bonum et malum in actibus humanis consideratur secundum quod actus
concordat rationi informatae lege divina, vel naturaliter, vel per
doctrinam, vel per infusionem, unde Dionysius ait IV cap. de
Divin. Nomin., quod animae malum est praeter rationem esse,
corpori praeter naturam. Sic ergo si esse secundum vel praeter
rationem pertinet ad speciem actus humani, oportet dicere quod aliqui
actus humani sint secundum se boni, et aliqui secundum se mali.
Dicimus enim per se convenire alicui non solum quod convenit ei ratione
sui generis, sed etiam quod convenit ei ratione suae speciei; sicut
rationale et irrationale per se insunt animalibus ratione suarum
specierum, licet non ratione huius generis quod est animal, non enim
animal, in quantum est animal, est rationale vel irrationale. Si
vero esse praeter rationem vel secundum rationem, non pertinet ad
speciem actus humani, sequitur quod actus humani per se nec boni nec
mali sint, sed indifferentes; sicut homines per se nec albi nec nigri
sunt. Hoc est ergo ex quo veritas huius quaestionis dependet. Ad
cuius evidentiam considerandum est, quod cum actus recipiat speciem ab
obiecto, secundum aliquam rationem obiecti specificabitur actus
comparatus ad unum activum principium, secundum quam rationem non
specificabitur comparatus ad aliud. Cognoscere enim colorem et
cognoscere sonum sunt diversi actus secundum speciem, si ad sensus
referantur, quia haec secundum se sensibilia sunt; non autem si
referantur ad intellectum; quia ab intellectu comprehenduntur sub una
communi ratione obiecti, scilicet entis aut veri. Et similiter
sentire album et nigrum differt specie si referatur ad visum, non si
referatur ad gustum; ex quo potest accipi quod actus cuiuslibet
potentiae specificatur secundum id quod per se pertinet ad illam
potentiam, non autem secundum id quod pertinet ad eam solum per
accidens. Si ergo obiecta humanorum actuum considerentur quae habeant
differentias secundum aliquid per se ad rationem pertinentes, erunt
actus specie differentes, secundum quod sunt actus rationis, licet non
sint species differentes, secundum quod sunt actus alicuius alterius
potentiae; sicut cognoscere mulierem suam et cognoscere mulierem non
suam, sunt actus habentes obiecta differentia secundum aliquid ad
rationem pertinens; nam suum et non suum determinantur secundum regulam
rationis; quae tamen differentiae per accidens se habent si comparentur
ad vim generativam, vel etiam ad vim concupiscibilem. Et ideo
cognoscere suam et cognoscere non suam, specie differunt secundum quod
sunt actus rationis, non autem secundum quod sunt actus generativae aut
concupiscibilis. In tantum autem sunt actus humani in quantum sunt
actus rationis. Sic ergo patet quod differunt specie in quantum sunt
actus humani. Patet ergo quod actus humani ex specie sua habent quod
sint boni vel mali. Et ideo simpliciter dicendum est: actus aliquos
humanos esse secundum se bonos vel malos, et non omnes esse
indifferentes; nisi forte secundum quod considerantur in suo genere
tantum. Sicut enim dicitur, quod animal in quantum est animal, neque
rationale neque irrationale est; ita potest dici, quod actus humanus
in quantum est actus, nondum habet rationem boni vel mali moralis,
nisi aliquid addatur ad speciem contrahens; licet etiam ex hoc ipso
quod est actus humanus, et ulterius ex hoc quod est ens, habeat
aliquam rationem boni, sed non huius boni moralis quod est secundum
rationem esse, de quo nunc agimus.
Ad primum ergo dicendum, quod Anselmus loquitur de actibus secundum
rationem generis, et non secundum rationem speciei.
Ad secundum dicendum, quod illud quod consequitur speciem alicuius
semper inest ei. Cum ergo actus hominis speciem consequatur ex ratione
obiecti, secundum quam est bonus vel malus; actus sic specificatus in
bono, nunquam potest esse malus; nec specificatus in malo, unquam
potest esse bonus. Contingit tamen actui secundum se bono adiungi
aliquem alium actum malum secundum aliquem ordinem; et secundum illum
actum malum bonus aliquando dicitur maleficari, non quod in se ipso sit
malus; sicut dare eleemosynam pauperi vel diligere Deum est actus
secundum se bonus; sed referre actum huiusmodi ad finem aliquem
inordinatum, scilicet cupiditatis aut inanis gloriae, est quidam alius
actus malus; qui tamen duo actus quodam ordine in unum rediguntur.
Bonum autem, ut Dionysius dicit, est ex tota et integra causa,
malum autem ex singularibus defectibus. Et ideo quidquid horum sit
malum, sive actus, sive inordinatio actus in finem, totum iudicatur
malum. Non autem totum iudicatur bonum nisi utrumque fuerit bonum;
sicut nec iudicatur homo pulcher, nisi omnia eius membra fuerint
decora; turpis autem iudicatur etiam si unum eius membrum fuerit
deforme. Et inde est quod actus malus non potest bene fieri; ex quo
enim actus malus est, non potest esse integrum bonum; sed actus bonus
potest male fieri, quia non requiritur quod sit integrum malum, sed
sufficit quod sit particulariter malum.
Ad tertium dicendum, quod esse voluntarium pertinet ad rationem actus
humani in quantum est actus humanus; unde quod inest ei in quantum est
voluntarium, sive secundum genus, sive secundum differentiam, non
inest ei per accidens, sed per se.
Per quod patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod circumstantiae se habent ad actus morales
sicut accidentia, quae sunt praeter rationem speciei, ad res
naturales. Actus autem moralis, sicut dictum est, recipit speciem ab
obiecto secundum quod comparatur ad rationem; et ideo dicitur
communiter, quod actus quidam sunt boni vel mali ex genere; et quod
actus bonus ex genere, est actus cadens supra debitam materiam, sicut
pascere esurientem; actus autem malus ex genere est qui cadit supra
indebitam materiam, sicut subtrahere aliena; materia enim actus,
dicitur obiectum ipsius. Sed supra hanc bonitatem vel malitiam potest
supervenire alia bonitas vel malitia ex aliquo extrinseco, quod vocatur
circumstantia, sicut ex loco vel tempore aut conditione agentis aut
huiusmodi; puta, si subtrahat non sua ex loco sacro, vel propter
indigentiam, aut aliquid huiusmodi. Et licet huiusmodi bonitas vel
malitia non per se conveniat actui morali, secundum quod in sua specie
consideratur; aliqua tamen bonitas vel malitia convenit ei secundum
suam speciem; quia, sicut supra dictum est, secundum diversas
perfectiones est diversa ratio bonitatis.
Ad sextum dicendum, quod in eadem specie actus moralis potest esse
bonum et malum ex circumstantia; sicut in eadem specie hominis potest
esse album et nigrum. Sed tamen actus qui secundum se sunt boni,
differunt specie ab actibus qui sunt secundum se mali, prout sunt actus
morales, licet forte non differant specie prout sunt actus naturales,
ut patet de his duobus actibus, cognoscere suam et cognoscere non
suam.
Ad septimum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse idem numero
secundum unum genus, quod tamen secundum aliud genus non solum numero
sed specie differt; sicut si sit aliquod corpus continuum in una parte
album, et in alia parte nigrum, est unum numero in quantum est
continuum, sed differt non solum numero sed specie in quantum est
coloratum. Et similiter si in aliquo actu continuo, primo feratur
intentio ad bonum, postea ad malum, sequitur quod sit unus actus
numero secundum suam naturam; sed tamen differt specie secundum quod
est in genere moris; licet etiam dici possit quod ille actus semper
retinet vel bonitatem vel malitiam quam habet ex sua specie, licet
possit circa eumdem actum variari intentionis actus secundum diversos
fines.
Ad octavum dicendum, quod sicut in naturalibus privatio consequitur
aliquam formam, sicut ad formam aquae consequitur privatio formae
ignis; ita in moralibus ad positionem alicuius modi vel speciei vel
ordinis sequitur privatio debiti modi aut speciei vel ordinis. Et ita
ex eo quod positive in actu invenitur, recipit actus speciem; sed ex
privatione consequente dicitur malus; et sicut per se convenit aquae
non esse ignem, ita per se convenit tali actui et secundum suam speciem
esse malum.
Ad nonum dicendum, quod duplex est finis: proximus et remotus.
Finis proximus actus idem est quod obiectum, et ab hoc recipit
speciem. Ex fine autem remoto non habet speciem; sed ordo ad talem
finem est circumstantia actus.
Ad decimum dicendum, quod bonum habet rationem finis; unde finis in
quantum huiusmodi, est obiectum voluntatis. Et quia moralia a
voluntate dependent, inde est quod bonum et malum in moralibus specie
differunt; non autem sic est in aliis.
Ad undecimum dicendum, quod aliqui actus dicuntur virtuosi vel vitiosi
non solum ex hoc quod procedunt ex habitu virtutis vel vitii, sed quia
sunt similes illis actibus qui a talibus habitibus procedunt. Unde
etiam aliquis antequam habeat virtutem, operatur actum virtuosum;
aliter tamen postquam habet virtutem. Nam antequam habeat virtutem
operatur quidem iusta sed non iuste, et casta sed non caste; sed
postquam habet virtutem, operatur iusta iuste, et casta caste, ut
patet per philosophum II Ethic. Sic ergo patet quod triplex est
gradus bonitatis et malitiae in actibus moralibus: primo quidem
secundum suum genus et speciem, per comparationem ad obiectum sive
materiam; secundo ex circumstantia; tertio vero ex habitu informante.
Ad duodecimum dicendum, quod ratio procedit de actu secundum rationem
generis, ex qua non habet bonitatem vel malitiam moralem: habet tamen
secundum speciem, sicut dictum est.
Ad decimumtertium dicendum, quod iusta et bona possunt dupliciter
considerari: uno modo formaliter, et sic semper et ubique sunt eadem;
quia principia iuris, quae sunt in naturali ratione, non mutantur.
Alio modo materialiter, et sic non sunt eadem iusta et bona ubique et
apud omnes, sed oportet ea lege determinari. Et hoc contingit propter
mutabilitatem naturae humanae et diversas conditiones hominum et rerum,
secundum diversitatem locorum et temporum; sicut hoc semper est iustum
quod in emptione et venditione fiat commutatio secundum aequivalens;
sed pro mensura frumenti iustum est ut in tali loco vel tempore tantum
detur, et in alio loco vel tempore non tantum, sed plus vel minus.
|
|