|
Et videtur quod non.
1. Ens enim, in quantum est ens, est bonum; enti autem opponitur
non ens, bono vero malum. Sed inter ens et non ens nihil est medium.
Ergo nec inter bonum et malum. Necesse est ergo omnes actus esse
bonos vel malos et nullum indifferentem.
2. Sed dicendum, quod ens et bonum non convertuntur in genere
moris, sed in genere naturae; et sic non oportet quod bonum et malum
in genere moris sint immediata.- Sed contra, maius bonum est bonum
moris quam bonum naturae. Ergo maiorem habet oppositionem ad malum.
Si ergo bonum naturae immediate opponitur malo, multo magis bonum
moris.
3. Praeterea, malum non opponitur bono contrarie, quia malum nihil
ponit, sed opponitur ei privative. Privative autem opposita non
habent medium circa proprium susceptibile; proprium autem susceptibile
boni et mali moralis est actus humanus. Ergo omnis actus humanus est
bonus vel malus, et nullus indifferens.
4. Praeterea, actus humanus est a voluntate deliberata. Voluntas
autem deliberata semper agit propter finem. Ergo omnis actus humanus
est propter finem. Finis autem omnis aut est bonus aut malus: qui
autem est ad bonum est bonus; qui vero ad malum, est malus. Ergo
omnis actus humanus vel est bonus vel malus, et nullus indifferens.
5. Praeterea, omnis operatio humana vel est uti vel frui.
Quicumque autem utitur, aut recte utitur aut perverse, quod est
abuti; et similiter quicumque fruitur, aut Deo fruitur, quod est
bonum, aut creatura, quod est malum. Ergo omnis actus humanus vel
est bonus vel malus.
6. Praeterea, ut Augustinus dicit in Lib. LXXXIII
quaestionum, in natura nullus actus est casualis; habet enim quilibet
actus causas occultas, licet nobis ignotas. Sed sicut est casuale in
natura, ita videtur esse indifferens in moralibus, quod est praeter
intentionem boni vel mali. Ergo nullus actus moralis est indifferens.
7. Praeterea, omnis actus procedens a voluntate informata caritate
est meritorius; omnis vero actus procedens a voluntate non informata
caritate est demeritorius, quia omnes tenentur ad conformandum
voluntatem suam voluntati divinae, praecipue quantum ad modum volendi,
ut ea caritate velit quae vult, sicut et Deus; quod non potest
observare qui caritatem non habet. Ergo quilibet actus est meritorius
vel demeritorius, et nullus est indifferens.
8. Praeterea, nullus damnatur nisi pro culpa. Sed aliquis damnatur
propter hoc quod non habet caritatem, ut patet Matth. XXII, vv.
11-14, de illo qui exclusus est a nuptiis propter hoc quod non
habuit vestem nuptialem, per quam caritas significatur. Ergo non
habere caritatem est peccatum, et quidquid fit a non habente
caritatem, est demeritorium; et sic idem quod prius.
9. Praeterea, philosophus dicit in VII Ethic., quod actiones
in moralibus sunt sicut conclusiones in syllogisticis, in quibus est
verum et falsum, sicut et in moralibus bonum et malum. Sed omnis
conclusio est vera vel falsa. Ergo omnis actus moralis est vel bonus
vel malus, et nullus indifferens.
10. Praeterea, Gregorius VI Moralium, dicit, quod mali inde
Dei voluntatem peragunt, unde contrarie nituntur. Multo ergo magis
illi qui non contrarie nituntur, Dei voluntatem peragunt. Peragere
autem Dei voluntatem est bonum. Ergo sequitur quod omnis actus sit
bonus, et nullus actus sit indifferens.
11. Praeterea, ad hoc quod aliquis sit actus meritorius in habente
caritatem, non requiritur quod actu referatur in Deum, sed sufficit
quod actu referatur in aliquem finem convenientem, qui habitu refertur
in Deum; sicut si aliquis volens peregrinari propter Deum, emat
equum, nihil actu de Deo cogitans, sed solum de via quam iam in Deum
ordinaverat: hoc est enim meritorium. Sed constat quod ille qui habet
caritatem, se et omnia sua ordinavit in Deum, cui inhaeret ut ultimo
fini. Ergo quidquid ordinat vel ad se vel ad quodcumque aliud sui,
meritorie agit, etiam si actu de Deo non cogitet; nisi impediatur per
aliquam inordinationem actus, qui non sit referibilis in Deum. Sed
hoc non potest esse quin sit peccatum saltem veniale. Ergo omnis actus
habentis caritatem vel est meritorius, vel est peccatum, et nullus
indifferens; et eadem ratio videtur de aliis.
12. Sed dicendum, quod potest actus non esse meritorius nec
inordinatus ex hoc solo quod aliquis negligenter et ex quadam
subreptione non prompte refert in finem convenientem.- Sed contra,
ipsa negligentia peccatum est, vel mortale vel veniale; peccata etiam
quaedam venialia ex subreptione fiunt, ut patet praecipue in primis
motibus concupiscentiae. Ergo per hoc non excluditur quin sit peccatum
veniale.
13. Praeterea, Glossa Augustini dicit I Cor. III, 12,
quod lignum, fenum et stipulam aedificat qui rebus concessis inhaeret
magis quam debet. Sed qui lignum, fenum et stipulam aedificat,
peccat; alias non puniretur igne. Ergo qui inhaeret rebus concessis
magis quam deberet, peccat. Sed quicumque agit, vel inhaeret rebus
concessis vel non concessis; si non concessis, peccat; si concessis
magis quam debet, similiter peccat; si secundum quod debet, bene
agit. Ergo omnis humanus actus vel est bonus vel malus et nullus
indifferens.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. de sermone
domini in monte, quod quaedam sunt facta media quae possunt bono et
malo animo fieri, de quibus temerarium est iudicare.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod bonum et malum sunt contraria
mediata. Ergo est aliquid medium inter bonum et malum, quod est
indifferens.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, actus moralis
praeter bonitatem et malitiam quam habet ex sua specie, potest habere
aliam bonitatem vel malitiam ex circumstantiis, quae comparantur ad
actum moralem sicut accidentia quaedam. Sicut autem genus consideratur
in sua ratione sine differentiis, sine quibus non potest esse species,
ita species consideratur secundum suam rationem sine accidentibus, sine
quibus tamen non potest esse individuum. Non enim dicitur de ratione
hominis esse album vel esse nigrum vel aliquid huiusmodi. Impossibile
est tamen esse aliquem hominem singularem quin sit albus vel niger, vel
aliquid huiusmodi. Sic ergo, loquendo de actibus moralibus secundum
quod in suis speciebus considerantur; possunt dici boni vel mali ex
genere; sed bonitas vel malitia quae est ex circumstantiis non convenit
ei secundum suum genus vel speciem; sed individuis actibus talis
bonitas vel malitia convenire potest. Si ergo loquamur de actu morali
secundum suam speciem, sic non omnis actus moralis est bonus vel
malus, sed aliquis est indifferens; quia actus moralis speciem habet
ex obiecto secundum ordinem ad rationem, ut supra, dictum est. Est
autem aliquod obiectum quod importat aliquid conveniens rationi, et
facit esse bonum ex genere, sicut vestire nudum; aliquod autem
obiectum quod importat aliquid discordans a ratione, sicut tollere
alienum, et hoc facit malum in genere; quoddam vero obiectum est quod
neque importat aliquid conveniens rationi, neque aliquid a ratione
discordans, sicut levare festucam de terra, vel aliquid huiusmodi; et
huiusmodi dicitur indifferens. Et quantum ad hoc bene dixerunt qui
actus diviserunt trifarie, dicentes, quosdam esse bonos, quosdam
malos, quosdam indifferentes. Si vero loquamur de actu morali
secundum individuum, sic quilibet particularis actus moralis necesse
est quod sit bonus vel malus propter aliquam circumstantiam. Non enim
potest contingere quod actus singularis sine circumstantiis fiat, quae
ipsum rectum faciant, vel indirectum. Si enim fiat quodcumque quando
oportet et ubi oportet et sicut oportet etc., huiusmodi actus est
ordinatus et bonus; si vero aliquid horum deficiat, actus est
inordinatus et malus. Et hoc maxime considerari potest in
circumstantia finis. Quod enim fit propter iustam necessitatem vel
propter piam utilitatem, laudabiliter fit et bonus est actus; quod
vero caret iusta necessitate et pia utilitate, otiosum reputatur, ut
Gregorius dicit. Otiosum autem verbum est peccatum, et multo magis
factum; dicitur enim Matth. XII, 36: omne verbum otiosum quod
locuti fuerint homines, reddent de eo rationem. Sic ergo bonus actus
et malus actus ex genere sunt opposita mediata; et est aliquis actus
qui in specie consideratus est indifferens. Bonum autem et malum ex
circumstantia sunt immediata, qui distinguuntur secundum oppositionem
affirmationis et negationis, scilicet per hoc quod est secundum quod
oportet et non secundum quod oportet secundum omnes circumstantias.
Hoc autem bonum et malum est proprium actus singularis; et ideo nullus
actus humanus singularis, est indifferens; et dico actum humanum qui
est a voluntate deliberata. Si enim sit aliquis actus sine
deliberatione procedens ex sola imaginatione, sicut confricatio
barbae, aut aliquid huiusmodi, huiusmodi actus est extra genus moris;
unde non participat bonitatem vel malitiam moralem.
Ad primum ergo dicendum, quod licet ens, in quantum est ens, sit
bonum, non tamen omne non ens est malum; nam non habere oculos lapidi
non est malum. Unde non oportet quod, si ens et non ens sint
immediata, bonum et malum sint immediata.
Ad secundum dicendum, quod ens et bonum convertuntur simpliciter et in
quolibet genere; unde philosophus in I Ethic. secundum genera entium
distinguit bonum. Sed verum est quod ens simpliciter non convertitur
cum bono moris, sicut nec etiam cum bono naturae. Bonum autem moris
est quodammodo maius bonum quam bonum naturae, in quantum scilicet est
actus et perfectio naturalis boni; licet aliquo modo bonum naturae sit
melius, sicut substantia accidente. Patet autem quod nec etiam bonum
naturae et malum immediate opponuntur, quia non omne non ens est
malum, sicut omne ens est bonum. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod bonum et malum in moralibus opponuntur
contrarie, et non secundum privationem et habitum. Malum enim ponit
aliquid, in quantum consequitur quemdam ordinem vel modum vel speciem,
ut supra dictum est; unde nihil prohibet ea opponi mediate, sicut
philosophus ponit. Sed malum in natura consequitur privationem
simpliciter; unde bonum et malum naturae licet non sint immediata
simpliciter, ut dictum est, sunt tamen immediata circa proprium
susceptibile, ut privatio et habitus.
Quartum et quintum concedimus; procedunt enim de actu non in specie,
sed de actu singulari prout exit a voluntate.
Ad sextum dicendum, quod in natura nihil est causale secundum
relationem ad causam primam, quia omnia sunt a Deo provisa; sed sunt
aliqua casualia per comparationem ad causas proximas; habere enim
causam non excludit casuale, sed habere causam per se; casualia enim
sunt quae ex causis per accidens oriuntur. In actibus autem hominis
sunt aliqui quidem qui fiunt propter finem imaginatum, sed non
deliberatum, sicut confricatio barbae vel aliquid huiusmodi, qui in
genere moris quodammodo se habent sicut actus casuales in natura, quia
non sunt a ratione, quae est per se causa moralium actuum.
Ad septimum dicendum, quod non omnis actus procedens a voluntate
informata caritate est meritorius, si voluntas pro potentia
accipiatur; alioquin venialia peccata essent meritoria, quae
committunt interdum etiam caritatem habentes. Sed verum est quod omnis
actus qui est ex caritate, est meritorius. Hoc autem est simpliciter
falsum, quod omnis actus qui non est ex voluntate informata caritate
sit demeritorius; alioquin illi qui sunt in peccato mortali, in
quolibet suo actu peccarent, nec eis esset consulendum quod interim
quidquid boni possent facerent, nec opera ab eis facta quae sunt de
genere bonorum, disponerent eos ad gratiam; quae omnia sunt falsa.
Tenetur autem quilibet ad conformandum voluntatem suam voluntati
divinae, quantum ad hoc quod velit quidquid vult Deus eum velle,
secundum quod Dei voluntas innotescit per prohibitiones et praecepta;
non autem quantum ad hoc quod ex caritate velit, nisi secundum illos
qui dicunt quod modus caritatis est in praecepto. Quae quidem opinio
aliqualiter vera est; alioquin sine caritate posset aliquis legem
implere, quod est Pelagianae impietatis; nec tamen est vera omnino,
quia sic aliquis caritatem non habens, honorans parentes, peccaret
mortaliter ex omissione modi, quod est falsum. Unde modus sub
necessitate praecepti includitur, secundum quod praeceptum ordinatur ad
consecutionem beatitudinis, non autem secundum quod ordinatur ad
vitandum reatum poenae; unde qui honorat parentes non habens
caritatem, non meretur vitam aeternam, sed tamen neque demeretur. Ex
quo patet quod non omnis humanus actus, etiam in singulari
consideratus, est meritorius vel demeritorius, licet omnino sit bonus
vel malus. Et hoc dico propter eos qui caritatem non habent, qui
mereri non possunt. Sed habentibus caritatem omnis actus est
meritorius vel demeritorius, ut obiiciendo probatum est.
Ad octavum dicendum, quod, non habere caritatem, non meretur
poenam. Sicut enim habitibus non meremur, sed actibus; ita neque
ipsa carentia habituum demeremur. Demeretur autem aliquis per hoc quod
obstaculum caritati ponit vel omittendo vel committendo. Neque ille in
Evangelio punitus dicitur quia non habuit vestem nuptialem, sed quia
non habens vestem nuptialem ad sacrum convivium intraverat; dictum est
enim ei: quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?
Ad nonum dicendum, quod verum et falsum opponuntur secundum ens et non
ens; verum enim est cum dicitur esse quod est vel non esse quod non
est; falsum autem cum dicitur esse quod non est vel non esse quod est.
Unde sicut nec inter esse et non esse est medium, ita nec inter verum
et falsum. De bono autem et malo alia ratio est, ut ex supra dictis
patet.
Ad decimum dicendum, quod illi qui contrarie nituntur voluntati Dei,
implent ipsam praeter intentionem suam; sicut Iudaei occidentes
Christum, impleverunt voluntatem Dei de redemptione humani generis
praeter suam intentionem. Hoc autem est unum exemplorum quae
Gregorius ponit. Sic autem implere Dei voluntatem neque est bonum
neque laudabile.
Alia tria concedimus; procedunt enim de executione singularis actus.
Concedimus etiam quae adducuntur in oppositum; procedunt enim de bono
et malo actu ex genere.
|
|