|
Et videtur quod non.
1. Principium enim speciei est intrinsecum; circumstantia autem est
extrinseca, ut ipsum nomen sonat. Ergo circumstantia non dat speciem
peccato.
2. Sed dicendum, quod id quod est circumstantia actui in specie
naturae considerato, dat speciem actui in quantum est moralis.- Sed
contra, sicut se habet obiectum ad actum in genere, ita se habet
obiectum morale ad actum moralem. Sed obiectum dat speciem actui.
Ergo obiectum morale actui morali; non ergo circumstantia.
3. Praeterea, idem actus peccati habet multas circumstantias. Si
ergo circumstantia dat speciem peccato, sequitur quod idem peccatum sit
in diversis speciebus, quod est impossibile.
4. Praeterea, id quod iam est sub specie constitutum, non accipit
speciem ab alio, nisi priori specie corrupta. Sed furtum est iam
constitutum in aliqua specie peccati; per circumstantiam autem istam
additam quae est furari de loco sacro, aut rem sacram, non aufertur
prima species, quia adhuc est furtum. Ergo praedicta circumstantia
non dat aliquam speciem peccato; et pari ratione nec aliqua alia.
5. Praeterea, peccata videntur diversificari ab invicem secundum
superabundantiam et defectum; sic enim opponitur liberalitas
prodigalitati. Sed abundantia et defectus videntur ad unam solam
circumstantiam pertinere, quae est quantum. Ergo aliae circumstantiae
non diversificant speciem peccatorum.
6. Praeterea, peccatum omne est voluntarium, ut Augustinus dicit.
Sed voluntas non fertur super circumstantiam; sicut cum aliquis
furatur vas aureum consecratum non curat de consecrato, sed solum de
auro. Ergo ista circumstantia non dat speciem peccato, et pari
ratione nec aliae.
7. Praeterea, illud quod non manet, sed statim transit, non potest
variari a specie quam prius habuit. Sed actus peccati non manet, sed
statim transit. Ergo circumstantia non potest variare speciem
peccati.
8. Praeterea, sicut contingit esse defectum in moralibus secundum
aliquas circumstantias, ita et in naturalibus; monstra enim contingunt
in natura quandoque quidem propter arctitudinem loci, quandoque autem
propter abundantiam materiae aut etiam diminutionem et ex aliis
huiusmodi causis; et tamen semper est idem in specie quod nascitur.
Ergo nec in moralibus species peccati diversificatur per corruptionem
diversarum circumstantiarum.
9. Praeterea, finis dat speciem in moralibus, quia ex intentione
iudicatur actus moralis bonus vel malus. Sed circumstantia non est
finis. Ergo circumstantia non dat speciem peccato.
10. Praeterea, peccatum opponitur virtuti. Sed circumstantia non
variat speciem virtutis; eiusdem enim virtutis est benefacere clerico
vel laico, scilicet liberalitatis vel misericordiae. Ergo
circumstantia non variat speciem peccati.
11. Praeterea, si circumstantia mutet speciem peccati, oportet
quod peccatum aggravet. Sed quandoque non aggravat, illa scilicet
quae videtur speciem mutare, puta si sit ignorata; ut si aliquis
accedat ad coniugatam, quam nescit coniugatam adulterium facit, nec
tamen videtur aggravari peccatum; quia minimum habet de ratione
peccati, quod minimum habet de voluntario. Non ergo huiusmodi
circumstantia mutat speciem peccati.
12. Praeterea, si ista circumstantia, quae est sacrum, dat
speciem peccato, cum remaneat ibi furtum, sequitur quod sit ibi et
sacrilegium et furtum, et sic in uno actu facit duo peccata, quod
videtur inconveniens.
13. Praeterea, secundum philosophum in Lib. Ethic., actio in
moralibus est sicut conclusio in speculativis. Sed circumstantia non
variat speciem conclusionis. Ergo neque variat speciem actus moralis;
et sic non dat speciem peccato.
14. Praeterea, sicut sunt quidam actus morales, ita et sunt quidam
actus artis. Sed circumstantia non variat speciem actus artificialis,
quia non refert in quocumque loco vel in quocumque tempore aut ex
quacumque causa faber cultellum faciat, quantum ad speciem artis.
Ergo nec circumstantia variat speciem actus moralis.
15. Praeterea, malum ex genere consuevit dividi contra malum ex
circumstantia. Sed malum ex genere pertinet ad ipsam speciem peccati.
Ergo malum ex circumstantia non pertinet ad speciem peccati; non ergo
circumstantia dat speciem peccato.
16. Praeterea, circumstantia, in quantum aggravat, facit maius
malum. Sed magis et minus non diversificant speciem. Ergo
circumstantia aggravans non variat speciem peccati.
1. Sed contra. Locus est circumstantia quaedam. Sed locus dat
speciem peccato; dicitur enim sacrilegium esse, si aliquis de loco
sacro furetur. Ergo circumstantia dat speciem peccato.
2. Praeterea, si aliquis cognoscat mulierem coniugatam, adulterium
committit, quod est quaedam species peccati. Sed solutam esse vel
coniugatam mulierem est quaedam circumstantia actus. Ergo
circumstantia dat speciem peccato.
Respondeo. Dicendum quod ad evidentiam huius quaestionis tria
consideranda sunt: primo, unde peccatum speciem habeat; secundo,
quid sit circumstantia; et sic tertio poterit esse manifestum quomodo
circumstantia dat speciem peccato. Quantum ergo ad primum,
considerandum est, quod, cum actus moralis sit actus qui est a ratione
procedens voluntarius, oportet quod actus moralis speciem habeat
secundum aliquid in obiecto consideratum quod ordinem habeat ad
rationem. Et sic praec. quaest. dictum est, quod si sit conveniens
rationi, erit actus bonus secundum speciem, si autem sit discordans a
ratione, secundum speciem malus erit. Hoc autem quod est non
conveniens rationi circa obiectum consideratum diversificare potest
peccati speciem dupliciter: uno modo quidem materialiter, alio modo
formaliter. Materialiter quidem per oppositum ad virtutem. Differunt
enim virtutes specie, secundum quod ratio medium adinvenit in diversis
materiis; puta, iustitia est secundum quod ratio medium constituit in
commutationibus et distributionibus; et huiusmodi actionibus;
temperantia autem secundum quod in concupiscentiis; fortitudo secundum
quod in timoribus et audaciis; et sic de aliis. Nec debet alicui
inconveniens videri, si diversificantur species virtutum secundum
diversas materias, cum diversitas materiae consueverit esse causa
diversitatis non specierum, sed individuorum; quia etiam in
naturalibus diversitas materiae diversitatem in specie causat quando
diversitas materiae diversitatem formae requirit; unde et in moralibus
necesse est diversas specie virtutes esse circa diversas materias, in
quibus ratio diversimode adinvenit medium. Sicut in concupiscentiis
adinvenit medium refrenando; unde et virtus in eis constituta
propinquior est defectui quam superabundantiae, ut ipsum temperantiae
nomen ostendit. In audaciis autem et timoribus non retrahendo, sed
magis impellendo ratio adinvenit medium; unde virtus in his constituta
propinquior est superabundantiae quam defectui, ut ipsum fortitudinis
nomen ostendit; et similiter est videre in ceteris. Sic ergo et per
oppositum ad virtutes, peccata differunt specie secundum diversas
materias, puta homicidium, adulterium et furtum. Nec est dicendum,
quod differant specie secundum differentiam praeceptorum; sed magis e
converso praecepta distinguuntur secundum differentiam virtutum et
vitiorum; quia praecepta ad hoc sunt ut secundum virtutem operemur et
peccata vitemus. Si vero aliqua essent peccata solum quia prohibita,
in his rationabile esset ut secundum differentiam praeceptorum specie
peccata differrent. Sed quia circa unam materiam, cum sit una
virtus, contingunt esse peccata specie diversa; oportet secundo
considerare formaliter diversitatem speciei in peccatis, prout scilicet
peccatur vel secundum superabundantiam vel secundum defectum; sicut
differt timiditas a praesumptione, et illiberalitas a prodigalitate;
vel secundum diversas circumstantias, sicut species gulae distinguuntur
secundum ea quae in hoc versu continentur: praepropere, laute,
nimis, ardenter, studiose. Sic ergo habito qualiter peccata specie
differant, considerandum est quid sit circumstantia. Dicitur autem
circumstantia quod circumstat actum, quasi extrinsecus extra actus
substantiam consideratum. Hoc autem est uno quidem modo ex parte
causae sive finalis, cum consideramus cur fecerit; sive ex parte
agentis principalis, cum consideramus quis fecerit; sive ex parte
instrumenti, cum consideramus quo instrumento fecerit vel quibus
auxiliis. Alio modo circumstat actum ex parte mensurae, puta cum
consideramus ubi vel quando fecerit. Tertio modo ex parte ipsius
actus, sive consideremus modum agendi, puta utrum lente vel fortiter
percusserit, frequenter, aut semel; sive consideremus obiectum sive
materiam actus, puta utrum percusserit patrem vel extraneum; sive
etiam effectum quem agendo induxit, puta utrum percutiendo
vulneraverit, vel etiam occiderit; quae omnia continentur hoc versu:
quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando. Ita
tamen quod in quid includatur non solum effectus, sed etiam obiectum,
ut intelligatur et quod et circa quid. His ergo visis, considerandum
est, quod sicut in aliis aliquid est extrinsecum superiori, quod est
intrinsecum inferiori, ut rationabile est praeter rationem animalis,
quod tamen est de ratione hominis; ita aliquid est circumstantia
respectu actus communius considerati quod respectu actus magis in
speciali considerati, non potest circumstantia dici: sicut si
consideremus hunc actum qui est accipere pecuniam, non est de ratione
eius quod sit aliena; unde alienum se habet ad actum sic consideratum
ut circumstantia; sed de ratione furti est quod sit aliena, unde non
est circumstantia furti. Non tamen oportet quod omne, quod est
praeter rationem superioris, sit de ratione inferioris. Nam album,
sicut non est de ratione animalis, ita non est de ratione hominis;
unde accidentaliter comparatur ad utrumque. Et similiter non oportet
quod omne quod est circumstantia communioris actus, constituat speciem
aliquam in actibus, sed illud tantum quod per se pertinet ad actum.
Iam autem dictum est, quod ad actum moralem aliquid per se pertinet,
secundum quod comparatur ad rationem ut conveniens et repugnans. Si
ergo circumstantia addita nullam specialem repugnantiam ad rationem
importet, non dat speciem actui: puta uti re alba, nihil addit ad
rationem pertinens, unde album non constituit speciem actus moralis;
sed uti re aliena addit aliquid ad rationem pertinens, unde constituit
speciem actus moralis. Sed considerandum est ulterius, quod
circumstantia addita ad rationem pertinens potest constituere novam
speciem peccati dupliciter. Uno modo ita quod species per
circumstantiam constituta sit quaedam species illius peccati quod prius
considerabatur in actu communiori, sive species peccati constituatur
formaliter, sive materialiter: materialiter quidem, sicut si supra
hoc quod dico uti re aliena, addatur uxore, ex quo constituitur
adulterium; formaliter autem, sicut si accipiam rem alienam de loco
sacro, fit enim sacrilegium, quod est species furti. Aliquando autem
per circumstantiam constituitur quaedam alia species disparata, non
pertinens ad illud genus peccati; sicut si ergo furer rem alienam ut
possim homicidium facere vel simoniam committere, trahitur ad speciem
peccati omnino disparatam. Et huiusmodi simile etiam in aliis rebus
invenimus. Si enim supra coloratum consideretur album, fit species
qualis, quod prius considerabatur; si autem supra coloratum
intelligatur dulce, fit alia species qualis omnino disparata. Cuius
diversitatis ratio est, quia cum id quod additur, est per se divisivum
eius cui additur, facit speciem eius; cum autem per accidens se habet
ad ipsum, habet quidem speciem suam, quae tamen non est species eius
cui additur, quia quod advenit per accidens, non fit unum per se cum
eo cui advenit. Sic ergo patet quomodo circumstantia potest
constituere speciem peccati.
Ad primum ergo dicendum, quod illud quod consideratur ut circumstantia
et extrinsecum respectu actus aliquo modo considerati, potest etiam
considerari ut intrinsecum respectu actus alio modo considerati, et
dare speciem ipsi.
Ad secundum dicendum, quod sicut actus in communi recipit speciem ab
obiecto, ita actus moralis recipit speciem ab obiecto morali; non
tamen propter hoc excluditur quin recipiat speciem per circumstantias;
quia ex circumstantia potest considerari in obiecto aliqua nova conditio
per quam dat speciem actui: puta, si dicam, accipere rem alienam in
loco sacro existentem, hic consideratur conditio obiecti ex
circumstantia loci; et sic fit species furti quae est sacrilegium, ex
circumstantia loci, et non ex conditione obiecti. Et similiter
necesse est accidere, quandocumque species peccati, quae per
circumstantiam constituitur, comparatur ad peccatum praeintellectum ut
species ad genus, sicut sacrilegium ad furtum, vel adulterium ad
fornicationem. Quando vero species peccati ex circumstantia
proveniens, non est species peccati praeintellecti, sed est quaedam
alia species disparata; tunc potest intelligi quod circumstantia dat
speciem, non secundum quod ex ea resultat aliqua conditio circa
obiectum, sed secundum quod illa circumstantia consideratur ut obiectum
alterius actus circumstantis; sicut si aliquis moechatur ut furetur,
additur quaedam alia species peccati propter actum intentionis tendentem
in malum finem qui est obiectum intentionis; et similiter si quis
faciat aliquid indecens in tempore sacro, tempus sacrum, quod
consideratur ut circumstantia respectu actus indecentis qui in eo fit,
potest considerari ut obiectum respectu alterius actus circumstantis,
qui est contemnere tempus sacrum. Et simile potest dici in aliis.
Ad tertium dicendum, quod quando circumstantia constituit speciem quae
comparatur ad peccatum praeintellectum sicut species ad genus
subalternum, non sequitur quod idem sit in diversis speciebus: esse
enim sub homine et sub animali, non est esse sub diversis speciebus;
quia homo vere est id quod est animal, et simile est de sacrilegio et
furto. Sed si circumstantia constituat aliam speciem peccati
disparatam, sequitur eumdem actum esse sub diversis speciebus peccati.
Nec hoc est inconveniens, quia species peccati non est species actus
secundum suam naturam, sicut supra, dictum est, sed secundum esse
morale, quod comparatur ad naturam actus sicut quale ad substantiam,
vel potius sicut deformitas qualis ad subiectum. Sicut ergo non est
inconveniens quod idem corpus sit album et dulce, quae sunt diversae
species qualitatis, et quod idem homo sit caecus et surdus, qui sunt
diversi defectus secundum speciem; ita non est inconveniens quod idem
actus sit in diversis speciebus peccati.
Et per hoc etiam patet etiam responsio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod non omnis differentia peccatorum est
secundum superabundantiam et defectum, sed secundum diversam materiam
et secundum defectum aut superabundantiam in diversis circumstantiis.
Et tamen superabundantia et defectus non solum attenditur secundum
quantum, sed secundum quascumque circumstantias; quia sive aliquis
operetur ubi non oportet, vel quando non oportet, et similiter in
ceteris, erit abundantia; defectus autem, si in quocumque
praedictorum deficiat.
Ad sextum dicendum, quod licet principaliter voluntas furantis non
feratur ad rem sacram, sed ad aurum, fertur tamen super rem sacram ex
consequenti; magis enim vult rem sacram accipere quam auro carere.
Ad septimum dicendum, quod cum dicitur quod circumstantia mutat
speciem peccati, aut transfert in aliud genus, non intelligitur quod
actus prius existens in una specie iterum resumatur, et fiat alterius
speciei; sed quia actus qui absque circumstantia consideratur non in
tali specie peccati, circumstantia superveniente illam speciem peccati
habet.
Ad octavum dicendum, quod defectus circumstantiae in natura non mutat
speciem substantialem naturae, sed mutat speciem deformitatis; alia
enim species monstri est quae causatur ex arctitudine loci, et ex
multitudine materiae. Et similiter est in proposito, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod actus moralis non habet speciem a fine
remoto, sed a fine proximo, qui est obiectum. Dictum est autem,
quod circumstantia dat speciem in quantum est obiectum alicuius actus,
vel in quantum ex ea resultat aliqua conditio circa obiectum.
Ad decimum dicendum, quod etiam in virtutibus circumstantia transfert
in aliam speciem, licet non omnis; facere enim magnos sumptus, est
actus magnificentiae; sed facere magnos sumptus in templo construendo,
est actus religionis.
Ad undecimum dicendum, quod omnis circumstantia constituens aliquam
speciem peccati, necesse est quod aggravet; quia si absque hac
circumstantia non erat peccatum, facit de non peccato peccatum. Si
autem erat peccatum, inducit plures peccati deformitates. Si autem
talis circumstantia sit penitus ignorata tali ignorantia quae non habeat
culpam, speciem peccati non constituet formaliter loquendo, sed
materialiter tantum; sicut si aliquis accedit ad coniugatam quam non
credit coniugatam, committit quidem id quod est adulterium, non quasi
adulter, quia forma talis actus est ex ratione et voluntate. Quod
autem ignoratur, non est voluntarium. Unde si accederet ad coniugatam
alterius, quam putaret esse suam uxorem, esset absque peccato, sicut
cum Lia subinducta est Iacob, loco Rachelis.
Ad duodecimum dicendum, quod si circumstantia constituat speciem quae
se habeat ad peccatum praeintellectum ut species eius, sicut adulterium
ad fornicationem, non sunt duo peccata, sed unum, sicut Socrates non
est duae substantiae, propter hoc quod homo est et animal; sed si
constituat speciem disparatam peccati, erit quidem unum peccatum
propter unam substantiam actus, sed multiplex propter multas et
diversas deformitates peccati; sicut pomum est unum quale propter
unitatem subiecti, sed multiplex quale propter diversitatem coloris et
saporis.
Ad decimumtertium dicendum, quod similitudo conclusionis ad actionem
moralem attenditur quantum ad hoc quod sicut actus syllogisticus
terminatur ad conclusionem, ita processus rationis in moralibus
terminatur ad opus; non autem est similitudo quantum ad omnia. Nam
operationes morales sunt in singularibus, in quibus diversae
circumstantiae considerantur; conclusiones autem in rebus speculativis
sunt per abstractionem a singularibus. Et tamen etiam conclusiones
variantur circa aliquas circumstantias pertinentes ad rationem
syllogismi: aliter enim se habent conclusiones in materia necessaria,
et in materia contingenti; et in diversis scientiis est diversus modus
conclusionum.
Ad decimumquartum dicendum, quod etiam actiones artis variantur
secundum diversas circumstantias ad rationem artis pertinentes; aliter
enim operatur artifex domum ex caemento, et aliter ex luto, aliter
etiam in una regione quam in alia. Sed considerandum est, quod
aliquae circumstantiae pertinent ad rationem actus moralis quae non
pertinent ad rationem artis, et e converso.
Ad decimumquintum dicendum, quod cum distinguitur malum ex
circumstantia contra malum ex genere, dicitur malum ex circumstantia,
quod aggravat quidem, sed non transfert in aliud genus.
Ad decimumsextum dicendum, quod magis et minus quandoque consequuntur
diversas formas, et tunc diversificant speciem, sicut si dicamus,
quod rubeum est magis coloratum quam pallidum. Quandoque vero
consequuntur diversam participationem unius et eiusdem formae, et tunc
non diversificant speciem, sicut si aliquid dicatur altero magis
album.
|
|