|
Et videtur quod non.
1. Peccatum enim habet malitiam ex parte aversionis. Sed
circumstantia se tenet ex parte conversionis. Non ergo circumstantia
aggravat malitiam peccati.
2. Praeterea, si circumstantia in se habeat aliquam malitiam,
constituit speciem aliquam peccati; si autem non habeat in se aliquam
malitiam, nulla ratio est quare peccatum per eam aggravetur. Non ergo
potest esse aliqua circumstantia aggravans quin det speciem peccato.
3. Praeterea, Dionysius dicit, quod bonum est ex una et tota
causa, malum autem ex singularibus defectibus. Sed secundum quamlibet
circumstantiam consideratur aliquis defectus singularis. Ergo secundum
quamlibet circumstantiam aggravantem est aliqua species mali et
peccati.
4. Praeterea, omnis circumstantia aggravans facit differentiam in
malitia, quae est quodammodo substantia peccati in quantum est
peccatum. Sed id quod facit differentiam in substantia variat
speciem. Ergo omnis circumstantia aggravans variat speciem peccati.
5. Praeterea, ex eisdem augemur et sumus; augemur enim ex his ex
quibus nutrimur, nutrimur autem ex his ex quibus sumus, ut dicitur
II de Generat. Si ergo augetur malitia peccati per aliquam
circumstantiam aggravantem, videtur quod per eamdem habeat esse aliqua
peccati species.
6. Praeterea, virtus et vitium opponuntur. Omnis autem virtus
constituitur in specie per circumstantias; aggredi enim terribilia
secundum quod oportet, ubi oportet et quando oportet, et similiter
circa alias circumstantias, fortitudinis est. Ergo et peccatum
secundum quamcumque circumstantiam speciem accipit.
7. Praeterea peccatum habet speciem ex obiecto. Sed secundum
quamlibet circumstantiam, ad minus aggravantem, variatur obiectum in
bonitate et malitia. Ergo omnis circumstantia aggravans dat speciem
peccato.
8. Praeterea, de similibus idem est iudicium. Sed aliquae
circumstantiae speciem semper dant peccato, sicut obiectum quod dicitur
quid, et finis qui significatur per hoc quod dicitur cur in versu
praedicto. Ergo pari ratione omnes aliae circumstantiae, quando
aggravant peccatum, dant speciem peccato.
Sed contra, multum furari est gravius quam parum furari; non tamen
est alia species peccati. Ergo non omnis circumstantia aggravans
variat speciem peccati.
Respondeo. Dicendum quod circumstantia tripliciter se habet ad actum
peccati. Quandoque enim neque variat speciem neque aggravat, sicut
percutere hominem indutum veste alba vel rubea. Quandoque vero speciem
peccati constituit, sive actus cui advenit circumstantia ex suo genere
indifferens sit, sicut cum aliquis levat festucam de terra in contemptu
alterius, sive sit bonus ex genere, sicut cum aliquis dat eleemosynam
propter laudem humanam, sive sit malus ex genere et addatur sibi alias
species malitiae ex circumstantia, sicut cum aliquis furatur rem
sacram. Aliquando vero aggravat quidem peccatum, non tamen constituit
peccati speciem, sicut cum aliquis furatur multum. Et huius
diversitatis ratio est, quia si circumstantia adveniens actui
indifferenter se habeat quantum ad rationem, talis circumstantia nec
dat speciem peccato, nec aggravat: nihil enim ad rationem pertinet,
utrum ille qui percutitur, tali vel tali veste induatur. Si vero
differentiam aliquam habeat per comparationem ad rationem: aut importat
aliquid repugnans rationi primo et per se, et tunc dat peccato
speciem, sicut accipere alienum; aut primo et per se non importat
aliquid rationi repugnans, sed per comparationem ad id quod primo et
per se rationi repugnat, aliquam repugnantiam habet ad rationem; sicut
accipere aliquid in magna quantitate, nihil repugnans rationi potest
dici; sed accipere alienum in magna quantitate, dicit maiorem
repugnantiam ad rationem. Unde ista circumstantia aggravat peccatum,
in quantum est determinativa illius circumstantiae quae dabat speciem
peccato. Quartum autem membrum non potest esse, ut circumstantia det
speciem peccato et non aggravet, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod inordinata conversio ad commutabile
bonum, est causa aversionis; et ideo circumstantiae quae se tenent ex
parte conversionis, addere possunt ad malitiam quae est ex parte
aversionis.
Ad secundum dicendum, quod circumstantia quae aggravat et non dat
speciem peccato, non continet ex se aliquam malitiam, sed est
determinativa alterius circumstantiae malitiam continentis.
Ad tertium dicendum, quod cuiuslibet circumstantiae defectus potest
causare peccati speciem; sed non semper invenitur defectus in qualibet
circumstantia secundum se, sed quandoque in una per comparationem ad
aliam.
Ad quartum dicendum, quod circumstantia aggravans non semper mutat
speciem malitiae, sed quandoque solam quantitatem.
Ad quintum dicendum, quod sicut ea quibus nutrimur et augemur, non
semper constituunt novam substantiam, sed quandoque conservant vel
augent substantiam praeexistentem; ita non oportet quod circumstantiae
semper novam speciem peccati causent, sed quandoque augent
praeexistentem.
Ad sextum dicendum, quod sicut virtus quodammodo habet speciem ex
circumstantiis debitis, ita et peccatum ex defectu alicuius debitae
circumstantiae; sed tamen non quaelibet circumstantia facit defectum
peccati; cum quaedam sint indifferentes, quaedam vero aliarum
determinativae.
Ad septimum dicendum, quod circumstantia aggravans facit quidem
aliquam variationem malitiae circa obiectum; sed non semper speciei,
sed quandoque quantitatis tantum.
Ad octavum dicendum, quod in obiecto aliquo est multas conditiones
invenire, et nihil prohibet id quod consideratur ut obiectum secundum
unam conditionem, considerari ut circumstantiam secundum aliam, quae
quandoque dat speciem peccato, quandoque non. Sicut res aliena est
proprium obiectum furti dans sibi speciem: potest etiam res aliena esse
magnae quantitatis; et haec circumstantia non dat speciem, sed
aggravat tantum; potest etiam res aliena esse sacra, et haec
circumstantia constituet novam speciem peccati; potest etiam res aliena
esse alba vel nigra, et haec erit circumstantia ex parte obiecti
indifferens, nec aggravans nec speciem constituens. Similiter
dicendum est de fine, quod finis proximus est idem quod obiectum et
similiter est de eo sicut et de obiecto. Finis autem remotus ponitur
ut circumstantia.
|
|