|
Et videtur quod sic.
1. Adam enim in statu innocentiae venialiter peccare non potuit.
Ergo omne peccatum fuisset sibi mortale. Sed postea non omne peccatum
fuit sibi mortale, nec est haec diversitas nisi secundum circumstantiam
personae. Ergo circumstantia aggravat in infinitum.
2. Praeterea, maius est de non peccato facere peccatum, quam de
veniali facere mortale. Sed circumstantia facit de non peccato
peccatum; negotiari enim secundum se non est peccatum, sed tamen
clerico peccatum est propter circumstantiam personae. Ergo multo magis
circumstantia de veniali facit mortale.
3. Praeterea, semel inebriari est peccatum veniale. Dicitur
autem, quod multoties inebriari est peccatum mortale. Ergo ista
circumstantia quoties facit de veniali mortale.
4. Praeterea, peccatum quod ex certa malitia fit, dicitur esse
irremissibile, et non veniale. Ergo circumstantia aggravat in
infinitum.
5. Praeterea, Hieronymus dicit, quod nugae in ore laici nugae
sunt, in ore autem sacerdotis blasphemiae. Blasphemia autem est ex
suo genere peccatum mortale. Ergo circumstantia personae facit de
veniali mortale.
Sed contra, circumstantia comparatur ad peccatum sicut accidens ad
subiectum. Sed in subiecto finito non potest esse accidens infinitum.
Ergo circumstantia non potest dare peccato gravitatem infinitam, quae
est gravitas peccati mortalis.
Respondeo. Dicendum quod, sicut dictum est, circumstantia aggravans
quandoque constituit novam speciem peccati, quandoque autem non.
Manifestum est autem quod peccatum mortale et veniale non sunt eiusdem
speciei. Sicut enim aliqui actus ex suo genere sunt boni, et aliqui
ex suo genere sunt mali, ita aliqua peccata ex suo genere sunt
venialia, et aliqua ex suo genere mortalia. Circumstantia ergo quae
sic aggravat ut novam speciem peccati constituat, potest constituere
speciem peccati mortalis, et ita aggravat in infinitum; puta, si
aliquis loquatur verbum iocosum ut provocet ad libidinem vel ad odium.
Si autem sic aggravet quod non constituat novam peccati speciem, non
potest aggravare in infinitum, faciendo de veniali mortale; quia
semper maior est gravitas quae est ex peccati specie, quam quae est ex
circumstantia speciem non constituente.
Ad primum ergo dicendum, quod non ea ratione dicitur quod Adam
venialiter peccare non potuerit, quia ea quae nobis sunt venialia, ei
essent mortalia; sed quia ea quae nobis sunt venialia, committere non
potuit antequam mortaliter peccaret; nisi enim averteretur a Deo per
peccatum mortale, nullus defectus in eo esse poterat nec animae nec
corporis.
Ad secundum dicendum, quod circumstantia quae facit de non peccato
peccatum, constituit peccati speciem; et talis circumstantia potest
etiam de veniali facere mortale.
Ad tertium dicendum, quod multoties inebriari non est circumstantia
constituens speciem peccati; et ideo sicut semel inebriari est peccatum
veniale, ita et multoties inebriari per se loquendo; per accidens
autem et dispositive multoties inebriari potest esse peccatum mortale;
puta, si ex consuetudine in tantam complacentiam ebrietatis
perduceretur, quod etiam divino praecepto contempto inebriari
proponeret.
Ad quartum dicendum, quod peccare ex certa malitia est peccare ex
electione, idest voluntarium et scientem; et hoc contingit
dupliciter: uno modo per hoc quod aliquis repellit a se ea quibus a
peccato retrahi posset, puta spem veniae vel timorem divinae
iustitiae; et talis circumstantia constituit speciem peccati in
spiritum sanctum, quod dicitur irremissibile. Alio modo potest
contingere ex sola habitus inclinatione; et talis circumstantia non
constituit speciem, nec facit de veniali mortale. Non enim quicumque
voluntarius et sciens dicit verbum otiosum, mortaliter peccat.
Ad quintum dicendum, quod circumstantia personae etsi aggravet, non
tamen facit ex veniali mortale, nisi constituat speciem peccati;
puta, si sacerdos aliquid faciat contra praeceptum sibi datum a
sacerdotibus vel contra votum. Verbum autem Hieronymi intelligitur
per exaggerationem dictum, vel per occasionem; quia nugae in ore
sacerdotis possunt esse aliis occasio blasphemandi.
|
|