|
Et videtur quod non.
1. Virtus enim et peccatum, cum sint contraria, sunt in eodem
genere. Sed virtus est in genere amoris: dicit enim Augustinus in
Lib. de moribus Ecclesiae, et XV de civitate Dei, quod virtus
est ordo amoris. Cum ergo accidia non sit in genere amoris, sed magis
sit tristitia quaedam, ut Damascenus dicit, videtur quod accidia non
sit peccatum.
2. Praeterea, in Psalm. CVI, super III: confitemini,
ponit Glossa, quatuor tentationes, quae sunt error, difficultas
vincendarum concupiscentiarum, taedium et tempestas saeculi. Sed
error et difficultas et tempestas saeculi non sunt peccata. Ergo nec
taedium, quod est accidia, est peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum est ab homine, secundum illud Oseae,
XIII, 9: perditio tua (ex te), Israel. Sed accidia, cum
sit quaedam tristitia, non est ab homine; quia II ad Cor., IX,
7, super illud, non ex tristitia aut ex necessitate, dicit Glossa:
si cum tristitia facis, fit de te, non tu tamen facis. Ergo accidia
non est peccatum.
4. Praeterea, non potest contingere quod actus sit simul meritorius
et peccatum. Sed aliquis actus cum accidia factus, est meritorius;
puta, cum aliquis ex voto vel obedientia ieiunat; et tamen ieiunium
ipsum contristat; et sic est ibi accidia, quae est tristitia de bono
spirituali virtutis. Ergo accidia non semper est peccatum.
5. Praeterea, Damascenus dicit in II Lib., quod accidia est
tristitia aggravans. Sed aggravatio magis videtur esse poena quam
culpa. Ergo accidia non est peccatum, sed magis poena.
6. Praeterea, accidia videtur esse tristitia vel taedium interni
boni, de quo dicitur in Glossa, super illud Psalm. CVI, 18:
omnem escam abominata est anima eorum. Si ergo accidia sit peccatum,
aut est peccatum quia non accipit spirituale bonum, aut quia eo spreto
accipit corporale bonum. Sed non potest esse peccatum quia non accipit
spirituale bonum, quia non accipere non est actus sed privatio
quaedam; omnis autem laus et vituperium sequitur aliquem actum, ut
philosophus dicit in I Ethic.; vituperium autem peccato debetur.
Restat ergo, si accidia sit peccatum, quod sit quia prosequitur
aliquod corporale bonum spirituali contempto. Sed prosecutio boni
videtur pertinere ad concupiscibilem, sicut fuga mali ad irascibilem.
Ergo videtur quod accidia sit in concupiscibili, cum magis videatur ad
irascibilem pertinere.
7. Praeterea, Greg. dicit XI Moralium, quod accidia est
interna mentis tristitia, per quam quis minus devote orat aut psallit.
Sed non est in potestate hominis quod devote oret. Ergo non est in
potestate hominis quod accidiam vitet. Accidia ergo non est peccatum;
quia nullus peccat in eo quod vitare non potest.
8. Praeterea, Damascenus in l. II ponit accidiam speciem quamdam
tristitiae, quae est una de quatuor passionibus. Sed passiones non
sunt peccata, quia secundum eas nec laudamur nec vituperamur. Ergo
accidia non est peccatum.
9. Praeterea, illud quod eligit sapiens non est peccatum. Sed
accidiam sive tristitiam eligit sapiens; dicitur enim Eccle.,
VII, 5, quod cor sapientis ubi tristitia. Ergo accidia sive
tristitia non est peccatum.
10. Praeterea, illud quod Deus remunerat, non est peccatum. Sed
Deus tristitiam remunerat; dicitur enim Malach., III, 14, ex
persona malorum: quod emolumentum (habuimus), quia custodivimus
praecepta eius, et ambulavimus tristes coram eo? Ergo accidia seu
tristitia non est peccatum.
Sed contra, est quod Greg. XXXI Mor., accidiam inter alia
peccata connumerat; et similiter Isidorus in libro de summo bono.
Respondeo. Dicendum quod sicut ex Damasceno, patet accidia
tristitia quaedam est, unde Gregorius in moralibus loco accidiae
quandoque ponit tristitiam. Obiectum autem tristitiae est malum
praesens, ut Damascenus dicit. Sicut autem est duplex bonum, unum
quod est vere bonum, et aliud quod est apparens bonum, propter hoc
quod est secundum quid bonum (non enim est vere bonum quod non est
simpliciter bonum) ita etiam est duplex malum: quoddam quod est vere
et simpliciter malum, et quoddam quod est apparens et secundum quid
malum, et simpliciter est vere bonum. Sicut ergo amor et
concupiscentia et delectatio quae sunt de vero bono sunt laudabilia,
quae autem sunt de apparenti bono et non vere bono, sunt
vituperabilia, ita etiam odium, fastidium et tristitia quae sunt de eo
quod est vere malum, sunt laudabilia; quae autem sunt de eo quod est
secundum quid vel apparens bonum et simpliciter malum, sunt
vituperabilia et peccata. Accidia autem est taedium vel tristitia boni
spiritualis et interni, ut Augustinus dicit super illud Psalm.
CVI, 18: omnem escam abominata est anima eorum. Et ideo cum
internum et spirituale bonum sit vere bonum, et non possit esse malum
nisi apparens, in quantum scilicet contrariatur carnalibus desideriis,
manifestum est quod accidia, cum sit tristitia, potest dupliciter
considerari: uno modo secundum quod est actus appetitus sensitivi,
alio modo secundum quod est actus appetitus intellectivi, qui est
voluntas. Omnia enim huiusmodi affectionum nomina secundum quidem quod
sunt actus appetitus sensitivi, passiones quaedam sunt; secundum vero
quod sunt actus appetitus intellectivi, sunt simplices motus
voluntatis. Peccatum autem per se et proprie est in voluntate, ut
dicit Augustinus. Et ideo si accidia nominet actum voluntatis
refugientis internum et spirituale bonum, potest habere perfectam
rationem peccati; si vero accipiatur prout est actus appetitus
sensitivi, non habet rationem peccati nisi ex voluntate, in quantum
scilicet talis motus potest a voluntate prohiberi; unde si non
prohibetur, habet aliquam rationem peccati, sed imperfectam.
Ad primum ergo dicendum, quod amor est principium omnium affectionum,
ut patet per Augustinum XIV de Civit. Dei: et ideo cum dicitur
quod virtus est ordo amoris, est praedicatio per causam, non per
essentiam; non enim omnis virtus essentialiter est amor, sed omnis
affectio virtutis derivatur ex aliquo amore ordinato; et similiter
omnis affectio peccati derivatur ab aliquo inordinato amore.
Ad secundum dicendum, quod ille modus argumentandi non est efficax.
Non enim oportet ut quidquid praedicatur de uno dividentium aliquod
commune, praedicetur etiam de aliis; illa enim quae connumerantur ad
invicem ut dividentia aliquod commune, in illo communi conveniunt; non
autem necesse est quod in quolibet alio. Unde illa quatuor conveniunt
in hoc communi quod est tentatio. Nihil autem prohibet quin unum eorum
sit peccatum, et alia non sint peccata; sicut etiam tentatio quae est
a carne, non est sine peccato; tentatio autem quae est ab hoste,
potest esse omnino sine peccato.
Ad tertium dicendum, quod actus qui fiunt ex tristitia vel timore sunt
mixti ex voluntario et involuntario, ut dicitur in III Ethic.; et
in quantum habent de involuntario, non sunt ex nobis, nam ipse modus
tristitiae est ex nobis.
Ad quartum dicendum, quod nihil prohibet aliquod opus secundum se
consideratum esse tristabile, quod tamen est delectabile secundum quod
refertur ad servitium Dei; unde etiam martyres dicuntur in lacrimis
seminasse, ut Augustinus exponit. Nec illa tristitia passionis est
accidia, quia non est de interiori bono, sed de exteriori malo; de
interiori enim bono martyres gaudebant; et tanto illud gaudium erat
magis meritorium, quanto exterius malum erat magis contristans. Et
similiter si aliquis voluntarie implens obedientiam vel praeceptum,
tristetur de aliquo opere afflictivo vel laborioso; tristitia talis non
est accidia, quia non est de interiori bono, sed de exteriori malo.
Ad quintum dicendum, quod tristitia dicitur esse aggravans, in
quantum opprimit affectum, ne insurgat ad operandum; et secundum hoc
aggravatio tristitiae in bonis, magis habet rationem culpae quam
poenae, quia eius principium est ex nobis.
Ad sextum dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis non
distinguuntur secundum prosecutionem et fugam, quia eiusdem potentiae
est prosequi bonum et fugere malum oppositum; sed distinguuntur
secundum hoc quod ad irascibilem pertinet prosecutio vel fuga boni vel
mali ardui; ad concupiscibilem vero prosecutio vel fuga boni absolute.
Et secundum hoc, sicut spes et timor pertinent ad irascibilem, ita
gaudium et tristitia pertinent ad concupiscibilem; unde accidia
secundum quod est in appetitu sensitivo est in concupiscibili. Nec
tamen oportet quod accidia non sit peccatum ex eo quod refugit bonum
spirituale; tum quia ipsa fuga est quidam motus appetitivus, et non
est privatio sola; tum quia etiamsi esset privatio sola, quae non est
accipere spirituale bonum, hoc etiam posset habere rationem culpae.
Et sic dicitur tunc peccatum omissionis.
Ad septimum dicendum, quod devotio hominis est a Deo; sed secundum
quod homo potest se disponere ad devotionem habendam, vel etiam
devotionem impedire, secundum hoc indevotio est peccatum; licet in
auctoritate inducta non dicatur quod accidia sit indevotio, sed quod ex
ea procedat.
Ad octavum dicendum, quod Damascenus non loquitur de accidia secundum
quod est peccatum, prout scilicet est tristitia de bono spirituali
interno, sed universaliter, prout est de quocumque malo; et ideo
loquitur de accidia secundum quod est species passionis, et secundum
quod est peccatum.
Ad nonum et ad decimum dicendum, quod rationes illae procedunt de
tristitia eius quod est malum simpliciter, quae laudabilis est.
|
|