|
Et videtur quod non.
1. Accidia enim, cum sit tristitia, delectationi opponitur. Sed
delectatio non est specialis virtus: quilibet enim virtuosus delectatur
in actu propriae virtutis, ut patet in I Ethic. Ergo tristitia de
bono spirituali non est peccatum speciale.
2. Praeterea, illud quod consequitur ad omne peccatum, non est
speciale peccatum. Sed tristitia spiritualis boni consequitur ad omne
peccatum; unicuique enim est tristabile quod est sibi contrarium.
Cuilibet enim peccato contrariatur aliquod spirituale bonum virtutis.
Ergo accidia non est speciale peccatum.
3. Sed dicendum, quod accidia tristatur de bono spirituali sub
speciali ratione, in quantum scilicet est impeditivum corporalis
quietis.- Sed contra, appetere corporalem quietem pertinet ad vitia
carnalia. Eiusdem autem rationis est appetere aliquid et tristari de
eius impedimento. Si ergo accidia non sit speciale peccatum nisi quia
est impeditiva corporalis quietis, sequeretur quod accidia sit peccatum
carnale; cum tamen Gregorius ponat accidiam inter peccata
spiritualia, ut patet in XXXI Moral. Non ergo accidia est
speciale peccatum.
Sed contra, est quod Gregorius XXXI Moralium, connumerat ipsam
aliis peccatis. Ergo est speciale peccatum.
Respondeo. Dicendum quod si accidia esset absolute tristitia cuiusdam
boni spiritualis secundum quamcumque rationem, sequitur ex necessitate
non esse peccatum speciale, sed quoddam consequens omnia peccata. Ad
hoc ergo quod ponatur speciale peccatum, oportet dici quod est
tristitia de bono spirituali secundum aliquam specialem rationem. Non
autem potest dici quod ista specialis ratio sit secundum quod est
impedimentum alicuius corporalis boni, quia secundum hoc accidia non
esset peccatum distinctum ab illo peccato quod est circa illud corporale
bonum; quia per eamdem rationem aliquis delectatur in uno et refugit
impeditivum eius; sicut etiam in rebus naturalibus ex eadem virtute
naturali est quod grave deserat superiorem locum et tendat in locum
inferiorem; et propter hoc videmus, quod sicut propter gulam aliquis
delectatur in cibo, ita etiam ex eodem vitio est quod tristetur de
abstinentia cibi. Tamen hoc quod est esse impeditivum boni
corporalis, est ratio quare bonum spirituale est contristans, non
tamen ratio quare tristitia de hoc bono sit peccatum speciale. Est
ergo considerandum, quod nihil prohibet aliquid in se consideratum esse
speciale bonum, quod tamen est communis finis multorum; et secundum
hoc caritas est specialis virtus, quia primo et principaliter est amor
boni divini, secundario autem est amor boni proximorum; cuius bonum
est finis omnium vel multorum aliorum bonorum. Sic ergo aliquod opus
alicuius specialis virtutis, puta castitatis, potest esse amabile vel
delectabile dupliciter. Uno modo secundum quod est opus talis virtutis
et hoc est proprium castitati; alio modo secundum quod ordinatur ad
bonum divinum et sic est proprium caritati. Sic ergo dicendum est,
quod de hoc speciali bono quod est bonum internum et divinum,
tristari, facit accidiam esse speciale peccatum; sicut hoc bonum
amare, facit caritatem specialem esse virtutem. Hoc autem bonum
divinum est tristabile homini propter contrarietatem spiritus ad
carnem: quia, ut dicit apostolus ad Galat. V, 17, caro
concupiscit adversus spiritum; et ideo quando affectus carnis in homine
dominatur, fastidit spirituale bonum tamquam sibi contrarium; sicut
homo habens gustum infectum, fastidit cibum salubrem, et tristatur de
eo, si quando oporteat eum sumere talem cibum. Talis ergo tristitia
et abominatio seu taedium boni spiritualis et divini, accidia est,
quod est speciale peccatum; unde ad hanc repellendam monet sapiens,
Eccli. VI, 26: subiice humerum tuum et porta illam spiritualem
sapientiam, et ne acedieris (in) vinculis illius.
Ad primum ergo dicendum, quod delectatio spiritualis boni et divini
pertinet ad specialem virtutem, quae est caritas, secundum illud
Galat. V, 22: fructus autem spiritus: caritas, gaudium, pax.
Ad secundum dicendum, quod quilibet peccator tristatur de bono
spirituali secundum specialem rationem virtutis illius cui contrariatur
suum peccatum; sed secundum rationem boni spiritualis divini, quod est
speciale obiectum caritatis, contristatur de ipso accidia.
Ad tertium patet responsio per id quod dictum est; contrarietas enim
ad quietem corporalem, facit bonum spirituale esse contristabile, non
autem facit specialem rationem peccati.
|
|