|
Et videtur quod non.
1. Nullum enim peccatum mortale invenitur in viris perfectis. Sed
accidia est tristitia, quae invenitur in viris perfectis, ex quorum
persona dicit apostolus: quasi tristes, semper autem gaudentes. Ergo
accidia non est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne mortale contrariatur praecepto Dei. Sed
accidia non videtur contrariari alicui praecepto, quia inter praecepta
Decalogi non continetur aliquod praeceptum de delectatione. Ergo
accidia non est peccatum mortale.
3. Praeterea, cum tristitia sit de malo praesenti, ut Damascenus
dicit in II Lib., ideo accidia, quae est tristitia quaedam,
oportet quod sit de aliquo malo praesenti, quod quidem sit vere bonum,
malum autem apparens; nec potest esse de vere bono, quod est bonum
increatum; tum quia praesentia talis boni non habet taedium nec
tristitiam (dicitur enim Sap. VIII, 16, de divina sapientia,
quod non habet taedium conversatio eius, nec taedium convictus
illius), tum etiam quia si sit praesens bonum increatum, non potest
esse peccatum mortale. Ergo relinquitur quod accidia sit tristitia de
aliquo bono creato praesenti. Averti autem a bono creato non facit
peccatum mortale; sed solum averti a bono incommutabili increato.
Ergo accidia non est peccatum mortale.
4. Praeterea, peccatum operis in eodem genere non est minus quam
peccatum cordis. Sed recedere opere ab aliquo bono creato spirituali
ducente in Deum, non est peccatum mortale: non enim mortaliter peccat
quicumque non ieiunat, vel quicumque non orat. Ergo etiam nec
recessus cordis per tristitiam a bono creato, semper est peccatum
mortale; et ita accidia non est peccatum mortale ex suo genere; quia
sic semper esset peccatum mortale, sicut homicidium et adulterium.
5. Sed diceretur, quod recessus operis ab aliquo bono creato
debito, facit peccatum mortale.- Sed contra, opera quae non sunt
debita, quandoque magis sunt spiritualia; et tamen ab eis recedere non
est peccatum mortale, nisi efficiantur necessaria per votum, immo
etiam nullum peccatum est, si aliquis non servet virginitatem vel
paupertatem. Ergo nec etiam omnis tristitia de bono spirituali est
peccatum mortale.
6. Praeterea, recedere opere ab aliquo bono spirituali, non est
peccatum mortale, nisi in quantum homo ad illud bonum obligatur. Sed
etiam si homo obligetur ad hoc quod operetur aliquod bonum spirituale,
non tamen obligatur ad hoc quod cum delectatione illud operetur, quia
delectatio facta in opere est signum habitus inhaerentis; et sic ad hoc
non possunt obligari illi qui non habent habitum virtutis. Ergo etiam
accidia, quae est de bono spirituali debito, non est peccatum
mortale.
7. Praeterea, omne peccatum mortale est contrarium spirituali
vitae. Sed non est de necessitate spiritualis vitae quod aliquis
delectabiliter operetur, sed sufficit quod operetur; alioquin
quicumque faceret opus quod debet, si non delectaretur in eo, peccaret
mortaliter. Ergo accidia, quae contrariatur spirituali delectationi,
non est peccatum mortale.
8. Praeterea, ideo non quaelibet concupiscentia est peccatum
mortale, quia ex corruptione naturae nobis imminet pronitas ad
concupiscendum. Sed ex eadem corruptione imminet nobis pronitas ad
quiescendum et ad refugiendum labores; quod videtur ad accidiam
pertinere. Ergo non omnis accidia est peccatum mortale.
1. Sed contra. Est quod Damascenus dicit, quod accidia est
tristitia quaedam. Sed non est tristitia secundum Deum, quia sic non
esset peccatum. Ergo est tristitia saeculi. Sed tristitia saeculi
mortem operatur, ut apostolus dicit, II ad Cor. VII, 10.
Ergo accidia est peccatum mortale.
2. Praeterea, Augustinus XII super Genes. ad litteram,
dicit, quod Iacob dicens filiis suis: deducetis senectutem meam cum
tristitia ad Inferos; videtur hoc timuisse, ne nimia tristitia sic
perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad Inferos
peccatorum. Omne autem illud quod retrahit a requie beatorum et
reducit ad Inferos peccatorum, est peccatum mortale. Ergo tristitia
quae est accidia, est peccatum mortale.
3. Praeterea, super illud: quare tristis es, anima? Dicit
Glossa, quod docet hic tristitiam saeculi fugiendam, quae patientiam
et caritatem et spem extinguit, et totam bonam vitam confundit. Ergo
accidia est peccatum mortale: hoc enim dicimus peccatum mortale quod
caritatem et ceteras virtutes extinguit.
Respondeo. Dicendum quod, ex praemissis de facili patet quod
accidia, secundum quod est speciale peccatum, est peccatum mortale ex
suo genere. Importat enim quamdam tristitiam ex repugnantia humani
affectus ad bonum spirituale divinum; talis enim repugnantia
contrariatur caritati manifeste, quae inhaeret bono spirituali et
delectatur in ipso. Cum ergo hoc faciat peccatum esse mortale quod
contrariatur caritati, per quam est animae vita, manifeste sequitur
quod accidia ex genere suo est peccatum mortale: quia, sicut dicitur
I Ioan., III, 14, qui non diligit, manet in morte. Et est
considerandum, quod sicut invidia, quae est tristitia de bono
proximi, est peccatum mortale ex suo genere, in quantum contrariatur
caritati quantum ad dilectionem proximi; ita accidia, quae est
tristitia boni spiritualis divini, est peccatum mortale ex suo genere,
in quantum contrariatur caritati quantum ad dilectionem Dei. Hoc
tamen verificatur in omnibus peccatis quae sunt mortalia ex suo genere,
quod motus imperfecti ex genere talium peccatorum non sunt peccata
mortalia, qui scilicet sunt absque deliberatione rationis. Unde tales
motus accidiae sunt peccata venialia, sicut supra, de motibus invidiae
dictum est. Sed quando affectus carnalis ita praevalet rationi ut ex
deliberatione homo tristetur de bono spirituali divino, manifeste talis
motus voluntatis est peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum, quod in viris perfectis potest esse
imperfectus motus accidiae saltem in sensualitate, propter hoc quod
nullus est ita perfectus in quo non remaneat aliqua contrarietas carnis
ad spiritum. Apostolus tamen non videtur ibi loqui de tristitia boni
spiritualis, quae est accidia; sed potius de tristitia, quae est de
malis temporalibus.
Ad secundum dicendum, quod accidia contrariatur praecepto de
sanctificatione sabbati, in quo mandatur, secundum quod est praeceptum
morale, quies mentis in Deo.
Ad tertium dicendum, quod Deus, secundum quod est praesens menti,
non compatitur secum tristitiam vel peccatum mortale; unde accidia non
est tristitia de praesentia ipsius Dei, sed de aliquo bono quod est
per participationem divinum.
Ad quartum dicendum, quod accidia non est recessus mentalis a
quocumque bono spirituali, sed a bono spirituali cui mens ex
necessitate debet inhaerere, quod est bonum divinum, sicut iam dictum
est.
Et per hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de bono spirituali
alicuius actus particularis virtutis; quod enim homo delectetur, non
cadit sub praecepto; sed quod delectetur de Deo, hoc cadit sub
praecepto, sicut et quod homo Deum diligat, quia delectatio amorem
consequitur.
Ad septimum dicendum, quod delectatio quae provenit ex caritate, cui
contrariatur accidia, est de necessitate spiritualis vitae, sicut et
ipsa caritas; et ideo accidia est peccatum mortale.
Ad octavum dicendum, quod sicut concupiscentia, quae est tantum in
sensualitate, quae provenit ex corruptione naturae, non est peccatum
mortale, quia est motus imperfectus, ita etiam nec talis accidia est
peccatum mortale.
|
|