|
Et videtur quod non.
1. Sicut enim delectatio procedit ex amore, ita tristitia procedit
ex odio. Sed odium non est vitium capitale. Ergo multo minus
accidia, quae est tristitia quaedam.
2. Praeterea, vitia capitalia dicuntur quae inclinant ad actus
aliorum peccatorum. Sed accidia non videtur esse huiusmodi, sed magis
immobile reddere: est enim tristitia aggravans, ut Damascenus dicit.
Ergo accidia non est vitium capitale.
3. Praeterea, vitium capitale est quod habet aliquas filias. Sed
accidiae non videntur esse filiae quae ei assignantur a Gregorio,
XXXI Moral. Malitia enim est commune ad omnia peccata; rancor
autem pertinet ad odium, quod ex ira nascitur; pusillanimitas vero et
desperatio pertinent ad irascibilem, in qua non est accidia, sed magis
in concupiscibili; torpor autem circa praeceptum, videtur idem esse
quod accidia; evagatio vero mentis videtur contrariari rationi
tristitiae, quae est constrictiva. Ergo accidia non debet poni vitium
capitale.
Sed contra, est auctoritas Gregorii, qui accidiam sive tristitiam
inter vitia capitalia computat, XXXI Moral.
Respondeo. Dicendum quod sicut supra, dictum est, vitium capitale
est ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis. Sicut
autem homines propter delectationem quamdam procedunt ad multa facienda
vel vitanda; ita etiam et propter tristitiam fugiendam; utrumque enim
eiusdem rationis esse videtur; sicut quaerere bonum et fugere malum.
Cum ergo accidia sit quaedam tristitia de bono divino interno, sicut
invidia de bono proximi, ut dictum est, et sicut ex invidia multa
vitia oriuntur in quantum homo multa facit inordinate ad huiusmodi
tristitiam repellendam quae consequitur de bono proximi: ita etiam et
accidia est vitium capitale. Sed quia nullus homo est qui absque
delectatione in tristitia manere possit, ut philosophus dicit in
VIII Eth., ideo ex tristitia duo consequuntur: quorum unum est
ut recedat a contristantibus, aliud est ut ad alia transeat in quibus
delectetur; et secundum hoc philosophus dicit in II Ethic., quod
illi qui non possunt gaudere delectationibus spiritualibus, ut plurimum
transferunt se ad delectationes corporales; et secundum hoc ex
tristitia quae concipitur ex spiritualibus bonis, sequitur evagatio
circa illicita, in quibus animus carnalis delectatur. In fuga autem
tristitiae talis processus attenditur quod primo quidem homo ea fugit,
secundo etiam prosequitur. Ad fugam autem spiritualium bonorum quae
delectari possunt, pertinet et recessus a bono divino sperato, et haec
est desperatio; et iterum recessus a bono spirituali agendo; quae
quidem quantum ad communia, quae sunt de necessitate salutis, est
torpor, circa praecepta; quantum autem ad ardua quae cadunt sub
consiliis, est pusillanimitas. Ulterius autem contingit quod si
aliquis invitus detineatur in spiritualibus bonis quae ipsum
contristant, concipit primo quidem indignationem ad praelatos vel ad
quascumque personas in his detinentes, et hic est rancor; secundo vero
concipit indignationem et odium contra etiam ipsa spiritualia bona, et
haec proprie est malitia.
Ad primum ergo dicendum, quod in virtutibus animi amor, ex quo oritur
delectatio, ponitur principalis virtus, quae est caritas: quia bonum
divinum et bonum proximi est secundum se amabile; non autem est
secundum se odibile, sed solum secundum quod ex aliquo accidente
contristat; et ideo magis accipiuntur capitalia vitia secundum
tristitiam quam secundum odium.
Ad secundum dicendum, quod accidia immobilitat quidem ab his de quibus
contristatur; sed ad contraria promptum reddit.
Ad tertium dicendum, quod malitia hic non accipitur secundum quod est
communis omni peccato, sed secundum quod importat quamdam impugnationem
spiritualium bonorum. Nihil enim prohibet quin rancor ex ira et ex
accidia generetur: idem enim potest ex diversis causis secundum
diversas rationes causari. Quod autem pusillanimitas et desperatio
pertinent ad irascibilem, non impedit quin ex accidia causentur; quia
passiones irascibilis omnes causantur ex passionibus concupiscibilis.
Torpor autem circa ipsa agenda, non est ipsa tristitia, sed
tristitiae effectus. Unde ex accidia oritur tristitia, sicut ex hoc
ipso quod constringit, gravat cor; et ideo huiusmodi gravedinem
fugiens ad alia evagatur.
|
|