|
Et videtur quod omnis ira sit mala.
1. Hieronymus enim exponens illud Matth., cap. V, 22: qui
irascitur fratri suo, sic dicit: in aliquibus codicibus additur, sine
causa; ceterum in veris definita sententia est, et ira penitus
tollitur. Si enim iubemur orare pro persequentibus, omnis irae
occasio tollitur; et hoc omnino est et sine causa, quia ira viri
iustitiam Dei non operatur. Ergo omnis ira est mala et prohibita.
2. Praeterea, sicut Dionysius dicit in c. IV de Div.
Nomin., ira est naturalis cani, innaturalis autem homini. Sed id
quod est contra naturam hominis, est malum et peccatum, ut patet per
Damascenum in III Lib. Ergo omnis ira est peccatum.
3. Praeterea, malum animae humanae est praeter rationem, ut ibidem
Dionysius dicit. Sed ira est semper praeter rationem; dicit enim
philosophus in VII Ethic.: videtur ira audire secundum quid
rationem; obaudire autem idest non perfecte audire, ut postea
exponit. Ergo ira semper est mala.
4. Praeterea, dominus, Matth., VII, 3-5, arguit eum qui
habet trabem in oculo suo, et vult eiicere festucam de oculo fratris
sui. Multo magis ergo est arguendus qui trabem in oculo suo ponit, ut
eiiciat festucam de oculo alterius. Sed talis est quicumque irascitur
ut alium corrigat. Dicit enim Cassianus in VIII Lib. de
institutione coenobiorum, quod quilibet iracundiae motus effervens
excaecat oculum cordis. Ergo arguendus est quicumque irascitur ad
corrigendum fratrem suum; et multo magis, si ex quacumque alia causa
aliquis irascitur.
5. Praeterea, perfectio hominis consistit in imitatione divina;
unde dicitur Matth., V, 48: estote perfecti, sicut pater vester
perfectus est. Sed sicut dicitur Sap., XII, 18, Deus cum
tranquillitate iudicat. Ira autem quietem mentis subvertit, ut
Gregorius dicit, V Moral. Ergo omnis ira derogat perfectioni
humanae, utpote separans nos a similitudine divina.
6. Praeterea, omne quod est bonum vel indifferens, est utile ad
actum virtutis: quia usus bonorum est actus virtutis, ut Augustinus
dicit in II de libero Arbit. Sed nulla ira est utilis ad virtutem;
dicit enim Cassianus in Lib. praedicto: cum apostolus dicit, omnis
ira tollatur a nobis, nullam penitus necessariam et utilem nobis
excipit. Tullius etiam dicit in IV de Tusculanis quaestionibus:
fortitudo non indiget advocata iracundia; satis suis armis munita
perfecta est. Ergo nulla ira est bona.
7. Praeterea, Gregorius dicit V Moral.: cum tranquillitatem
mentis ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissamque perturbat, ut
sibimet ipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat, et
sic patet quod ira maxime animae nocet: sed malum dicitur quia nocet,
ut dicit Augustinus in Enchir. Ergo omnis ira est mala.
8. Praeterea, Levit., XIX, 17, super illud: ne oderis
fratrem tuum in corde tuo, dicit Glossa, quod ira est libido
ultionis. Sed quaerere ultionem est contra legem divinam; subditur
enim ibidem: ne quaeras ultionem. Ergo ira semper est peccatum.
9. Praeterea, de similibus idem est iudicium. Ergo et de similiter
nominatis similiter debet iudicari. Sed ira nominatur inter alia vitia
capitalia: quodlibet autem aliorum quae dicuntur vitia capitalia,
semper est malum et nunquam bonum, ut patet discurrenti per singula.
Ergo ira semper est mala, et nunquam bona.
10. Praeterea, principia etsi sint minima quantitate, sunt tamen
maxima virtute, ut philosophus dicit. Sed capitalia vitia sunt
quaedam principia peccatorum. Ergo sunt maxima in malo. Non ergo
habent aliquam permixtionem boni; et sic nulla ira est bona.
11. Praeterea, illud quod impedit optimum actum hominis, est
malum. Sed ira etiam quae est ex zelo rectitudinis, impedit optimum
actum hominis, scilicet contemplationem; dicit enim Gregorius V
Moral.: cum quis a recti aemulatione concutitur, ea quae nisi
tranquillo corde percipi non potest contemplatione, dissipatur. Ergo
omnis ira est mala.
12. Praeterea, sicut Tullius dicit in IV de Tusculanis
quaest., passiones sunt quidam morbi animae. Sed omnis morbus
corporalis est malum corporis. Ergo omnis passio animae est malum
eius. Sed ira est quaedam passio animae. Ergo omnis ira est mala.
13. Praeterea, philosophus dicit in Lib. Topic., quod patiens
et abstinens est qui patitur et non deducitur; mitis autem et
temperatus qui non patitur; et per hoc habetur, quod virtuosum esse
consistat in nihil pati; et sic omnis passio repugnat virtuti. Sed
omne tale est malum. Ergo omnis ira cum sit passio, est malum.
14. Praeterea, quicumque usurpat sibi quod Dei est, peccat. Sed
quicumque irascitur, usurpat sibi vindictam, quae competit soli Deo,
secundum illud Deut., XXXII, 35: mihi vindicta ira enim est
appetitus vindictae, ut philosophus dicit. Ergo quicumque irascitur,
peccat.
15. Praeterea, Valerius maximus, narrat de Archita Tarentino,
quod cum servus suus eum offendisset, dixit: graviter te punirem,
nisi tibi iratus essem. Ergo videtur quod ira impedit debitam
correctionem.
16. Praeterea, si aliqua ira sit bona, haec non est nisi illa quae
insurgit contra peccatum. Sed nulla est talis, quia ira, cum sit
passio appetitus sensibilis, non insurgit nisi contra malum sensibile.
Ergo nulla ira est bona.
1. Sed contra. Chrysostomus dicit super Matth.: qui sine causa
irascitur reus erit; qui vero cum causa, non erit reus. Nam si ira
non fuerit, nec doctrina proficit, nec iudicia stant, nec crimina
compescuntur. Ergo aliqua ira est bona et necessaria.
2. Praeterea, praecepta divina ad nihil inducunt nisi ad bonum.
Sed ex praecepto divino inducimur ad irascendum, secundum illud
Ephes., IV, 26: irascimini, et nolite peccare; et Glossa
exponit: irascimini contra peccantes, quod est naturalis motus
animae, qui solet ad profectum pertinere delinquentium. Ideo
irascendum dicit, ostendens hanc iram esse bonam. Non ergo omnis ira
est mala.
3. Praeterea, Gregorius dicit V Moral.: non recte intelligunt
qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus
volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur; restat ut sic
eorum erroribus sicut nostris vitiis irascamur.
4. Praeterea, Damascenus dicit in III Lib., quod ira fuit in
Christo; in quo tamen nullum peccatum fuit, ut dicitur I Petri,
II, 22. Ergo non omnis ira est peccatum.
5. Praeterea, omne peccatum est vituperabile. Sed non omnis qui
irascitur, vituperatur, ut philosophus dicit in II Ethic. Ergo
non omnis ira est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem fuit olim
controversia apud philosophos; nam Stoici dixerunt omnem iram esse
vitiosam; Peripatetici autem dicebant, aliquam iram esse bonam. Ut
ergo circa hoc quid sit verius videatur, considerandum est, quod in
ira, sicut in qualibet alia passione, duo possumus considerare: unum
quod est quasi formale, aliud quod est quasi materiale. Formale
quidem in ira est id quod est ex parte animae appetitivae, quod
scilicet ira sit appetitus vindictae; materiale autem id quod pertinet
ad commotionem corporalem, scilicet quod ira sit accensio sanguinis
circa cor. Ita ergo si consideretur ira secundum id quod est formale
in ea, sic potest esse et in appetitu sensitivo et in appetitu
intellectivo qui est voluntas, secundum quam aliquis potest velle
sumere vindictam; et secundum hoc manifestum est quod ira potest esse
et bona et mala. Manifestum est enim quod quando aliquis quaerit
vindictam secundum debitum iustitiae ordinem, hoc est virtutis; puta,
cum vindictam quaerit ad correctionem peccati, servato ordine iuris;
et hoc est irasci contra peccatum. Cum autem aliquis inordinate
appetit vindictam, est peccatum: vel quia quaerit vindictam praeter
ordinem iuris, vel quia quaerit vindictam magis intendens
exterminationem peccantis quam abolitionem peccati; et hoc est irasci
in fratrem; et quantum ad hoc non fuisset discordia inter Stoicos et
Peripateticos; nam Stoici etiam concessissent, quod aliquando
voluntas vindictae est virtuosa. Sed quantum ad secundum, quod est
materiale in ira, scilicet commotio cordis, tota controversia
versabatur; quia huiusmodi commotio iudicium rationis impedit, in quo
consistit principaliter bonum virtutis; et ideo ex quacumque causa
aliquis irascatur, videtur hoc esse in detrimentum virtutis, et pro
tanto videtur quod omnis ira sit vitiosa. Sed si quis recte
consideret, inveniet Stoicos in sua consideratione tripliciter
defecisse. Primo quidem quantum ad hoc quod non distinguebant inter id
quod est optimum simpliciter, et id quod est optimum huic. Contingit
enim aliquid esse melius simpliciter, quod non est huic melius; sicut
philosophari est simpliciter melius quam ditari; sed indigenti
necessariis ditari est melius, ut dicitur in III Topic.; et
furiosum esse est bonum cani secundum conditionem suae naturae; quod
tamen non est homini bonum. Sic ergo, quia natura hominis composita
est ex anima et corpore et ex natura intellectiva et sensitiva, ad
bonum hominis pertinet quod secundum se totum virtuti subdatur,
scilicet et secundum partem intellectivam et secundum partem sensitivam
et secundum corpus; et ideo ad virtutem hominis requiritur ut appetitus
debitae vindictae non solum sit in parte rationali animae, sed etiam
sit in parte sensitiva, et in ipso corpore, et ipsum corpus moveatur
ad serviendum virtuti. Secundo vero non consideraverunt, quod ira et
aliae huiusmodi passiones dupliciter se possunt habere ad iudicium
rationis. Uno modo antecedenter; et sic necesse est ut semper ira et
omnis huiusmodi passio iudicium rationis impediat, quia anima maxime
iudicare potest veritatem in tranquillitate quadam mentis; unde
philosophus etiam dicit, quod in quiescendo fit anima sciens et
prudens. Alio modo potest se habere ira ad iudicium rationis ut
consequenter; quia scilicet postquam ratio diiudicavit et ordinavit
modum vindictae, tunc passio insurgit ad exequendum; et sic ira et
aliae huiusmodi passiones non impediunt iudicium rationis, quia iam
praecessit; sed magis adiuvant ad promptius exequendum, et in hoc sunt
utiles virtuti; unde Gregorius dicit in V Moral.: curandum
summopere est, ne ira, quae ut instrumentum virtutis assumitur, menti
dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium
parata a rationis tergo nequaquam recedat; tunc enim robustius contra
vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Tertio defecerunt
Stoici in hoc quod non recte accipiebant iram et alias passiones. Cum
enim non omnes motus appetitivi sint passiones, non distinguebant
passiones ab aliis appetitivis motibus in hoc quod alii appetitivi motus
sunt in voluntate, passiones autem in appetitu sensitivo; quia non
distinguebant inter utrumque appetitum; sed passiones dicebant motus
appetitivos transgredientes temperiem ordinatae rationis; unde
dicebant, eas esse morbos quosdam animae, sicut morbi corporis
transgrediuntur temperiem sanitatis; et secundum hoc oportebat quod
omnis ira et omnis passio sit mala. Sed quia ira secundum veritatem
dicitur quicumque motus appetitus sensitivi, et huiusmodi motus potest
esse ordinatus a ratione, et secundum quod consequitur iudicium
rationis, deservit rationi ad prompte exequendum; et hoc exigit
conditio naturae humanae ut appetitus sensitivus moveatur a ratione.
Inde est quod necesse est dicere secundum Peripateticos, aliquam iram
esse bonam et virtuosam.
Ad primum ergo dicendum, quod Hieronymus loquitur de ira qua quis
irascitur fratri, ut patet ex verbis domini, quae exponit: omnis
autem talis ira est mala; sed ira quae est contra peccatum, est bona,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod ira praedominans rationi non est naturalis
homini; sed naturale est ei ut ira rationi deserviat.
Ad tertium dicendum, quod philosophus ibi loquitur de ira
incontinentis, quae non subiicitur rationi.
Ad quartum dicendum, quod ira quando consequitur iudicium rationis
turbat quidem aliqualiter rationem, sed iuvat ad promptitudinem
executionis; unde non tollit ordinem rationis qui iam ex praecedenti
iudicio rationis stabilitus est; unde et Gregorius dicit in Moral.,
quod ira per vitium excaecat oculum mentis; sed ira per zelum non
excaecat, sed solum turbat.
Ad quintum dicendum, quod Deus est incorporeus; unde sicut sine
membris corporis operatur, ita sine appetitu sensitivo; et tamen ad
virtutem hominis pertinet quod motu appetitus sensitivi utatur, sicut
etiam quod utatur corporeis instrumentis.
Ad sextum dicendum, quod ira praeveniens iudicium rationis, non est
utilis ad virtutem, sed nociva; subsequens autem est utilis ad
exequendum, sicut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod illa verba Gregorii sunt intelligenda de
ira per vitium; unde ipse etiam in sequentibus ostendit esse aliam iram
laudabilem et virtuosam.
Ad octavum dicendum, quod ultio prohibetur in lege quae fit ex solo
livore vindictae; non autem illa quae est ex zelo iustitiae.
Ad nonum dicendum, quod iudicium non est sumendum ex nominibus, sed
ex natura rerum; unde non oportet quod quaecumque similiter
nominantur, idem iudicium sortiantur; alioquin tolleretur fallacia
aequivocationis. Est ergo sciendum quod, sicut philosophus dicit in
IV Ethic., vitia opposita mansuetudini sunt innominata; et ideo
utimur nomine passionis pro nomine vitii capitalis. Et quia passio
potest esse bona et mala, ideo ira potest esse bona et mala. Aliqua
autem vitia capitalia nominantur nominibus propriis vitiorum; et ideo
semper sunt mala.
Ad decimum dicendum, quod sicut Dionysius dicit IV cap. de
Divin. Nomin., malum non agit nisi virtute boni; et ideo vitia
capitalia non habent quod sint principia ex ratione mali, sed potius ex
ratione boni, secundum quam fines eorum sunt appetibiles, et moventes
ad aliquos actus. Unde non oportet quod vitia capitalia sint maxime et
pure mala. Et tamen potest dici quod ira, secundum quod est vitium
capitale, nunquam est bona.
Ad undecimum dicendum, quod non omne illud quod est impeditivum
melioris est malum; alioquin matrimonium esset malum, quia impedit
verginitatem; sed ulterius id quod est impeditivum alicuius boni ad
horam potest etiam esse pro tempore illo melius. Unde licet
contemplatio sit simpliciter optima inter humanas operationes, tamen in
aliquo casu potest esse melior aliqua actio, ad quam coadiuvat ira.
Ad duodecimum dicendum, quod ratio illa procedit de ira secundum quod
importat inordinatum motum, ut Stoici accipiebant.
Ad decimumtertium dicendum, quod philosophus in Lib. Topic.
inducit pro exemplis quaedam quae non sunt vera secundum propriam
opinionem; sed inducit ea ut probabilia secundum opiniones aliorum; et
tale est quod dicit, quod virtus consistit in nihil pati; hoc enim
erat probabile secundum opinionem Stoicorum. In II autem Topic.,
improbat opiniones eorum qui dicebant, virtutes esse impassibilitates
quasdam. Potest tamen dici quod virtus consistit in nihil pati
inordinate.
Ad decimumquartum dicendum, quod ille qui irascitur de peccato fratris
sui, non quaerit vindictam sui, sed vindictam Dei; peccatum enim
nihil aliud est quam offensa Dei; et ita ille qui iuste irascitur,
non usurpat illud sibi quod Dei est.
Ad decimumquintum dicendum, quod Architas non taxaverat modum
vindictae; et ideo iratus nolebat taxare, ne excederet.
Ad decimumsextum dicendum, quod in ira duo possunt considerari;
scilicet causa irae quam initiat ratio, et hoc potest esse peccatum;
et iterum nocumentum, in quod tendit appetitus sensitivus; et hoc est
semper aliquid sensibile.
|
|