|
Et videtur quod non.
1. Ira enim passio quaedam est. Sed passionibus non meremur neque
demeremur, neque etiam laudamur aut vituperamur, ut patet per
philosophum in II Ethic. Ergo ira non est peccatum.
2. Praeterea, sicut homo claudus est homo, ita natura lapsa est
natura. Sed irasci est naturae lapsae. Ergo irasci est aliquid
conveniens naturae. Sed nullum tale est peccatum. Ergo ira non est
peccatum.
3. Praeterea, illud quod de se est ordinabile ad bonum vel ad
malum, non debet iudicari esse peccatum. Sed ira potest determinari
vel ad bonum vel ad malum. Ergo ira non est secundum se peccatum.
4. Praeterea, actus proprii naturalium virium animae non sunt
peccata; quia peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit in
II Lib. Sed ira est actus potentiae irascibilis, quae est quaedam
naturalis vis animae. Ergo ira non est peccatum.
5. Praeterea, omne peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit.
Sed ira non est voluntaria, quia, ut philosophus dicit in VII
Ethic., iratus cum tristitia operatur; tristitia autem est de his
quae nobis nolentibus accidunt, ut Augustinus dicit XIV de Civit.
Dei. Ergo ira non est peccatum.
6. Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non est
peccatum; nullus enim peccat in eo quod vitare non potest, ut dicit
Augustinus. Sed ira non est in potestate nostra: quia super illud
Psalm. IV, 5: irascimini, et nolite peccare, dicit Glossa,
quod motus irae non est in potestate nostra. Ergo ira non est
peccatum.
7. Praeterea, philosophus dicit, quod ira est accensio sanguinis
circa cor. Sed hoc non importat aliquod peccatum. Ergo ira non est
peccatum.
8. Praeterea, Hieronymus dicit in epistola ad Antonium monachum,
quod irasci est hominis, sed non inferre iniuriam, est Christiani.
Sed illud quod est hominis in eo quod homo, non est peccatum. Ergo
ira non est peccatum.
9. Praeterea, in omni peccato est conversio ad commutabile bonum.
Sed in ira non est conversio ad commutabile bonum, sed magis ad
malum, id est ad nocumentum proximo inferendum. Ergo ira non est
peccatum.
Sed contra, est quod apostolus dicit ad Ephes., IV, 31: omnis
(...) indignatio et ira tollatur a vobis; quod non diceret, nisi
ira esset peccatum. Ergo ira est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod ira importat quemdam motum appetitus; non
autem importat fugam sed prosecutionem; est enim appetitus alicuius rei
consequendae. Et quia conveniens obiectum prosecutionis est bonum,
non autem malum, ideo supra, dictum est quod omnes motus appetitivi
quorum obiectum est malum, si ad prosecutionem pertinent, sunt mali,
sicut amare vel concupiscere malum, et gaudere de malo. Ira autem
importat quemdam appetitum alicuius mali, id est nocumenti, quod
quaerit inferre proximo; non tamen appetit illud sub ratione mali, sed
sub rationi boni, quod est iustum vindicativum; propter hoc enim
iratus quaerit alium laedere, ut vindicet iniuriam sibi factam. Motus
autem appetitivi magis diiudicantur secundum illud quod est formale in
obiecto, quam secundum id quod est materiale in ipso; unde magis est
dicendum quod ira sit prosecutio boni, quam quod sit prosecutio mali,
quia id quod quaerit est malum materialiter, sed bonum formaliter.
Quamvis autem omnis prosecutio mali sit mala, non tamen omnis
prosecutio boni est bona; sed oportet considerare an illud bonum sit
verum et simpliciter bonum, vel magis sit apparens et secundum quid
bonum. Nam prosecutio eius quod est vere et simpliciter bonum, est
bona; sicut amor et concupiscentia sapientiae, et gaudium de ipsa;
sed prosecutio eius quod est bonum apparens et secundum quid, malum
autem simpliciter et secundum rei veritatem, est mala; sicut patet in
gula et luxuria, in quibus vituperatur concupiscentia apparentis et non
veri boni. Sic ergo dicendum est in proposito, quod si ira sit
appetitus vindictae secundum quod vere est iusta, tunc ira erit bona et
virtuosa, et vocatur ira per zelum. Si autem sit vindictae quae est
apparens iusta et non vere iusta, sic ira est peccatum, quam
Gregorius in V Moral., vocat iram per vitium. Est autem vindicta
sic desiderata, apparens iusta propter praecedentem iniuriam quam ratio
dictat esse vindicandam; non tamen est vere et simpliciter iusta, quia
non servatur debitus ordo iustitiae quia forte aliquis quaerit maiorem
vindictam quam debeat; vel quia quaerit se vindicare sua auctoritate,
cum hoc ei non liceat; vel quia quaerit vindictam non debito fine; et
ideo philosophus dicit in VII Ethic., quod iratus incipit quidem
audire rationem, prout scilicet iudicat esse iniuriam vindicandam; non
tamen perfecte audit eam, quia non attendit ut sequatur rectum ordinem
vindictae secundum quod ratio dictat; unde comparat iram ministris
festinantibus exequi mandatum, antequam totum audiant, et propter hoc
offendunt.
Ad primum ergo dicendum, quod passiones neque dicuntur laudabiles
neque vituperabiles; quia secundum se non important aliquid conveniens
rationi vel rationi repugnans. Si tamen ad passionem addatur aliquid
unde conveniat rationi, erit passio laudabilis; si vero addatur ei
aliquid unde a ratione discordet, erit passio vituperabilis; et sic
ira ponitur peccatum, in quantum rationem perfecte non audit, ut
dictum est; et tamen ira dicitur esse peccatum non solum prout est
passio, id est motus appetitus sensitivi, sed etiam prout nominat
actum intellectivi appetitus, qui est voluntas, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod homini claudo potest aliquid convenire in
quantum est homo; et hoc per se convenit homini, per accidens autem
claudo. Potest etiam ei aliquid convenire in quantum est claudus quod
per accidens se habet ad hominem. Et similiter naturae lapsae ira
convenit in quantum natura est lapsa: ex hoc enim contingit quod motus
irae discedit ab ordine rationis.
Ad tertium dicendum, sicut supra dictum est, quod quia vitium
oppositum mansuetudini est innominatum, ideo nomen passionis, quae de
se est indifferens, sumitur pro nomine vitii; et hoc modo dicimus iram
esse peccatum. Sic autem non se habet nisi ad malum.
Et similiter dicendum ad quartum; sic enim ira nominat actum potentiae
naturalis, secundum quod est passio quaedam indifferenter se habens ad
bonum et malum.
Ad quintum dicendum, quod iratus operatur cum tristitia quae
consequitur ex iniuria illata. Unde ex hoc non potest haberi quod ira
sit involuntaria, sed quod aliquod involuntarium sit causa irae;
nunquam enim aliquis irasceretur, nisi aliquid sibi fieret contra suam
voluntatem.
Ad sextum dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira inordinata,
secundum quod est in sensualitate, praeveniens plenam deliberationem
rationis. Tales autem sensualitatis motus sunt quidem in potestate
nostra in particulari, quia possumus unum motum impedire applicando
cognitionem ad alia; non tamen possumus impedire quin aliquis motus
inordinatus surgat.
Ad septimum dicendum, quod illa definitio irae datur secundum id quod
est materiale in ipsa; pertinet enim ad transmutationem corporalem
accensio sanguinis circa cor; sed talis corporalis commotio sequitur
motum appetitivum, qui est formalis in ira, in quo consistit ratio
peccati.
Ad octavum dicendum, quod quandoque nomen hominis accipitur pro
infirmitate humana, sicut I ad Cor. III, 3: cum (adhuc) sit
inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum
hominem ambulatis? Et hoc modo irasci inordinate, dicitur esse
hominis; quia pertinet ad infirmitatem humanam.
Ad nonum dicendum, quod obiectum irae est malum sub ratione alicuius
boni; et ita importat conversionem ad aliquod bonum.
|
|