|
Et videtur quod sic.
1. Quia ad Ephes. IV, 26, super illud: sol non occidat super
iracundiam vestram, dicit Glossa, quod Christus cum ira nunquam
simul inhabitat. Sed solum peccatum mortale est illud quod Christus
in anima non compatitur. Ergo ira est peccatum mortale.
2. Praeterea, Matth. V, 21-22, dominus dicit: audistis
quia dictum est antiquis: non occides; qui autem occiderit, reus erit
iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo,
reus erit iudicio. Ex quo patet quod eadem poena debetur irae in nova
lege quae debebatur homicidio in veteri lege. Sed homicidium in veteri
lege semper erat peccatum mortale. Ergo ira in nova lege est peccatum
mortale.
3. Praeterea, omne id quod meretur damnationem aeternam, est
peccatum mortale. Sed ira meretur damnationem aeternam; dicit enim
Glossa, ibidem, quod his tribus, scilicet iudicio, Concilio,
Gehenna, diversae mansiones in aeterna damnatione pro modo peccati
singulariter exprimuntur. Ergo ira est peccatum mortale.
4. Praeterea, Gregorius dicit V Moral. Per iram iustitia
relinquitur, concordia rumpitur, sancti spiritus splendor excutitur.
Sed ista non fiunt nisi per peccatum mortale. Ergo ira est peccatum
mortale.
5. Praeterea, omnis libidinosus appetitus quem sibi Christus
retinuit, peccatum est mortale. Sed sicut Augustinus dicit XIV de
Civit. Dei, ira est libido ulciscendi. Vindictam autem sibi
Christus retinuit, secundum illud Deut. XXXII, 35: mihi
vindicta, et ego retribuam, secundum aliam litteram, ubi nos
habemus: mea est ultio. Ergo ira est peccatum mortale.
6. Praeterea, illud quod facit augmentum scelerum, videtur esse
scelus, id est peccatum mortale. Sed ira facit augmentum scelerum,
ut Glossa dicit super illud Prov. XXIX, v. 22: vir iracundus
provocat rixas. Ergo ira est peccatum mortale.
7. Praeterea, nihil corrumpit intellectum nisi excellens peccatum:
quia et sensum corrumpunt excellentiae sensibilium. Sed ira corrumpit
intellectum: dicit enim Gregorius V Moral., quod ira excaecat
oculum rationis. Ergo ira est excellens peccatum, cuiusmodi est
peccatum mortale.
8. Praeterea, illud quod est contra rationem, videtur esse peccatum
mortale. Sed ira inordinata est contra iudicium rationis, ut ex
supradictis, patet. Ergo ira est peccatum mortale.
9. Praeterea, illud quod est contra naturam hominis, est peccatum
mortale. Sed ira est huiusmodi; homo enim est animal mansuetum
natura: ira autem mansuetudini contrariatur. Ergo ira est peccatum
mortale.
10. Praeterea, quidquid contrariatur actui caritatis, est peccatum
mortale. Sed ira contrariatur actui caritatis, quae vult bonum
proximo; ira autem vult proximo nocumentum. Ergo ira est peccatum
mortale.
11. Praeterea, peccatum mortale dicitur ex eo quod spiritualiter
occidit. Sed Iob V, 2, dicitur quod virum stultum interficit
iracundia. Ergo ira est peccatum mortale.
1. Sed contra. Super illud Psalm. IV, 5: irascimini, et
nolite peccare, dicit Glossa: venialis est ira quae non perducitur in
effectum. Sed ea quae sunt secundum genus suum peccata mortalia,
etiam antequam perducantur ad effectum, nunquam sunt venialia secundum
solum consensum. Ergo ira ex genere suo non est peccatum mortale.
2. Praeterea, peccatum operis non est minus quam peccatum cordis.
Sed opus irae non semper est peccatum mortale, sicut quando aliquis
per iram alicui modica nocumenta infert, vel leviter impellendo eum,
vel obiurgando ipsum, vel aliquid huiusmodi faciendo. Ergo etiam
neque ira ex genere suo est peccatum mortale.
3. Praeterea, Augustinus dicit IX de Civit. Dei, quod in
disciplina Christiana non consideratur an aliquis irascatur, sed magis
unde pius animus irascitur. Sed nullum peccatum mortale potest esse
simul cum pietate. Ergo ira non est peccatum mortale.
4. Praeterea, est quaedam ira quae est virtuosa, ut supra, habitum
est; et quaedam ira quae est peccatum mortale. Ergo etiam est quaedam
media, quae est peccatum veniale.
5. Praeterea, nullum peccatum mortale potest esse cum spiritu
sancto. Sed ira potest esse cum spiritu sancto: legitur enim IV
Reg. II, 15, quod requievit spiritus Eliae super Eliseum, et
tamen maledixit statim postea pueris; et egressi duo ursi de saltu
laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros: quod videtur ad maximam
iram pertinere. Ergo ira non est peccatum mortale.
6. Praeterea, in lege nova nullum peccatum mortale permittitur.
Sed ira permittitur, ut patet in Glossa ad Ephes., IV, 26,
super illud: irascimini, et nolite peccare. Ergo ira non est
peccatum mortale.
7. Praeterea, secundum philosophum in VII Ethic.,
concupiscentia est turpior quam ira. Sed concupiscentia non est semper
peccatum mortale. Ergo etiam neque ira.
8. Praeterea, peccatum mortale non est aliquis motus appetitus,
praeveniens completam deliberationem rationis. Sed ira semper
praevenit completam deliberationem rationis: quia nunquam perfecte
audit rationem, ut in VII Ethic. dicitur. Ergo ira non est
peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod cum actus morales ex obiectis speciem
trahant, secundum eorum obiecta considerari debent, utrum ex genere
suo sint boni vel mali; et si mali, utrum mortalia vel venialia
peccata. Dictum est autem, quod obiectum irae, secundum quod est
peccatum, est vindicta iniusta, quae nihil aliud est quam nocumentum
illatum proximo contra iustitiae debitum; hoc autem de sui ratione
importat peccatum mortale. Quia enim debitum iustitiae cadit sub
praecepto, quidquid est contra rationem debiti iustitiae, contrariatur
praecepto; unde est peccatum mortale. Unde ira per vitium ex suo
genere est peccatum mortale, cum nihil aliud sit quam voluntas nocendi
proximo iniuste propter aliquam offensam praecedentem. Sed in aliis
peccatis, sicut dictum est, contingit aliquod peccatum ex genere suo
esse mortale quod tamen propter imperfectionem actus est veniale.
Dictum est autem supra, quod actus hominis potest esse imperfectus
dupliciter. Uno modo ex parte agentis; et sic imperfectus actus
hominis est qui solius est sensualitatis, praeveniens iudicium
rationis, quae est proprium principium activum in homine; et secundum
hoc motus sensualitatis ad quodcumque peccatum mortale, etiam ad
adulterium vel homicidium perpetrandum, est peccatum veniale. Alio
modo dicitur actus imperfectus ex parte obiecti, quod propter sui
parvitatem quasi nihil habetur. Nam ratio id quod est modicum,
accipit quasi nihil, ut philosophus dicit in III Polit.: et
secundum hoc quamvis accipere rem alienam sit peccatum mortale ex genere
suo, tamen accipere aliquid modicum, quod quasi nullius est pretii vel
momenti, non est peccatum mortale; puta, si aliquis acciperet unum
modicum racemum de vinea alicuius. Utroque autem modo contingit in
genere peccati irae inveniri aliquod peccatum veniale. Uno modo sicut
subitus motus irae cui ratio non consentit, et est peccatum veniale;
alio modo propter parvitatem nocumenti: puta, si aliquis irascitur
contra aliquem puerum, volens eum parum trahere per capillos, vel per
aurem, aut aliquid aliud leve facere in sui vindictam. Sed quando
aliquis appetit se vindicare non servata iustitia, inferendo aliquod
grave nocumentum, cum consensu deliberatae rationis, talis ira semper
est peccatum mortale. Et quia quaedam ira est peccatum mortale, et
quaedam veniale, ad utrasque rationes respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa illa loquitur de ira per
vitium, quando motus irae est perfectus et ex parte agentis et ex parte
obiecti; sic enim est semper peccatum mortale, ut dictum est.
Et similiter dicendum ad secundum et ad tertium et ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod circa vindictam Deus aliquid sibi soli
retinuit. Inferre enim vindictam in manifestis delictis, aliis
commisit qui constituuntur in ordine alicuius potestatis: dicitur enim
de homine pietatem habente, Rom. XIII, 4, quod est vindex
(Dei) in iram ei, qui malum agit. De occultis vero sibi soli
iudicium et vindictam reservavit, secundum illud I ad Cor. IV,
5: nolite ante tempus iudicare. Sibi etiam soli reservavit Deus,
ut propter seipsum vindicaretur: homo enim non debet vindicari propter
seipsum sed propter culpam in seipso commissam, quae est Dei offensa.
Quando ergo aliquis quaerit vindictam propter seipsum, vel praeter
ordinem iudiciariae potestatis, usurpat sibi quod Dei est; et ideo
peccat mortaliter, nisi sit actus imperfectus, ut dictum est.
Ad sextum dicendum, quod crementum scelerum potest fieri non solum per
additionem sceleris ad scelus, sed etiam per occasionem; et hoc modo
ira quae est peccatum veniale, potest facere crementum scelerum.
Ad septimum dicendum, quod intellectum vel rationem potest aliquid
dupliciter corrumpere. Uno modo per se et directe per quamdam
contrarietatem; et sic solum peccatum mortale corrumpit iudicium
rationis. Alio modo indirecte et per accidens, in quantum impeditur
usus rationis per quamdam corporalem commutationem: et hoc modo etiam
ira quae est peccatum veniale, potest impedire usum rationis; non
tamen proprie dicitur excaecare, nisi quando rationem ducit in
consensum peccati.
Ad octavum dicendum, quod ratio dirigit omnia ex fine. Illud ergo
directe contrariatur rationi quod excludit debitum finem; et hoc non
fit nisi per peccatum mortale. Si autem sit inordinatio circa ea quae
sunt ad finem non excluso fine, non est proprie contra rationem, sed
praeter eam; et est peccatum veniale.
Ad nonum dicendum, quod ira est contra naturam hominis, qui est
animal rationale, in quantum contrariatur rationi; et hoc convenit
soli irae quae est peccatum mortale.
Ad decimum dicendum, quod caritas vult proximo bonum sub ratione
boni, et ideo proprie caritati contrariatur odium. Ira autem appetit
malum proximi non in quantum malum, sed sub ratione iusti vindicativi,
ut dictum est: et ideo ex parte obiecti, quod non est vere iustum sed
apparens, contrariatur iustitiae; ex parte vero passionis contrariatur
mansuetudini, quae tenet medium in ira.
Ad undecimum dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda de
perfecto motu irae per vitium.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod Glossa
illa loquitur de ira quae est in sola sensualitate, quae dicitur ad
effectum perducere, non solum in exteriori opere, sed etiam per
interiorem consensum, qui apud Deum pro facto reputatur.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de ira per zelum, quae
est imperfecta ex parte obiecti.
Ad tertium dicendum, quod pius animus irascitur ira per zelum, quae
est virtuosa, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod inter vindictam iustam et iniustam nihil est
medium; et ideo etiam nec inter iram virtuosam et iram quae est
peccatum mortale, nisi forte ira imperfecta, quae est venialis.
Ad quintum dicendum, quod Eliseus non maledixit pueris ex ira
vitiosa, quasi propter livorem vindictae, sed ex zelo divinae
iustitiae.
Ad sextum dicendum, quod apostolus permittit motum irae imperfectae,
quae in sola sensualitate consistit.
Ad septimum dicendum, quod si illa concupiscentia est perfecta eius,
quod ex genere suo est peccatum mortale, ipsa etiam est peccatum
mortale; si tamen sit imperfecta, est peccatum veniale sicut et de ira
dictum est.
Ad octavum dicendum, quod ira non perfecte audit rationem
dissuadentem; audit tamen quandoque perfecte rationem consentientem.
|
|