|
Et videtur quod non.
1. Quia ut Augustinus dicit in Enchir. malum dicitur quia nocet.
Ergo quanto aliquod peccatum maius nocumentum affert, tanto gravius
est. Sed ira maius nocumentum infert homini quam invidia; dicit enim
Hugo de sancto Victore Lib. de septenariis, quod superbia aufert
homini Deum, invidia proximum, ira seipsum. Ergo invidia non est
gravius peccatum quam ira.
2. Praeterea, effectus assimilatur suae causae. Sed effectus
invidiae est ira, ut Hugo dicit. Ergo ira non est minus peccatum
quam invidia.
3. Item, videtur quod non sit minus peccatum quam odium. Quia
gravitas peccatorum attenditur secundum effectum. Sed idem est
effectus odii et irae, scilicet inferre nocumentum proximo. Ergo
odium non est gravius peccatum quam ira.
4. Item, videtur quod sit gravius peccatum quam concupiscentia
carnis. Quia secundum philosophum in III Topic., si summum huius
praeeminet summo illius, hoc praeeminet illi. Sed summum peccatum in
genere irae, scilicet homicidium, praeeminet in gravitate cuicumque
peccato in genere concupiscentiae carnis. Ergo ira est simpliciter
gravius peccatum quam concupiscentia carnis.
5. Praeterea, quanto aliquod peccatum est gravius, tanto maiorem
poenitudinem inducit. Sed poenitentia magis est adiuncta irae quam
concupiscentiae carnis: quia, sicut philosophus dicit in VII
Ethic., qui irascitur cum tristitia peccat; concupiscens autem,
sine tristitia. Ergo ira est gravius peccatum quam concupiscentia.
6. Praeterea, Ezech. XVI, 44, dicitur: sicut mater, ita
et filia. Sed blasphemia, quae est filia irae secundum Gregorium,
est gravius peccatum omnibus aliis vitiis.
Sed contra, est quod Augustinus in regula, comparat iram festucae,
odium vero trabi.
Respondeo. Dicendum quod ibi quaerenda est differentia, ubi aliqua
convenientia invenitur. Peccatum autem irae convenit cum tribus
peccatis in obiecto. Est enim obiectum irae, sicut dictum est, malum
aliquod inferendum sub ratione cuiusdam boni. Ex parte ergo mali
convenit cum odio quod appetit malum alicuius, et cum invidia quae
dolet de bono; ex parte vero boni desiderati convenit cum
concupiscentia, quae etiam est inordinatus appetitus boni. Sed
absolute loquendo ira deficit in gravitate a tribus praedictis vitiis.
Nam odium quaerit malum proximi sub ratione mali, et invidia
contrariatur bono proximi sub ratione boni; ira autem non quaerit malum
proximi nec impedit bonum eius nisi sub ratione boni quod est iustum
vindicativum; et ita illud quod facit odium et invidia per se intendens
ad malum vel ad impedimentum boni, hoc facit ira per se intendens ad
bonum, per accidens autem ad malum. Semper autem id quod est per se,
potius est eo quod est per accidens: et ideo invidia et odium excedunt
in malitia peccatum irae. Similiter etiam peccatum concupiscentiae est
hoc quod tendit in bonum quod est delectabile secundum sensum: ira
autem tendit inordinate in bonum quod est apparens iustum, quod est
secundum rationem. Et ideo cum bonum rationis sit melius quam bonum
sensus, motus irae magis accedit ad virtutem quam motus
concupiscentiae; et ideo simpliciter loquendo est minus peccatum.
Unde philosophus dicit in VII Ethic., quod incontinens
concupiscentiae est turpior quam incontinens irae. Et haec quidem
comparatio attenditur secundum ipsa genera peccatorum; nihil enim
prohibet secundum aliquas supervenientes circumstantias iram esse aliis
graviorem.
Ad primum ergo dicendum, quod invidia aufert homini proximum per
quamdam contrarietatem ad ipsum; sic autem ira non aufert homini
seipsum, sed indirecte, in quantum per corporalem commotionem irae
impeditur usus rationis, per quam homo non est compos sui ipsius.
Ad secundum dicendum, quod ira, secundum philosophum, ex tristitia
causatur: et ita cum invidia sit quaedam tristitia, contingit ex
invidia iram causari. Non tamen oportet quod ira sit aequalis
invidiae, quia non semper effectus adaequatur suae causae quamvis
aliquam similitudinem eius habeat.
Ad tertium dicendum, quod ira et odium diversimode procedunt ad
inferendum nocumentum proximo; et haec quidem diversitas potest attendi
secundum plura, ut philosophus dicit in II Rhet.: primo quidem,
quia ira non intendit nocumentum nisi sub ratione iusti vindicativi,
unde non quaerit nocere nisi illis qui nos laeserunt vel aliquos ad nos
pertinentes, ut fiat quaedam retributio; sed odium potest esse ad
quoscumque extraneos, qui nihil unquam nos laeserunt, propter hoc quod
eorum dispositio contrariatur nostro affectui. Secundo, quia ira est
semper ad aliquas singulares personas, quia causatur ex aliquibus
iniuriosis actibus, actus autem sunt singularium; odium autem potest
esse ad aliquid commune, sicut homo habet odio totum latronum genus.
Tertio, quia iratus non quaerit nocumentum proximi nisi usque ad illam
mensuram quae requiritur secundum quod ei videtur vindicativa iustitia;
quo quidem adepto quietatur ira, sed odium de quocumque malo non
saturatur; quaerit enim malum proximi secundum se. Quarto, quia
iratus hoc appetit, ut ille cui nocumentum infert, hoc sentiat, quod
propter iniuriam illatam hoc malum sibi evenit; odiens autem non curat
qualitercumque immerito malum veniat. Ex quibus etiam patet quod odium
est gravius peccatum quam ira.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procederet, si homicidium esset
species irae; non est autem species irae, sed effectus. Contingit
autem quod ex minori malo consequitur quandoque maius malum.
Ad quintum dicendum, quod concupiscentia magis est poenitibilis quam
etiam ira, eo quod ira plus habet de ratione. Tristitia autem quae
coniungitur irae, non pertinet ad poenitentiam, quia non est de actu
irae, sed de causa provocante ad iram, scilicet de iniuria illata.
Ad sextum dicendum, quod quia malum nihil causat nisi virtute boni,
in processu peccatorum proceditur ab eo quod habet magis speciem boni;
et ideo plerumque ex minoribus peccatis homo perducitur in maiora.
Unde non oportet quod ira sit tantae quantitatis sicut blasphemia.
|
|