|
Et videtur quod non.
1. Capitis enim non est caput. Sed ira habet aliud caput, causatur
enim ex tristitia, ut etiam philosophus dicit. Ergo ira non est
vitium capitale.
2. Praeterea, omne vitium capitale est speciale peccatum. Sed ira
videtur esse generale; quia non contrariatur uni soli virtuti, sed
pluribus; contrariatur enim et caritati et iustitiae et mansuetudini.
Ergo ira non est vitium capitale.
3. Praeterea, aliis vitiis capitalibus quaedam alia vitia
opponuntur, sicut superbiae pusillanimitas, accidiae vana laetitia.
Sed irae non opponitur aliud vitium. Ergo non est vitium capitale.
Sed contra, est quod Prov., XXIX, super illud: vir iracundus
provocat rixas, dicit Glossa: ianua omnium vitiorum est iracundia,
qua clausa virtutibus intrinsecus debetur quies; aperta, ad omne
facinus armabitur animus.
Respondeo. Dicendum quod sicut supra, dictum est, vitium capitale
est ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis.
Contingit autem, ut in pluribus, ad finem iracundiae, id est ad
vindictam sumendam, multa inordinate fieri, quae quidem inordinate
facta sunt quaedam peccata; et ideo ira est vitium capitale, et ponit
Gregorius XXXI Mor., sex filias eius, quae sunt rixae, tumor
mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemia. Et huius
ratio est quia ira potest considerari tripliciter: uno modo secundum
quod est in corde, alio modo secundum quod est in ore, tertio modo
secundum quod procedit usque ad opus. Secundum autem quod est in
corde, unum quidem vitium oritur ex parte suae causae, quae est
iniuria illata: non enim nocumentum illatum provocat ad iram nisi in
quantum consideratur sub ratione iniusti: sic enim ei debetur
vindicta. Quanto autem aliqua persona est vilior vel magis obnoxia
alteri, tanto iniustius est quod ei nocumentum inferat; et ideo iratus
considerans nocumentum sibi illatum, magnificat in animo suo
iniustitiam, et ex hoc procedit ad vindicandum indignitatem personae
inferentis nocumentum, et haec est proprie indignatio. Aliud autem
vitium causatur ex ira in corde existente ex parte eius quod iratus
appetit. Excogitat enim iratus diversas vias et modos per quos possit
se vindicare, et talibus cogitationibus quodammodo inflatur animus
eius, secundum illud Iob XV, v. 2: numquid sapiens (...)
implebit ardore stomachum suum? Et sic ex ira oritur tumor mentis.
Procedit etiam ira in locutionem, et contra Deum qui permittit
iniuriam inferri, et sic ex ira causatur blasphemia; et contra
proximum, qui infert: et sic sunt duo gradus irae qui tanguntur
Matth., V, 22. Quorum unum est cum aliquis prorumpit in verba
inordinata sine expressione specialis iniuriae, ut qui dixerit fratri
tuo, racha, quae est interiectio irascentis, et sic ex ira oritur
clamor, id est inordinata et confusa locutio indicans motum irae.
Alius gradus irae est cum aliquis prorumpit usque ad verba iniuriosa;
sicut cum quis dixerit fratri suo, fatue, ad quod pertinet
contumelia. Secundum autem quod ira procedit in actum, sic causantur
rixae, in quibus includuntur omnia consequentia, sicut vulnerationes,
homicidia, et huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod tristitia, ex qua oritur, non est
solum illa tristitia quae est vitium capitale; unde non continetur sub
aliquo capitali vitio.
Ad secundum dicendum, quod ira est speciale vitium; opponitur tamen
diversis virtutibus secundum diversas rationes. Nam quantum ad ipsam
inordinationem passionis opponitur mansuetudini; quantum autem ad
nocumentum quod intentat inferre, opponitur caritati; quantum autem ad
rationem apparentis iustitiae, opponitur verae iustitiae: magis tamen
opponitur mansuetudini quae est moderativa irae.
Ad tertium dicendum, quod etiam irae contrariatur aliquod vitium quod
est inordinata remissio irae, de quo Chrysostomus dicit super illud
Matth., V, 22: qui irascitur fratri suo: patientia irrationalis
vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos sed etiam bonos
invitat ad malum. Quia tamen illud vitium est innominatum, iracundiae
non videtur opponi aliud vitium.
|
|