|
Et videtur quod non.
1. Omne enim vitium speciale habet materiam specialem: quia semper
in moralibus species determinantur secundum obiecta. Sed avaritia non
habet materiam specialem, sed generalem: dicit enim Augustinus III
de Lib. Arb.: avaritia quae Graece philargyria dicitur non in solo
argento vel nummis, sed in omnibus rebus quae inordinate cupiuntur
intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisquam quam satis est.
Ergo avaritia non est speciale peccatum.
2. Praeterea, id quod continet sub se diversa genera peccatorum,
non est speciale peccatum. Sed avaritia continet sub se diversa genera
peccatorum: nam etiam sub avaritia continetur superbia, quae est
appetitus inordinatus excellentiae: dicit enim Gregorius in Homil.
super: ductus est Iesus etc.: avaritia non solum pecuniae est, sed
etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Ergo avaritia
non est speciale peccatum.
3. Praeterea, Tullius dicit quod avaritia est immoderatus amor
habendi. Sed omnia quae ad nos pertinent, habere dicimur, et partes
nostrae substantiae, et qualitates et quantitates, et exteriora
accidentia, ut dicit philosophus in praedicamentis. Ergo avaritia non
est speciale peccatum.
4. Praeterea, omne peccatum speciale habet aliud peccatum sibi
oppositum, ut dicitur in II Ethic. Sed avaritia non habet aliquod
peccatum sibi oppositum, ut patet per philosophum in V Ethic. Ergo
avaritia non est speciale peccatum.
5. Praeterea, illud quod se habet ad omnia genera peccatorum, non
videtur esse speciale peccatum. Sed avaritia se habet ad omnia genera
peccatorum: dicitur enim I ad Tim., cap. VI, 10: radix
omnium malorum est cupiditas, per quam avaritia intelligitur, ut
Augustinus dicit XI super Genes. ad litteram. Ergo avaritia non
est speciale peccatum.
6. Praeterea, si avaritia sit speciale peccatum, hoc maxime erit in
quantum avaritia est inordinatus appetitus pecuniarum. Sed hoc etiam
modo avaritia est peccatum generale; quia omne peccatum est per
conversionem ad commutabile bonum, ut Augustinus dicit. Bona autem
temporalia fere omnia per pecuniam possunt acquiri, secundum illud
Eccle. X, 19: pecuniae obediunt omnia. Ergo avaritia nullo modo
est speciale peccatum.
7. Praeterea, nullum speciale peccatum contrariatur diversis
virtutibus, eo quod uni unum est contrarium, ut dicitur in X
Metaph. Sed avaritia contrariatur diversis virtutibus: contrariatur
enim caritati, ut Augustinus dicit super Genes. ad litteram:
contrariatur etiam liberalitati, secundum quod communiter dicitur:
contrariatur etiam iustitiae, secundum quod est specialis virtus, ut
dicit Chrysostomus exponens illud Matth., V, 6: beati qui
esuriunt et sitiunt iustitiam; iustitia enim dicit vel universalem
virtutem, vel particularem avaritiae contrariam. Ergo avaritia non
est speciale peccatum.
8. Praeterea, avaritiae proprium est ut retineat non retinenda.
Sed spiritualia sunt specialiter non retinenda, quia communicata non
minuuntur, sed crescunt. Ergo avaritia est circa spiritualia bona.
Manifestum est autem quod est circa bona corporalia. Ergo
universaliter circa omnia bona. Non ergo est vitium speciale sed
generale.
1. Sed contra. Nullum generale dividitur contra specialia. Sed
avaritia dividitur contra specialia peccata; Gregorius enim XXXI
Moral., distinguit avaritiam contra alia vitia capitalia. Genes.
etiam III in Glossa dicitur quod Diabolus tentavit primum hominem
de gula, superbia et avaritia: et sic avaritia contra alia peccata
dividitur. Ergo avaritia est speciale peccatum.
2. Praeterea, speciali virtuti peccatum speciale contrariatur. Sed
avaritia contrariatur iustitiae secundum quod est virtus specialis, ut
patet per auctoritatem Chrysostomi inductam. Ergo avaritia est
peccatum speciale.
3. Praeterea, radix habet rationem principii. Sed principium
distinguitur ab his quorum est principium: quia nihil est principium
vel causa sui ipsius. Cum ergo avaritia sit radix omnium malorum, ut
apostolus dicit, videtur quod avaritia sit peccatum distinctum ab aliis
peccatis; et ita non est generale peccatum, sed speciale.
Respondeo. Dicendum quod avaritia, secundum quod est ex prima sui
nominis impositione, significat inordinatam cupiditatem pecuniarum:
dicitur enim avarus quasi avidus aeris, ut Isidorus dicit in Lib.
Etymol., et huic consonat quod in Graeco avaritia philargyria
nominatur, quasi amor argenti. Unde cum pecunia sit quaedam materia
specialis, avaritia videtur secundum primam nominis impositionem
speciale quoddam vitium esse; sed secundum quamdam similitudinem
ampliatum est hoc nomen ad significandum inordinatam cupiditatem
quorumlibet bonorum. Et secundum hoc avaritia est generale peccatum,
quia in omni peccato est conversio per appetitum inordinatum ad aliquod
commutabile bonum, et ideo, Augustinus, XI super Genes. ad
litteram, dicit, quod est avaritia generalis, qua quis appetit
aliquid plusquam oportet; et est avaritia specialis, quae usitatius
appellatur amor pecuniae. Et huius distinctionis ratio est, quia cum
avaritia sit inordinatus amor habendi: sicut habere potest uno modo
sumi communiter, et alio modo specialiter,- prout dicimur habere
possessionem de qua possumus quod volumus facere,- ita etiam avaritia
sumitur generaliter pro inordinato amore habendi quamcumque rem, et
specialiter pro amore habendi possessiones, quae omnes sub nomine
pecuniae intelliguntur, quia eorum pretium pecunia mensuratur, ut
philosophus dicit in IV Ethic. Sed quia peccatum virtuti
opponitur, oportet considerare quod circa possessiones vel pecunias
consistit et iustitia et liberalitas; aliter tamen et aliter. Ad
iustitiam enim pertinet medium aequalitatis constitutae in ipsis rebus
possessis, ut scilicet unusquisque habeat quod sibi debetur;
liberalitas vero constituit medium in ipsis affectionibus animae, ut
scilicet unusquisque non sit nimium amator vel cupidus pecuniae, et
quod sit emissivus earum cum delectatione vel sine tristitia quando
oportet et ubi oportet. Quidam ergo loquuntur de avaritia sicut de
opposito liberalitatis: et secundum hoc avaritia importat quemdam
defectum circa emissiones pecuniarum et quamdam superfluitatem circa
acquisitionem et retentionem earum in superfluo amore pecuniae.
Philosophus vero in V Ethic., loquitur de avaritia sicut de
opposito iustitiae: et secundum hoc avarus dicitur qui recipit vel
retinet aliena contra debitum iustitiae. Liberalitati enim opponit non
avaritiam sed illiberalitatem, ut patet in IV Ethic., et huic
etiam consonat auctoritas Chrysostomi inducta, et etiam id quod
dicitur Ezech., XXII, v. 27: principes eius in medio eius,
quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem, (...) et
avare ad lucra sectanda.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de avaritia
communiter dicta.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod habere specialiter dicimur possessiones,
quarum omnino domini sumus; unde cum Tullius dicit, quod avaritia est
inordinatus amor habendi, proprie intelligendum est secundum quod
dicimur habere possessiones.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum
quod opponitur iustitiae. Iustitia enim medium quid est inter
superfluum et diminutum; sed non est medium inter duas malitias, sicut
aliae virtutes, ut dicitur in V Ethic. Sed quod aliquid
superabundet in accipiendo vel retinendo ultra debitum iustitiae,
malitia quaedam est, et ad avaritiam pertinet. Quod autem aliquis
minus habeat quam sibi debeatur, hoc non est iniustum facere, sed
iniustum pati; quod magis est poena quam culpa; et secundum hoc
avaritia opponitur alicui peccato.
Ad quintum dicendum, quod avaritia pertinet ad omnia peccata non sicut
genus, sed sicut radix et principium: et ideo ex hoc non potest
concludi quod avaritia sit generale peccatum, sed quod sit generalis
quaedam causa peccatorum.
Ad sextum dicendum, quod quaedam acquiruntur pecunia, quae sunt
secundum eamdem rationem appetibilia sicut et pecunia, in quantum
scilicet sunt utilia ad necessitatem vitae; ut etiam omnia ista quae
possessiones dicuntur, sub pecuniae nomine includantur: et sunt
materia avaritiae specialiter dictae. Quaedam vero sunt quae possunt
acquiri per pecuniam, et tamen habent aliam rationem appetibilitatis;
et ista pertinent ad alia vitia specialia, sicut sublimitas honorum,
quae pertinet ad ambitionem, et pravitas laudis, quae pertinet ad
inanem gloriam, et delectatio ciborum, quae pertinet ad gulam, et
venereorum, quae pertinet ad luxuriam.
Ad septimum dicendum, quod avaritia opponitur iustitiae et
liberalitati secundum diversas acceptiones; caritati vero opponitur
sicut et quodlibet peccatum mortale, in quantum constituit finem in
bono creato.
Ad octavum dicendum, quod spiritualia bona non sunt retinenda, sed
communicanda; non tamen est idem modus habendi aut communicandi ea,
sicut habentur vel communicantur possessiones; unde non pertinent ad
avaritiam proprie dictam.
|
|