|
Et videtur quod sic.
1. Nihil enim excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Sed
avaritia excludit a regno Dei; dicitur enim Ephes., V, 5: omnis
fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus)
non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Ergo avaritia est
peccatum mortale.
2. Praeterea, omne peccatum quod contrariatur caritati, est
mortale: quia per caritatem est vita animae, secundum illud I
Ioan., cap. II, 15: si quis diligit mundum non est caritas
patris in eo. Sed avaritia contrariatur caritati: dicit enim
Augustinus in libro LXXXIII quaestionum, quod venenum caritatis
est cupiditas. Ergo avaritia, quae est idem cupiditati, est peccatum
mortale.
3. Praeterea, I Ioan., II, 15, dicitur: si quis diligit
mundum, non est caritas patris in eo. Sed avaritia ex inordinato
amore mundi procedit. Ergo avaritia excludit ab homine caritatem
Dei; et ita est peccatum mortale.
4. Praeterea, illud quod contrariatur iustitiae, videtur esse
peccatum mortale, eo quod iustitia habet rationem debiti, quod cadit
sub praecepto. Sed avaritia contrariatur iustitiae; reservat enim
aliqua quae possunt cedere in utilitatem proximorum. Dicit enim
Basilius: est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam
conservas, indigentis argentum quod possides. Quocirca tot
iniuriaris, quot exhibere valeres. Ergo avaritia est peccatum
mortale.
5. Praeterea, donum Dei est aliquid perfectius virtute. Sed
avaritia opponitur cuidam dono Dei, scilicet pietati, ut habetur in
Glossa Lucae, II. Ergo avaritia est peccatum mortale.
6. Praeterea, peccatum mortale est aversio a bono incommutabili, et
conversio ad commutabile bonum. Sed hoc maxime est in avaritia, quae
est inordinatus appetitus commutabilis boni. Ergo avaritia est
peccatum mortale.
7. Praeterea, illud quod deprimit mentem ad terrena, ut ad
superiora non possit consurgere, videtur esse peccatum mortale. Sed
avaritia est huiusmodi; dicit enim Gregorius XIII Moralium, quod
avaritia mentem quam infecerit, ita gravem reddit, ut ad appetenda
sublimia attolli non possit. Ergo avaritia est peccatum mortale.
8. Praeterea, insanabilitas est conditio gravissimi peccati: nam
peccatum in spiritum sanctum, quod est gravissimum, irremissibile
dicitur. Sed avaritia est insanabilis, ut philosophus dicit in IV
Ethic. Ergo avaritia est peccatum mortale et gravissimum.
1. Sed contra. Est quod I ad Cor. III, 12, super illud:
si quis aedificaverit super hoc fundamentum etc. dicit Glossa, quod
lignum, foenum et stipulam is superaedificat qui cogitat quae mundi
sunt, quomodo mundo placeat; quod ad peccatum avaritiae pertinet.
Sed per hoc non significatur peccatum mortale sed veniale; subditur
enim quod salvus erit, sic quasi per ignem. Ergo avaritia non est
peccatum mortale.
2. Praeterea, avaritia prodigalitati opponitur. Sed prodigalitas
ex genere suo non est peccatum mortale. Ergo neque avaritia, cum
contraria sint in eodem genere.
3. Praeterea, ad avaritiam proprie pertinet superflue temporalia
congregare. Hoc autem non semper est peccatum mortale, cum non
contrarietur alicui praecepto. Ergo avaritia non est peccatum
mortale.
4. Praeterea, non accipere aliena videtur esse laudabile. Sed
quandoque avari nolunt accipere aliena, ut philosophus dicit in IV
Ethic. Ergo avaritia quandoque non est malum, et per consequens nec
peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod, sicut dictum est, avaritia dicitur
dupliciter. Quandoque enim sumitur secundum quod est opposita
iustitiae, et tunc semper est peccatum mortale; nisi forte propter
imperfectionem actus, ut supra de aliis vitiis dictum est; sic enim ad
avaritiam pertinet accipere vel retinere aliena iniuste. Et hoc semper
est peccatum mortale; primi tamen motus in hoc genere non sunt peccata
mortalia. Aliquando vero sumitur avaritia secundum quod opponitur
liberalitati, quam philosophus, in IV Ethic., illiberalitatem
nominat: et tunc ad avaritiam pertinet excedere in amore et desiderio
pecuniarum et omnium quae per pecunias acquiri possunt; et sic cum
communiter loquimur de desiderio et amore, non semper est avaritia
peccatum mortale. Si autem loquamur de amore et desiderio stricte,
sic avaritia semper est peccatum mortale. Cum enim amor et desiderium
sit boni; bonum autem proprie et principaliter sit finis; id autem
quod ad finem ordinatur, non habeat per se rationem boni nisi propter
ordinem finis; inde est quod amor et desiderium proprie et
principaliter est finis, secundario autem eorum quae sunt ad finem.
Si ergo avaritia dicatur amor et desiderium temporalium bonorum, ita
quod in eis finis constituatur, avaritia semper erit peccatum mortale;
converti enim ad bonum creatum sicut ad finem, facit aversionem ab
incommutabili bono, quod debet esse ultimus finis, eo quod non possunt
esse plures ultimi fines. Si vero avaritia dicatur inordinatus amor
vel desiderium rerum huius mundi communiter loquendo, sic non semper
avaritia est peccatum mortale: quia, ut habetur in Glossa I ad
Cor., III, 12, super illud: si quis superaedificat etc.,
quidam adhuc amant saecularia et negotiis terrenis implicati sunt; ita
tamen ut cor eorum non recedat a Christo, et nihil Christo
praeponant.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus non dicit quod omnis avarus
simpliciter non habeat partem in regno Christi et Dei; sed addit,
quod est idolorum servitus. Illa enim avaritia a regno Christi et
Dei excludit quae comparatur idololatriae, eo quod honorem Deo
debitum exhibet creaturae, in quantum in temporalibus bonis finem
constituit, quod soli Deo debetur.
Ad secundum dicendum, quod cupiditas extinguens caritatem est illa
quae finem constituit in temporalibus bonis; illa autem quae in eis
finem non constituit, quamvis superexcedat debitum modum, non
extinguit caritatem, sed impedit eam in suo actu.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod obiectio illa procedit de avaritia secundum
quod opponitur iustitiae; non tamen avaritia quae est idem quod
illiberalitas, semper iustitiae opponitur; potest enim contingere quod
aliquis illiberalis est in hoc quod non dat quod laudabile esset dare,
quod tamen dare non est debitum: vel quia etiam illa quae dat, cum
tristitia et parcitate dat. Basilius autem loquitur in casu illo
quando aliquis tenetur bona sua pauperibus erogare, puta cum ei
superfluum sit, secundum illud Luc. XI, 14: quod superest,
date eleemosynam; et talis etiam avaritia contrariatur pietati, ut
Glossa ibidem dicit.
Unde patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de avaritia secundum quod
finem in temporalibus bonis constituit.
Et similiter dicendum ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod alio modo est insanabilis avaritia, et alio
modo peccatum in spiritum sanctum. Peccatum enim in spiritum sanctum
dicitur esse insanabile ex perfecta inhaesione voluntatis ad peccatum.
Qui enim peccat per ignorantiam, non eligit peccatum nisi per
accidens: eligit enim id quod est peccatum, quod tamen nescit esse
peccatum. Qui vero peccat per infirmitatem, eligit quod est peccatum
per se; sed tamen ex causa de facili transeunte, scilicet propter
impetum passionis. Sed ille qui ex certa malitia peccat, eligit
peccatum ut secundum se appetibile: et ideo talis insanabilitas
pertinet ad gravitatem peccati. Sed avaritia dicitur esse insanabilis
propter conditionem subiecti, quia humana vita continue vergit in
defectum. Omnis autem defectus incitativus est ad avaritiam: propter
hoc enim temporalia bona quaeruntur, ut subveniatur defectibus
praesentis vitae.
Ad id vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod
obiectio illa procedit de avaritia secundum quod constituit finem in
bonis temporalibus, quae inordinate amat vel cupit.
Ad secundum dicendum, quod avaritia sive illiberalitas magis opponitur
virtuti liberalitatis quam prodigalitas, ut philosophus probat in IV
Ethic.: et ita prodigalitas non ita de facili est peccatum mortale
sicut illiberalitas vel avaritia.
Ad tertium dicendum, quod congregare temporalia bona contra
iustitiam, semper est peccatum mortale; unde dicitur Habacuc II,
v. 6: vae ei qui multiplicat non sua. Similiter etiam congregare
temporalia bona, etsi non sit contra iustitiam, constituendo tamen in
eis finem, est peccatum mortale.
Ad quartum dicendum, quod non accipere aliena secundum se
consideratum, non habet rationem peccati; sed non accipere ea quae ab
aliis dantur sub hac intentione ne ipsi aliis dare cogantur, est
vituperabile.
|
|