|
Et videtur quod non.
1. Quia avaritia uno modo liberalitati opponitur, ut dictum est.
Sed liberalitas non est virtus principalis. Ergo neque avaritia est
vitium capitale.
2. Praeterea, vitium capitale, sicut supra, dictum est, dicitur
illud ex quo alia vitia oriuntur secundum rationem causae finalis. Sed
hoc non videtur avaritiae competere: quia pecunia, quae est avaritiae
materia, non habet rationem finis, sed semper appetitur ut utile ad
finem, ut philosophus dicit in I Ethic. Ergo avaritia non est
vitium capitale.
3. Praeterea, vitium capitale est ex quo alia oriuntur. Sed
avaritia ex aliis vitiis oritur: dicit enim Gregorius Lib. XXXI
Moral., quod aliquando oritur per elationem, aliquando per timorem;
dum enim quidam deficere sibi ad sumptum necessaria timent, mentem ad
avaritiam relaxant; sunt alii qui dum potentiores videri appetunt, ad
alienarum rerum ambitum succenduntur. Ergo avaritia non est vitium
capitale.
Sed contra, est quod Gregorius Lib. XXXI Moralium, computat
avaritiam inter vitia capitalia.
Respondeo. Dicendum quod avaritia inter vitia capitalia computari
debet. Cuius ratio est, quia, sicut supra dictum est, vitium
capitale dicitur quod habet aliquem principalem finem, ad quem nata
sunt alia multa ordinari, et sic secundum originem causae finalis ex
tali vitio multa alia oriuntur. Finis autem totius humanae vitae est
beatitudo, quam omnes appetunt; unde in quantum in rebus humanis est
aliquid participans quamcumque beatitudinis conditionem vere vel
apparenter, habet principalitatem quamdam in genere finium. Sunt
autem tres conditiones felicitatis secundum philosophum in I Ethic.:
scilicet quod sit quoddam perfectum bonum, et per se sufficiens, et
cum delectatione. In tantum autem aliquod bonum videtur esse
perfectum, in quantum excellentiam quamdam habet; et ideo excellentia
videtur esse quoddam principaliter appetibile; et secundum hoc superbia
vel inanis gloria ponitur vitium capitale. In rebus autem sensibilibus
maxima delectatio est circa tactum in cibis et venereis; et ideo gula
et luxuria ponuntur vitia capitalia. Sufficientiam autem temporalium
bonorum maxime promittunt divitiae, ut Boetius dicit in II et III
de Consol. unde etiam avaritia, quae est inordinatus appetitus
divitiarum, debet poni vitium capitale. Cuius ponit Gregorius
XXXI Moralium, septem filias, quae sunt proditio, fraus,
fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam
obduratio; quarum distinctio sic accipi potest. Ad avaritiam enim
pertinent duo: quorum unum est superabundare in retinendo; et ex hac
parte ex avaritia oritur obduratio contra misericordiam, sive
inhumanitas, quia videlicet obdurat cor suum avarus, ne alicui
misericorditer de rebus suis subveniat. Aliud autem ad avaritiam
pertinens est, quod superabundat in accipiendo; et secundum hoc
avaritia dupliciter considerari potest: primo quidem secundum quod est
in corde avari; et sic ex ea oritur inquietudo, quia ingerit homini
sollicitudines et curas superfluas; avarus enim non impletur pecunia,
ut dicitur Eccle. V, 3. Secundo vero considerari potest, prout
est in executione operis; et sic in acquirendo aliena utitur quandoque
quidem vi, et sic sunt violentiae; quandoque autem dolo: qui quidem
si fiat verbo, erit fallacia in simplici verbo, quo quis decipit alium
ad lucrandum; in verbo vero iuramento confirmato erit periurium. Si
autem dolus committatur in opere, sic in rebus quidem erit fraus;
quantum ad personas autem proditio, sicut patet de Iuda, qui propter
avaritiam factus est proditor Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus perficitur secundum rationem;
vitium autem perficitur secundum inclinationem appetitus sensitivi; et
ideo non oportet quod principale vitium opponatur principali virtuti;
quia secundum aliud attenditur principalitas in vitio et virtute.
Ad secundum dicendum, quod pecunia, etsi habeat rationem utilis,
quia tamen habet rationem universalis, eo quod pecuniae obediunt
omnia, sicut dicitur Eccle. X, 19, ex hoc ipso habet quamdam
similitudinem felicitatis; unde secundum hoc avaritia est vitium
capitale, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet, vitium capitale, ex quo
multa vitia ut plurimum oriuntur, quandoque etiam ab aliis vitiis
oriri, ut supra dictum est.
|
|