|
Et videtur quod non.
1. Nullum enim peccatum mortale est concessum in lege divina. Sed
dare mutuum ad usuram est concessum in lege divina; dicitur enim
Deut. XXIII, 19: non fenerabis fratri tuo ad usuram
pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno. Ergo
dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.
2. Sed dicendum, quod hoc non est concessum illi populo, sed magis
permissum propter eius duritiam, sicut et libellus repudii.- Sed
contra, illud quod permittitur tamquam malum non repromittitur ut
praemium iustitiae: quod enim promittitur ut praemium, inducitur ut
bonum et desiderandum. Sed dare mutuum ad usuram promittitur in lege
Dei ut praemium iustitiae; dicitur enim Deut. cap. XXVIII,
12: fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies.
Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum mortale.
3. Praeterea, praetermittere consilium non est peccatum; quia, ut
dicitur I ad Cor. VII, v. 28, mulier non peccat si nubat,
quamvis consilium virginitatis praetermittat. Sed dare mutuum absque
usura, ponitur inter consilia; Luc. enim VI, 27, 35,
dicitur: diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos,
(...) et date mutuum nihil inde sperantes; in quo prohibetur
usura, ut multi exponunt. Ergo dare mutuum ad usuram non est peccatum
mortale.
4. Praeterea, sicut homo habet dominium suae domus aut equi, ita
etiam habet dominium suae pecuniae. Sed homo potest locare domum suam
aut equum pro pretio. Ergo pari ratione potest homo accipere praemium
pro pecunia quam mutuat.
5. Praeterea, non videtur esse pactum illicitum, si aliquis ad hoc
obligetur ad quod tenetur ex iure naturali; sed ex iure naturali
tenetur homo ut aliquid recompenset ei qui sibi beneficium contulit.
Ille autem qui pecuniam mutuat, aliquod beneficium confert; subvenit
enim necessitati indigentis. Ergo si pro hoc beneficio, aliquo certo
pacto obliget eum cui mutuat ad hoc quod aliquid sibi retribuat, non
videtur esse pactum illicitum.
6. Praeterea, ius positivum a iure naturali derivatur, ut Tullius
dicit in sua rhetorica. Sed ius civile permittit usuras. Ergo non
est contra ius naturale dare mutuum ad usuras. Ergo non est peccatum.
7. Praeterea, si dare mutuum ad usuram sit peccatum, oportet quod
alicui virtuti opponatur; et cum in communicatione quadam consistat,
scilicet in mutuo, videtur maxime iustitiae opponi, si peccatum sit:
nam iustitia circa huiusmodi communicationes consistit, ut dicitur in
V Ethic. Sed iustitiae non opponitur: non enim potest dici, quod
ille qui solvit usuras, iniustum patiatur; neque enim patitur iniustum
a seipso, quia nullus sibi ipsi facit iniustum, ut philosophus probat
in V Ethic., neque etiam ab alio, quia nullus patitur ab alio
iniustum nisi per dolum aut violentiam, quorum neutrum est in
proposito; quia volens et sciens ille qui accipit mutuum, usuras
solvit. Ergo nullo modo patitur iniustum; ergo nec usurarium facit
iniustum; non ergo peccat.
8. Sed dicendum, quod est ibi violentum mixtum: vult enim ille qui
accipit mutuum, usuras dare quasi coactus.- Sed contra, violentum
mixtum ibi habet locum ubi aliqua necessitas imminet, sicut patet in eo
qui proiicit merces in mare ne periclitetur navis. Sed quandoque
aliqui accipiunt mutuum ad usuram absque magna necessitate. Ergo ad
minus in tali casu concedere mutuum ad usuram, non est peccatum
mortale.
9. Praeterea, quilibet potest alienare illud cuius est dominus.
Sed ille qui dat usuram, est dominus suae pecuniae, quam usurario
dat. Ergo potest eam alienare; et ita usurarius qui recipit, potest
eam licite retinere.
10. Praeterea, in contractu mutui duae personae concurrunt,
scilicet debitoris et creditoris. Sed creditor potest dimittere de eo
quod sibi debetur. Ergo et debitor potest absque peccato amplius
dare.
11. Praeterea, multo gravius est occidere hominem quam accipere
pretium pro pecunia mutuata. Sed occidere hominem in aliquo casu
licet. Ergo multo magis dare pecuniam ad usuram in aliquo casu est
licitum.
12. Praeterea, illud ad quod homo se obligat, licite potest ab eo
exigi. Sed ille qui dat usuram, ad hoc se obligavit quando mutuum
accepit. Ergo licite usurarius potest exigere.
13. Praeterea, simonia committitur quodcumque munus accipiatur sive
a lingua, sive a manu, sive ab obsequio. Si ergo accipere munus a
manu pro pecunia mutuata, esset peccatum mortale, pari ratione etiam
videretur quod etiam quodcumque obsequium aliquis acciperet pro pecunia
mutuata, esset peccatum mortale: quod videtur valde durum.
14. Praeterea, duplex est interesse. Quoddam quidem ex eo quod
aliquid non adest, quia scilicet aliquis non acquisivit quod acquirere
potuisset, et ad hoc interesse non obligatur aliquis. Aliud est
interesse ex eo quod aliquid abest, quia scilicet aliquid subtractum
est alicui de hoc quod habebat; et de tali interesse nascitur
obligatio. Sed contingit quandoque quod ex pecunia mutuata aliquis
damnificatur in eo quod habebat. Ergo videtur quod possit pro hoc
interesse aliquid accipere absque peccato.
15. Praeterea, laudabilius videtur concedere alicui pecuniam pro
aliqua utilitate quam pro sola ostentatione. Sed quando aliquis
concedit alicui pecuniam suam causa ostentationis, ut ille divitem se
demonstret, potest absque peccato pretium inde accipere. Ergo multo
magis, si pro aliqua necessitate pecuniam suam concedat.
16. Praeterea, facta Christi nobis proponuntur in sacra Scriptura
ut ea imitemur, secundum illud Ioan. XIII, 15: exemplum dedi
vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sed
dominus de seipso dicit, Luc. XIX, 23: ego veniens cum usuris
utique exegissem illam, scilicet pecuniam mutuatam. Ergo exigere
usuras non est peccatum.
17. Praeterea, quicumque consentit alicui peccanti mortaliter,
etiam ipse mortaliter peccat: dicitur enim Rom., I, 32, quod
digni sunt morte; et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui
consentiunt facientibus. Sed ille qui accipit mutuo pecuniam ad
usuras, consentit accipienti usuras. Si ergo mutuare pecuniam ad
usuras est peccatum mortale, etiam accipere mutuo pecuniam sub usuris,
erit peccatum mortale; quod per contrariam consuetudinem multorum
bonorum falsum esse videtur.
18. Praeterea, ille qui subministrat peccanti mortaliter, peccare
videtur, sicut si quis mutuaret arma furenti, vel interficere
volenti. Si ergo usurarius mortaliter peccat mutuans pecuniam ad
usuras, videtur quod etiam illi qui apud eos deponunt pecunias
mortaliter peccent.
19. Sed dicendum, quod si absque necessitate aliquis pecuniam
accipiat mutuo sub usuris, aut apud usurarium deponat suam pecuniam
mortaliter peccat; si vero ex necessitate, a peccato excusatur.-
Sed contra, necessitas accipiendi mutuum sub usuris, non potest esse
nisi ad evitandum aliquod damnum temporale. Sed pro nullo temporali
damno debemus consentire aut materiam ministrare alterius peccato; quia
plus debemus diligere animam proximi quam omnia temporalia bona. Ergo
pro tali necessitate non excusantur praedicti a peccato mortali.
20. Praeterea, maius peccatum videtur esse furtum quam dare
pecuniam mutuo ad usuram; quia illud est omnino involuntarium, hoc
autem est aliquo modo voluntarium, ex parte eius cuius pecunia
accipitur. Sed furtum aliquando potest esse licitum, sicut patet de
filiis Israel qui acceperunt ab Aegyptiis mutuo vasa quae non
reddiderunt, ut dicitur Exod., XII, 35-36. Ergo multo
magis mutuare pecuniam ad usuram, potest esse sine peccato.
1. Sed contra. Est quod Gregorius Nyssenus dicit: malignam
fenoris excogitationem si quis appellaret furtum aut homicidium, non
peccabit. Nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere,
an fenorum necessitate possidere illicita? Sed homicidium et furtum
est peccatum mortale. Ergo etiam dare pecuniam mutuo ad usuram, est
peccatum mortale.
2. Praeterea, si propositum in proposito, et oppositum in
opposito, ut philosophus dicit. Sed non dare pecuniam mutuo ad
usuram, ducit homines ad vitam; dicitur enim Ezech., XVIII,
17, quod qui usuras non acceperit, vita vivet; et in Psalm.
XIV, 5: qui pecuniam suam non dedit ad usuram (...) hic
accipiet benedictionem a domino. Ergo accipere usuram ducit ad
mortem, et aufert divinam benedictionem; est ergo peccatum mortale.
3. Praeterea, omne quod est contra praeceptum legis divinae, est
peccatum mortale. Sed dare pecuniam ad usuram est contra praeceptum
legis divinae; dicitur enim Exod., cap. XXII, 25: si
pecuniam mutuam (ad usuram) dederis populo meo pauperi qui habitat
tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Ergo dare
pecuniam mutuo ad usuram, est peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod dare pecuniam mutuo ad usuram est peccatum
mortale. Nec ideo est peccatum quia est prohibitum; sed potius ideo
est prohibitum, quia est secundum se peccatum; est enim contra
iustitiam naturalem. Et hoc patet, si quis recte consideret usurae
rationem. Dicitur enim usura ab usu, eo scilicet quod pro usu
pecuniae pretium quoddam accipitur, quasi ipse usus pecuniae mutuatae
vendatur. Est autem considerandum quod diversarum rerum diversus est
usus. Quaedam enim sunt quarum usus est consumptio substantiae ipsarum
rerum, sicut proprius usus vini est ut bibatur, et in hoc consumitur
vini substantia; et similiter proprius usus tritici aut panis est ut
comedatur, quod est consumptio ipsius tritici vel panis; ita etiam
proprius usus pecuniae est ut expendatur pro commutatione aliarum
rerum. Sunt enim inventa numismata commutationis gratia, ut
philosophus dicit in VII Politic. Quaedam vero res sunt quarum
usus non est consumptio substantiae ipsarum, sicut usus domus est
inhabitatio; non est autem de ratione inhabitationis, quod domus
diruatur; si autem contingat quod domus inhabitando in aliquo
melioretur vel deterioretur, hoc est per accidens; et idem est
dicendum de equo et veste, et aliis huiusmodi. Quia ergo huiusmodi
res non consumuntur per usum per se loquendo, ideo seorsum potest
concedi aut vendi aut res ipsa aut usus, vel simul utrumque; potest
enim aliquis vendere domum, retinendo sibi usum domus ad tempus; et
similiter potest aliquis vendere usum domus, retinendo sibi
proprietatem et dominium domus. Sed in illis rebus quarum usus est
consumptio, non est aliud usus rei quam ipsa res; unde cuicumque
conceditur usus talium rerum, conceditur etiam et ipsarum rerum
dominium, et e converso. Cum ergo aliquis pecuniam mutuat sub hoc
pacto quod restituatur sibi pecunia integra, et ulterius pro usu
pecuniae vult certum pretium habere, manifestum est quod vendit seorsum
usum pecuniae, et ipsa pecuniae substantiam. Usus autem pecuniae, ut
dictum est, non est aliud quam eius substantia; unde vel vendit id
quod non est, vel vendit idem bis, ipsam scilicet pecuniam, cuius
usus est consumptio eius; et hoc est manifeste contra rationem
iustitiae naturalis. Unde mutuare pecuniam pro usura, est secundum se
peccatum mortale: et eadem ratio est de omnibus aliis rebus quarum
substantia per usum consumitur; sicut patet in vino, tritico, et
aliis huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod accipere ad usuram ab extraneis, non
fuit concessum Iudaeis quasi licitum, sed permissum, ut scilicet pro
hoc non punirentur poena temporali. Cuius quidem permissionis fuit
ratio, quia proni erant ad avaritiam: unde permissum fuit eis minus
malum, scilicet accipere usuras a gentibus, ut vitaretur maius malum,
scilicet accipere usuras a Iudaeis Deum colentibus. Sed postmodum
per prophetas admoniti sunt ut totaliter ab usuris abstinerent, ut
patet per auctoritates in contrarium inductas.
Ad secundum dicendum, quod fenerare quandoque large accipitur pro
mutuare, ut patet Eccli., XXIX, 10: multi vero causa
nequitiae non fenerati sunt, idest non mutuaverunt. Mutuare autem
pertinet ad eum qui superabundat: et ideo quod dicitur, fenerabis,
intelligendum est, mutuabis; ut per hoc detur intelligi, quod in
tantum affluerent temporalibus bonis, quod ipsi aliis possent mutuare,
et a nullo mutuum indigerent accipere.
Ad tertium dicendum, quod secundum superficiem litterae Evangelii
potest esse sensus, quod dare mutuum sit consilium; sed si detur
mutuum, quod detur absque spe usurarii lucri, hoc est praeceptum: et
quantum ad primum ponitur cum consiliis. Vel potest dici, quod
quaedam sunt secundum rei veritatem praecepta vel prohibitiones, quae
tamen sunt supra praecepta secundum Phariseorum intellectum; sicut
Matth., V, 22, super hoc praeceptum: non occides, quod
Pharisaei intelligebant de homicidio exteriori. Dominus superaddit:
qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Et hoc modo quantum ad
Pharisaeos existimantes non esse prohibitum universaliter pecuniam ad
usuram dari, ponitur inter consilia ut detur mutuum absque spe usurarii
lucri. Vel potest dici, quod non loquitur ibi de spe usurarii lucri,
sed de spe quae ponitur in homine. Non enim debemus bona nostra
facere, sperantes ab homine retributionem, sed a solo Deo.
Ad quartum dicendum, quod quidam dicunt, quod domus et equus
deteriorantur per usum, et ideo pro recompensatione potest aliquid
accipi; pecunia autem non deterioratur. Sed ista ratio nulla est,
quia secundum hoc aliquis non posset iuste accipere maius pretium pro
domo sua locata, quam domus inde deterioretur. Est ergo dicendum,
quod venditur ipse usus domus licite; non autem pecuniae, propter
rationem supradictam.
Ad quintum dicendum, quod, sicut philosophus dicit in IX Ethic.,
recompensatio beneficii accepti aliter fit in amicitia utilis et aliter
in amicitia honesti: quia in amicitia utilis est mensuranda
recompensatio secundum utilitatem quam consecutus est ille qui
beneficium accipit; in amicitia autem honesti, est recompensatio
mensuranda secundum affectum eius qui beneficium dedit. Obligare autem
ex certo pacto ad beneficium recompensandum non competit amicitiae
honesti: quia in tali amicitia amicus benefaciens affectum amici
inclinat ut sibi gratis et liberaliter recompenset cum opportunitas
fuerit. Sed obligare certo pacto ad recompensandum beneficium, est
proprium in amicitia utilis: et ideo non debet obligari ad plus
reddendum quam accepit. Non autem aliquis aliquid plus accepit quam
ipsam quantitatem pecuniae, quia eius usus, qui est pecuniae
consumptivus, non est aliud quam ipsa pecunia: et ideo non debet ad
plus obligari quam ad restituendum pecuniam.
Ad sextum dicendum, quod ius positivum principaliter intendit bonum
commune multitudinis. Contingit autem quandoque quod si impediatur
aliquod malum, provenit maximum detrimentum communitati: et ideo
quandoque ius positivum permittit aliquid dispensative, non quia sit
iustum id fieri, sed ne communitas maius incommodum patiatur; sicut
etiam Deus aliqua permittit mala fieri in mundo, ne impediantur bona
quae ex his malis ipse elicere novit. Et hoc modo ius positivum
permisit usuras propter multas commoditates quas interdum aliqui
consequuntur ex pecunia mutuata, licet sub usuris.
Ad septimum dicendum, quod iste qui dat usuram, patitur iniustum non
a seipso sed ab usurario: qui licet non inferat ei violentiam
absolutam, infert tamen ei quamdam violentiam mixtam; quia scilicet
necessitatem habenti accipere mutuum, gravem conditionem imponit, ut
scilicet plus reddat quam sibi praestetur. Et est simile si quis
alicui in necessitate constituto venderet rem aliquam multo amplius quam
valeret: esset enim iniusta venditio, sicut et usurarii mutuatio est
iniusta.
Ad octavum dicendum, quod duplex est necessarium, ut dicitur in V
Metaph. Quoddam quidem sine quo res non potest esse, sicut cibus est
necessarium; quoddam vero est necessarium sine quo res quidem potest
esse, non tamen ita bene et commode: et secundum hoc omnia utilia
necessaria dicuntur. Semper autem ille qui mutuum accipit, patitur
necessitatem vel primo vel secundo modo.
Ad nonum dicendum, quod ille qui dat pecuniam suam usurario, non dat
simpliciter voluntarius, sed quodammodo coactus, ut dictum est.
Ad decimum dicendum, quod sicut creditor licite potest minus accipere
sua propria voluntate, ita etiam debitor potest sua propria voluntate
amplius dare et ille cui dat licite recipere; sed si hoc deducatur in
pactum mutui, pactum est illicitum, et illicita est acceptio.
Ad undecimum dicendum, quod occidere non est communiter contra Deum,
ut nec mutuare; et utrumque potest bene et male fieri: sed occidere
innocentem, importat determinationem mali, et hoc nunquam potest bene
fieri, sicut nec dare mutuum ad usuram.
Ad duodecimum dicendum, quod quando obligatio est licita, licite
potest exigi ab homine id ad quod se obligavit; sed ipsa obligatio
usuraria est naturaliter iniusta: unde non potest usurarius licite
exigere id ad quod alium illicite obligavit.
Ad decimumtertium dicendum, quod munus aliquod vel a manu vel a lingua
vel ab obsequio potest usurarius sperare ex mutuo quod concedit,
dupliciter. Uno modo quasi debitum ex quadam obligatione tacita vel
expressa: et sic quodcumque munus speret, illicite sperat. Alio modo
potest aliquod munus sperare, non quasi debitum, sed quasi gratuitum
et absque obligatione praestandum, et sic licite potest ille qui mutuat
sperare aliquod munus ab eo cui mutuat; sicut qui facit servitium
alicui, confidit de eo ut amicabiliter suo tempore servitium faciat.
Alia tamen ratio est de simoniaco et de usurario: quia simoniacus non
dat id quod est suum, sed id quod est Christi; et ideo non debet
sperare aliquam recompensationem sibi fiendam, sed solum honorem
Christi et utilitatem Ecclesiae: sed usurarius nihil alteri praestat
nisi quod suum est; unde potest aliquam amicabilem recompensationem
sperare per modum praedictum.
Ad decimumquartum dicendum, quod ex pecunia mutuata potest ille qui
mutuat, incurrere damnum rei iam habitae dupliciter. Uno modo, ex
quo non redditur sibi pecunia statuto termino; et in tali casu ille qui
mutuum accepit, tenetur ad interesse. Alio modo infra tempus
deputatum; et tunc non tenetur ad interesse ille qui mutuum accepit.
Debebat enim ille qui pecuniam mutuavit, sibi cavisse ne detrimentum
incurreret. Nec ille qui mutuo accepit, debet damnum incurrere de
stultitia mutuantis. Est etiam simile in emptione. Qui enim emit rem
aliquam, tantum pro ea iuste dat quantum valet; non autem quantum ille
qui vendit, ex eius carentia damnificatur.
Ad decimumquintum dicendum, quod sicut philosophus dicit in I
Politic., duplex usus potest esse alicuius rei: unus proprius et
principalis, alius secundarius et communis. Sicut calceamenti
proprius et principalis usus est calceatio, secundarius autem
commutatio. Pecuniae autem e converso principalis usus est
commutatio; propter hanc enim pecunia facta est: secundarius autem
usus pecuniae potest esse quicumque alius, puta quod ponatur in
pignore, vel quod ostentetur. Commutatio autem est usus quasi
consumens substantiam rei commutatae, in quantum facit eam abesse ab eo
qui commutat. Et ideo si quis pecuniam suam alteri concedat ad usum
commutationis, qui est proprius pecuniae, et pro hoc usu pretium aliud
quaerat ultra sortem, erit contra iustitiam; si vero aliquis concedat
alteri pecuniam suam ad usum alium quo pecunia non consumitur, erit
eadem ratio quae est de rebus illis quae ipso usu non consumuntur, quae
licite locantur et conducuntur. Unde si quis pecuniam signatam in
sacculo concedat alicui ad hoc quod ponat eam in pignore, et exinde
pretium accipiat, non est usura; quia non est ibi contractus mutui,
sed magis locatio et conductio. Et eadem est ratio, si quis concedat
alteri pecuniam ad usum ostentationis: sicut et converso si quis
concedit alteri calceamenta ad usum commutationis, et ex hoc pretium
quaereret ultra calceorum valorem, esset usura.
Ad decimumsextum dicendum, quod usurae ibi metaphorice dicuntur
superexcrescentiae spiritualium bonorum, quas Deus requirit a nobis
propter nostram utilitatem. Ex metaphoricis autem locutionibus non
potest argumentatio trahi.
Ad decimumseptimum dicendum, quod, aliud est consentire alicui in
malitia, aliud est uti malitia alicuius ad bonum. Ille enim alicui in
malitia consentit cui placet ut ille malitiam exerceat, et ad hoc forte
eum inducit: et hoc semper est peccatum. Utitur autem malitia
alicuius qui hoc quod aliquis malum facit, retorquet ad aliquod bonum;
et sic etiam Deus utitur peccatis hominum, ex eis eliciens aliquod
bonum. Unde et homini licet uti peccato alterius in bonum. Et hoc
patet per Augustinum qui Publicolae quaerenti utrum liceret uti
iuramento eius qui per falsos deos iurat, in quo manifeste peccat,
respondit, quod qui utitur fide illius quem constat iurasse per deos
falsos, et hoc non ad malum, sed ad bonum, non peccato illius se
associat, quo per Daemonia iuravit, sed pacto bono eius, qui fidem
servavit. Si cui tamen placeret quod alius per falsos deos iuraret,
et ad hoc eum induceret, peccaret. Similiter dicendum est in
proposito, quod si aliquis propter aliquod bonum utatur malitia
usurarii, accipiens ab eo mutuum ad usuram, non peccat; si vero
persuaderet quod mutuaret suam pecuniam ad usuram ei qui mutuare ad
usuram paratus non esset, absque dubio in omni casu peccaret, tamquam
peccanti consentiens.
Ad decimumoctavum dicendum, quod si quis ea intentione pecuniam alicui
usurario committeret, ut exinde lucrum usurarium quaereret, absque
dubio peccaret tamquam consentiens in peccatum. Et idem videtur
dicendum de eo qui concedit pecuniam suam scienter ei de quo credit quod
utatur ea ad usurarium lucrum, quod alias exercere non posset. Si
vero aliquis pecuniam suam usurario tradat alias usuras exercenti, non
ut ille lucretur, sed propter suam necessitatem, magis utitur malitia
eius, quam in peccatum ipsius consentiat vel materiam peccandi ei
tradat; et ideo hoc absque peccato fieri potest.
Ad decimumnonum dicendum, quod pro nullo incommodo corporali vitando
debet homo consentire in peccatum alterius; sed tamen pro aliquo
incommodo vitando potest homo licite uti malitia alterius, vel materiam
ei non subtrahere, sed praebere: sicut si latro aliquem iugulare
vellet, et ad vitandum mortis periculum aliquis latroni thesaurum suum
diripiendum detegeret, non peccaret, exemplo illorum decem virorum,
qui dixerunt ad Ismael: noli occidere nos, quia habemus thesauros in
agro, ut habetur Ierem. cap. XLI, 8.
Ad vicesimum dicendum, quod hoc quod filii Israel vasa mutuo accepta
asportaverunt non fuit furtum, quia res illae in eorum dominium
transierunt auctoritate eius qui est dominus omnium.
|
|