|
Et videtur quod non.
1. Nullus enim peccat in eo quod vitare non potest, ut Augustinus
dicit in III de libero arbitrio. Sed gulam nullus vitare potest:
dicit enim Gregorius XXX Moralium, quod per esum voluptas
necessitati miscetur. Quid necessitas petat, et quid voluptas
suppetat, ignoratur. Ergo gula non est peccatum.
2. Praeterea, Augustinus dicit X Confess.: quis est, domine,
qui aliquantulum extra metas necessitatis cibum non sumat? Sed hoc ad
gulam pertinet. Gula ergo non potest vitari. Non ergo gula est
peccatum.
3. Praeterea, Augustinus dicit in II de libero Arbit., quod
ibi nulla culpa est, ubi natura et necessitas dominatur. Sed ad actum
gulae natura et necessitas movet. Ergo videtur quod gula non sit
peccatum.
4. Praeterea, sicut philosophus dicit in II de anima, esuries est
appetitus cibi. Ergo immoderata esuries est immoderatus appetitus cibi
sumendi, in quo consistit ratio gulae. Sed non est in potestate
nostra quin immoderate esuriamus. Ergo vitare gulam non est in
potestate nostra. Non est ergo peccatum.
5. Praeterea, Augustinus dicit X Confess.: hoc me docuisti, ut
quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed in
sumptione medicamentorum non ponitur aliquod peccatum. Ergo videtur
quod nec gula, quae consistit circa sumptionem alimentorum, sit
peccatum.
6. Praeterea, omne peccatum opponitur alicui virtuti, sicut
extremum medio, ut patet per philosophum in II Ethic. Sed gula non
opponitur temperantiae vel sobrietati sicut extremum medio, quia
oporteret quod virtus corrumperetur per defectum sumptionis cibi; quod
videtur esse falsum; quia hoc pertinet ad abstinentiam, ut patet in
ieiuniis, et aliis huiusmodi. Gula ergo non est peccatum.
Sed contra, illud videtur esse peccatum per quod sicut per hostem a
spirituali conflictu impedimur. Sed gula est huiusmodi; dicit enim
Gregorius XXX Moral., quod ad conflictum spiritualis agonis non
assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gulae
videlicet appetitus, domatur.
1. Ergo gula est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod, sicut Dionysius dicit IV cap. de
Divin. Nomin., malum animae est praeter rationem esse; unde in
quibuscumque contingit a regula rationis discedere, in his contingit
esse peccatum. Nihil enim est aliud peccatum quam actus inordinatus
sive malus. Contingit autem a regula rationis discedere et in
actionibus exterioribus et in interioribus animae passionibus, quae
debent per regulam rationis ordinari. Unde tanto in aliquibus
passionibus magis contingit esse peccatum, quanto huiusmodi passiones
difficilius regulae rationis subduntur. Inter omnes autem passiones
difficilius est delectationem secundum rationem ordinare, et maxime
delectationes naturales, quae sunt contemporaneae vitae nostrae; et
huiusmodi sunt delectationes in cibis et potibus, sine quibus humana
vita transigi non potest; et ideo circa huiusmodi delectationes
plurimum a regula rationis disceditur. Quando vero concupiscentia
huiusmodi delectationum transcendit regulam rationis, est peccatum
gulae; unde dicitur, quod gula est immoderatus appetitus edendi. Non
autem peccatum gulae consistit circa exteriores actus, circa ipsam
scilicet sumptionem, nisi ex consequenti, in quantum scilicet ex
inordinata concupiscentia cibi procedit, sicut est in omnibus aliis
vitiis quae sunt circa passiones. Unde Augustinus dicit in X
Confess.: non ego immoderantiam obsonii timeo, sed immoderantiam
cupiditatis. Unde patet quod gula principaliter esse dicitur circa
passiones: et opponitur temperantiae, prout est circa concupiscentias
et delectationes quae sunt in cibis et potibus.
Ad primum ergo dicendum, quod regula rationis haec est, ut homo sumat
cibum secundum quod convenit sustentationi naturae, et bonae habitudini
hominis, et conversationi eorum cum quibus vivit, ut dicitur in III
Ethicorum. Quando ergo secundum hanc regulam rationis appetit aliquis
et sumit cibum, secundum necessitatem sumit; quando vero ultra hoc
excedit, transcendit regulam rationis, a medio virtutis discedens, ut
satisfaciat voluptati. Sed, sicut philosophus dicit in II
Ethic., a medio virtutis quandoque quidem multum receditur, et istud
de facili percipi potest; quandoque autem parum receditur, et istud
est imperceptibile; unde parum habet de ratione peccati; et quantum ad
hoc intelligendum est verbum Gregorii.
Ad secundum dicendum, quod non quicumque sumit cibum extra metas
necessitatis, peccat vitio gulae: potest enim contingere quod id quod
credit sibi esse necessarium, sit superfluum; et tunc concupiscentia
cibi non est immoderata, quia non recedit a regula rationis. Gula
autem, sicut dictum est, non importat primo et per se immoderatam sibi
sumptionem, sed immoderatam concupiscentiam sumptionis ipsius.
Mensura autem ipsius sumptionis cibi sumitur secundum regulam naturae
corporalis; unde magis potest esse cognita secundum artem medicinae
quam secundum rationem prudentiae, secundum quam tamen potest
diiudicari, utrum concupiscentia sit moderata vel immoderata; quamvis
de facili nec hoc cognosci possit, ubi non multum a ratione
disceditur, sicut dictum est. Sed hoc homo praecipue potest ex
auxilio Dei. Et ideo Augustinus post verba inducta subdit: quisquis
est, scilicet qui non sumit cibum extra metas necessitatis, magnus
est, magnificet nomen tuum.
Ad tertium dicendum, quod ad sumendum cibum natura et necessitas
inducit; sed in actu gulae transcenditur naturae necessitas, secundum
quam ratio concupiscentiam moderatur.
Ad quartum dicendum, quod duplex est appetitus cibi. Unus quidem
appetitus naturalis, secundum quod vis appetitiva, retentiva,
digestiva et expulsiva deserviunt nutritivae, quae est potentia animae
vegetabilis; et talis appetitus est esuries, quae non sequitur aliquam
apprehensivam; sed sequitur naturae indigentiam: unde excessus esuriei
non est peccatum moris; sed magis peccatum diminuit, vel totaliter
excusat. Alius est appetitus sensitivus consequens apprehensionem, in
quo sunt animae passiones; et huius appetitus immoderata concupiscentia
in sumendis cibis habet rationem gulae; unde ratio procedebat ex
aequivoco.
Ad quintum dicendum, quod alimenta conveniunt cum medicamentis in hoc
quod utraque sumuntur contra defectus naturae corporalis, sed potest in
eis attendi differentia quantum ad duo. Primo quidem, quia
medicamenta sumuntur secundum regulam artis medicinae; unde in
sumptione medicamentorum si sit inordinatio, magis imputatur medico
danti quam infirmo sumenti. Alimenta vero ut pluries sumit homo
proprio arbitrio; et ideo sibi imputatur ad peccatum, si propter
immoderatam concupiscentiam delectationis ciborum superflue cibum
assumat. Secundo differunt, quia sumptio medicamentorum non est
delectabilis, sicut sumptio alimentorum; et ita in sumendis
medicamentis non est peccatum ex inordinata concupiscentia
delectabilis, sicut est in sumptione ciborum. Tamen si quis infirmus
de aliquo delectabili medicamento sumeret ultra debitum, contra
consilium medici, propter concupiscentiam delectabilis, similiter
peccaret vitio gulae.
Ad sextum dicendum, quod superfluum et diminutum et medium accipitur
in virtute morali, non secundum quantitatem absolutam, sed secundum
proportionem ad rationem rectam, secundum quam medium virtutis
determinatur, ut patet ex ipsa definitione virtutis in II Ethic.;
et ideo contingit quod aliquando virtus tenet extremum secundum
quantitatem absolutam quae tamen tenet medium secundum proportionem, ad
rationem rectam, sicut in IV Ethic. philosophus dicit de
magnanimo, quod magnitudine quidem est extremus, quia scilicet ad
maxima tendit, eo autem quod ut oportet, medius. Sic ergo virginitas
et paupertas et ieiunium, extremum tenent secundum quantitatem
absolutam: quae tamen tenent medium secundum proportionem ad rationem
rectam; a qua si quis deficiat etiam per superfluam abstinentiam, est
peccatum. Unde et Gregorius dicit libro XXX Moral.: plerumque
dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis
enervatur, ut ad orationem vel praedicationem non sufficiat, dum
incentiva vitiorum funditus suffocare festinat; et sic dum hostem
insequimur, etiam civem quem diligimus trucidamus.
|
|