|
Et videtur quod sic.
1. Quia ad Hebr. XII, 16, super illud: ne quis fornicator
aut profanus, ut Esau, dicit Glossa, quod Esau fuit profanus,
quia gastrimargus, id est gulosus. Sed tamen nullus dicit profanus
nisi propter peccatum mortale. Ergo gula est peccatum mortale.
2. Praeterea, virtutes non tolluntur nisi per peccatum mortale.
Sed per gulam tolluntur virtutes; dicit enim Gregorius Lib. XXX
Moral.: dominante gulae vitio, omne quod fortiter egerunt,
perdunt; et dum venter non restringitur simul cunctae virtutes
obruuntur. Ergo gula est peccatum mortale.
3. Praeterea, omne quod corrumpit medium virtutis, corrumpit
virtutem quae in medio consistit, et per consequens est peccatum
mortale. Sed gula corrumpit medium virtutis, sicut dictum est. Ergo
gula est peccatum mortale.
4. Praeterea, gravius peccatum est quod homo occidat seipsum, quam
quod occidat alium; et similiter gravius peccatum esse videtur quod
aliquis inferat nocumentum suo corpori quam corpori alterius. Sed per
gulam infertur nocumentum proprio corpori; dicitur enim Eccli.
XXXVII, 33-34: in multis escis erit infirmitas; (...)
et propter crapulam multi obierunt. Ergo gula est peccatum mortale,
sicut et ira, quae tendit in nocumentum proximi.
5. Praeterea, sicut ordo praeceptorum apparet in bene factis, ita
ordo prohibitionum apparet in peccatis. Sed prima prohibitio homini
facta fuit de vitio gulae, ut patet Gen. cap. II, 17, ubi
dominus praecepit Adae ut de ligno scientiae boni et mali non ederet.
Ergo peccatum gulae est primum et maximum, et ita videtur esse
peccatum mortale.
6. Praeterea, peccatum mortale consistit in aversione a Deo. Sed
gula avertit hominem a Deo quia facit hominem idololatrare, secundum
illud Exod. XXXII, 6: sedit populus manducare et bibere, et
surrexerunt ludere, scilicet in honorem idoli. Facit etiam
fornicari; dicitur enim Oseae IV, 10: comedent, et non
saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt. Ergo gula est
peccatum mortale.
7. Praeterea, Hieronymus dicit in Lib. contra Iovinianum:
ciborum aviditas, quae est avaritiae mater, quibusdam vinculis animam
ligat. Sed anima non ligatur nisi per peccatum mortale. Ergo gula
est peccatum mortale.
8. Praeterea, Hieronymus in eodem libro dicit, quod contra naturam
est per voluptates defluere. Sed illud quod est contra naturam, est
peccatum mortale: quia oportet quod etiam sit contra rationem. Ergo
gula, quae consistit in quodam voluptatum fluxu, est peccatum
mortale.
9. Praeterea, omne illud peccatum est peccatum mortale, cuius
effectus etiam est peccatum mortale. Sed effectus gulae sunt peccata
mortalia semper: quia super illud Psalmistae: qui percussit Aegyptum
cum primogenitis eorum; dicit Glossa: luxus, superbia, avaritia
sunt quae primo generat venter. Ergo gula est peccatum mortale.
10. Praeterea, Eccli. XXXIX, 31-32, dicitur: initium
rei necessariae vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, (et)
lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et
vestimentum: haec omnia (sicut) sanctis in bona, sic et impiis et
peccatoribus in mala convertentur. Glossa: peccatoribus, id est
abutentibus, convertentur in mala, id est damnationem aeternam. Sed
abusus illorum bonorum pluries fit per gulam. Ergo gula meretur
damnationem aeternam; et ita est peccatum mortale.
11. Praeterea, illud quod facit hominem bestialem, est peccatum
mortale et gravissimum. Sed intemperantia, cuius pars est gula,
facit hominem bestialem, ut philosophus dicit in III Ethic. Ergo
gula est peccatum mortale.
12. Praeterea, idololatria est peccatum mortale. Sed gula est
idololatria quaedam: dicitur enim Rom. XVI, 18, de quibusdam,
quod domino Christo non serviunt, sed suo ventri; et ad Philipp.
III, 18-19, dicitur: multi ambulant (...) quorum finis
interitus, quorum Deus venter est. Ergo gula est peccatum mortale.
1. Sed contra. Nullum peccatum mortale invenitur in sanctis viris.
Sed gula aliquando in sanctis viris invenitur; dicit enim Augustinus
in X Confess.: crapula nonnunquam surrepsit servo tuo;
misereberis, ut longe fiat a me. Crapula autem ad gulam pertinet.
Ergo gula non est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne peccatum mortale alicui praecepto legis
contrariatur. Sed gula non contrariatur alicui praecepto legis, ut
patet discurrenti per singula praecepta Decalogi. Ergo gula non est
peccatum mortale.
3. Praeterea, Gregorius dicit X Moral. exponens illud Iob
XI, 11: ipse enim novit hominum vanitatem: ex vanitate ad
iniquitatem ducimur, cum prius per levia delicta defluimus, ut usu
cuncta levigante nequaquam post committere etiam graviora timeamus; et
inter alia exemplificat de gula subdens: dum gulae incumbitur ad
levitatis protinus insaniam proditur, et sic gula inter levia delicta
computatur. Sed peccata mortalia non dicuntur levia. Ergo gula non
est peccatum mortale.
4. Praeterea, Augustinus dicit in sermonibus de Purgatorio:
quoties aliquis in cibo aut potu plus accipit quam necesse est ad minuta
peccata noverit pertinere. Sed plus accipere cibo vel potu quam
necesse sit, pertinet ad gulam. Ergo gula non est peccatum mortale.
Respondeo. Dicendum quod cum quaeritur de aliquo peccato in
generali: utrum sit mortale, debet intelligi quaestio utrum sit
mortale ex suo genere, quia, sicut in superioribus multoties dictum
est, in quolibet genere peccati mortalis, puta homicidii vel
adulterii, potest inveniri aliquis motus qui est peccatum veniale; et
similiter in quolibet genere peccati venialis potest inveniri aliquis
actus qui est peccatum mortale; sicut in genere verbi otiosi, cum
refertur ad finem peccati mortalis. Species autem moralis actus
sumitur ex obiecto; unde si obiectum peccati alicuius contrariatur
caritati, in qua vita spiritualis consistit, necesse est quod illud
peccatum sit mortale ex suo genere, vel ex sua specie: sicut
blasphemia ex suo obiecto contrariatur caritati quantum ad dilectionem
Dei, et homicidium quantum ad dilectionem proximi, unde utrumque est
peccatum mortale. Peccatum autem gulae consistit in concupiscentia
inordinata delectationis ciborum. Ipsa autem ciborum delectatio
secundum se considerata non contrariatur caritati neque quantum ad
dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi; sed secundum
quod additur inordinatio potest quodammodo contrariari et quodammodo non
contrariari. Concupiscentia enim huius delectabilis potest esse
inordinata dupliciter. Uno modo sic quod excludat ordinem finis
ultimi; quod contingit quando talem delectationem homo appetit ut finem
ultimum, eo quod non est possibile unius hominis esse multos fines
ultimos; et talis inordinatio repugnat caritati quantum ad dilectionem
Dei, qui debet diligi ut finis ultimus. Alio modo concupiscentia
potest esse inordinata secundum ea quae sunt ad finem, salvato ordine
finis ultimi; puta, cum aliquis concupiscit nimium cibum vel potum,
non tamen sic concupiscit ut propter hoc consequendum vellet transgredi
divina praecepta; et talis inordinatio non repugnat caritati. Est
autem de ratione gulae inordinatio concupiscentiae, non tamen est de
ratione eius inordinatio tollens ordinem finis ultimi. Et ideo gula
secundum rationem suae speciei non habet quod sit peccatum mortale, sed
potest quandoque esse peccatum mortale et quandoque veniale, secundum
iam dictos duos inordinationis modos.
Ad primum ergo dicendum, quod Esau propter gulam dictus profanus
est, quia in eo tanta fuit inordinatio concupiscentiae cibi, quod
propter cibum primogenita vendidit; unde quodammodo videbatur
delectationem cibi concupiscere tamquam finem.
Ad secundum dicendum, quod aliquod peccatum tollit virtutes
dupliciter. Uno modo directe per contrarietatem ad virtutem; et sic
tollit virtutes gula quae est peccatum mortale, sicut et cetera peccata
mortalia. Alio modo dispositive; et sic etiam peccata venialia
tollunt virtutes: quia, ut dicitur Eccli. cap. XIX, 1: quis
spernit modica, paulatim decidet.
Ad tertium dicendum, quod omne peccatum veniale et mortale corrumpit
medium virtutis in actu; non enim esset peccatum, nisi a medio
rationis discederetur; sed habitum virtutis non tollit nisi illud
peccatum quod contrariatur caritati, a qua omnes virtutes dependent;
et secundum hoc gula quae est peccatum veniale, non corrumpit medium
virtutis in habitu, sed in actu.
Ad quartum dicendum, quod nocumentum proximi est per se obiectum
irae: appetit enim ira vindictam iniustam, quae consistit in proximi
nocumento; sed nocumentum proprii corporis non est proprium obiectum
gulae, sed consequitur quandoque ad obiectum praeter intentionem; et
tale nocumentum est praeter rationem gulae. Si quis tamen scienter
propter immoderatam concupiscentiam cibi grave suo corpori nocumentum
inferret, nimis comedendo, et nociva sumendo, non excusaretur a
peccato mortali.
Ad quintum dicendum, quod illa prohibitio facta Adae non fuit
prohibitio vitii gulae: quia poterat absque omni vitio gulae pomum
illud comedi, si prohibitio non intervenisset; sed illud fuit
praeceptum disciplinae, ut scilicet homo experiretur quid interesset
inter obedientiae bonum et inobedientiae malum, sicut Augustinus dicit
super Genes. ad litteram. Unde primum peccatum hominis non fuit
gula, sed inobedientia, sive superbia.
Ad sextum dicendum, quod gula dispositive inducit ad idololatriam et
luxuriam; non autem ita quod haec duo sint de ratione gulae; unde non
sequitur quod peccatum gulae sit peccatum mortale: quia etiam peccatum
veniale potest disponere ad mortale.
Ad septimum dicendum, quod peccatum mortale simpliciter ligat animam,
in quantum impedit eam ne per seipsam possit redire in ordinem
caritatis; sed peccatum veniale ligat animam secundum quid, in quantum
impedit virtutem in actu; et sic gula aliter ligat animam secundum quod
est peccatum veniale, et aliter secundum quod est peccatum mortale.
Ad octavum dicendum, quod ratio hominis est natura, unde quidquid est
contra rationem, est contra hominis naturam. Sic ergo effluere
voluptatibus est contra naturam hominis in quantum transcendit regulam
rationis, vel tollendo ordinem finis, quod est simpliciter esse contra
rationem, vel tollendo ordinem eorum quae sunt ad finem, quod est esse
contra rationem secundum quid, vel magis esse praeter rationem.
Ad nonum dicendum, quod illa tria dicuntur esse effectus gulae, in
quantum gula ad illa vitia disponit; sed ex hoc non sequitur quod gula
semper sit peccatum mortale.
Ad decimum dicendum, quod uti est referre aliquid in ultimum finem,
qui nos beatos facit; unde proprie illi abutuntur rebus creatis qui in
eis finem constituunt, non referendo eas in finem ultimum; et hoc
meretur damnationem tam in gula quam in aliis peccatis, per quae homo
sic abutitur rebus creatis.
Ad undecimum dicendum, quod philosophus non dicit, quod intemperantia
simpliciter faciat hominem bestialem; sed quia talibus delectationibus
gaudere et maxime eas diligere est bestiale; et hoc ideo quia huiusmodi
delectationes sunt in quibus cum bestiis communicamus. Aliae enim
delectationes sunt propriae hominum. Ille autem maxime has
delectationes diligit qui in eis finem constituit.
Ad duodecimum dicendum, quod illi serviunt ventri suo tamquam Deo,
qui in delectationibus ciborum ad ventrem pertinentium finem
constituunt, qui in solo Deo est constituendus.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, de facili patet responsio:
procedunt enim de gula secundum quod est veniale peccatum. Oportet
autem respondere ad secundum, quod videtur ostendere quod gula nullo
modo sit peccatum mortale, quia non contrariatur alicui praecepto.
Dicendum est enim, quod praecepta Decalogi praecipiunt et prohibent
ea quae manifeste ratio naturalis habet ut fiant vel non fiant: cadunt
enim in conceptione communi. Unde non omnia peccata mortalia directe
contrariantur praeceptis Decalogi, sed per quamdam reductionem; sicut
prohibitio simplicis fornicationis reducitur ad hoc praeceptum: non
moechaberis; et similiter prohibitio gulae, secundum quod est peccatum
mortale, per reductionem contrariatur praecepto de sanctificatione
sabbati, per quam intelligitur spiritualis quies quae impeditur per
immoderantiam gulae.
|
|