|
Videtur autem quod inconvenienter istae quinque species gulae
distinguantur.
1. Differunt enim praedicti modi gulae secundum diversas
circumstantias: quia praepropere respicit tempus, laute respicit
substantiam cibi, et sic de aliis. Sed circumstantiae, cum sint
accidentia actuum, non diversificant speciem. Ergo secundum praedicta
quinque non debent distingui diversae species gulae.
2. Praeterea, in quolibet peccato contingit transgredi regulam
secundum diversas circumstantias; sicut illiberalis accipit quando non
oportet et ubi non oportet; et similiter secundum alias
circumstantias: non tamen secundum hoc distinguuntur diversae
illiberalitatis species. Ergo etiam neque sunt distinguendae diversae
species gulae secundum praedicta quinque.
3. Praeterea, sicut tempus ponitur una circumstantia, ita etiam
locus, et substantia peccantis. Si ergo secundum tempus accipitur una
species gulae, debent etiam aliae species accipi secundum locum, et
secundum septem alias circumstantias, et sint septem vel octo species
gulae.
4. Praeterea, secundum philosophum in III Ethic.,
temperantia, cui opponitur gula, est circa delectationes gustus, non
in quantum est gustus, sed in quantum est tactus. Sed laute et
studiose videntur pertinere ad bonitatem saporis, qui est proprium
obiectum gustus. Ergo inconvenienter secundum illa duo assignantur
species gulae.
5. Praeterea, Augustinus dicit X Confess., quod populus in
eremo, non quia carnes desideravit, sed quia escae desiderio adversus
Deum murmuravit, meruit improbari. Sed Gregorius Lib. XXX
Moral., dicit, quod populus despecto manna cibos carnium petiit,
quos lautiores putavit. Ergo appetere lauta cibaria non videtur
pertinere ad peccatum gulae; et sic videtur quod praedictae species
gulae inconvenienter assignentur.
In contrarium est auctoritas Gregorii huiusmodi species
distinguentis.
Respondeo. Dicendum quod in distinguendis speciebus moralium actuum,
oportet praecipue attendere ad motiva quae sunt propria obiecta actuum
voluntariorum, eo quod obiectum movens voluntatem est sicut forma
ipsius; unde actus voluntarii distinguuntur secundum diversa motiva,
sicut actus rerum naturalium secundum diversas formas agentium.
Contingit autem quandoque quod idem motivum est causa quod homo
transgrediatur medium virtutis secundum diversas circumstantias; et
tunc secundum diversas circumstantias inordinatas non sumuntur diversae
species peccati; sicut in avaritia movetur homo ad rapiendum aliena et
in tempore in quo non debet, et in loco in quo non debet, et a
personis a quibus non debet, propter unum et idem motivum, scilicet,
ut congreget pecuniam; et ideo secundum hoc non diversificantur species
avaritiae. Si vero essent diversa motiva ad peccandum, sic essent
diversae species avaritiae; puta, si ad transgressionem quarumdam
circumstantiarum inclinaretur propter defectum dationis, ad alias autem
propter superabundantiam acceptionis. Sic ergo dicendum est, quod
praedictae species gulae distinguuntur secundum diversa motiva; ut enim
dictum est, peccatum gulae consistit in concupiscentia inordinata
delectationis ciborum. Huiusmodi autem inordinatio potest referri vel
ad delectationem, vel ad ipsam concupiscentiam. Causa autem
delectationis potest esse vel naturalis vel artificialis. Naturalis
quidem, sicut cum aliquis superflue quaerit delectari in esu
pretiosarum et electarum rerum secundum illud Amos, VI, 4: qui
comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Causa autem
artificialis delectationis, sicut cum aliquis superflue appetit cibos
nimis delicate praeparatos. Quantum ergo ad primum modum dicitur
laute, quantum ad secundum studiose. Ex parte vero concupiscentiae
potest inordinatio diversificari secundum diversa motiva tripliciter.
Concupiscentia enim est quidam motus appetitivae virtutis in
delectationem tendens. Inordinata autem vehementia motus etiam in
corporalibus secundum tria potest attendi. Primo quidem antequam
perveniat ad terminum in quem tendit; et sic motus vehemens festinat ad
terminum pervenire: similiter et concupiscentia, quando est inordinate
vehemens, non potest pati dilationem cibi, sed ad esum festinat; et
sic accipitur hoc quod dicitur praepropere. Secundo vehementia motus
consideratur in ipsa perventione ad terminum; quia quod vehementer
movetur corporaliter, inordinate coniungitur ei in quod tendit; et
similiter quando concupiscentia cibi est vehemens, inordinate homo se
habet circa cibi sumptionem; et ad hoc pertinet quod dicitur ardenter.
Tertio consideratur inordinata vehementia motus corporalis postquam
pervenerit ad id in quod tendit, quia non sistit in eo, sed ulterius
procedit; et similiter quando aliquis immoderate concupiscit cibum,
non sistit concupiscentia eius in cibo moderato, quem natura requirit,
sed ulterius sumit; et ad hoc pertinet quod dicitur nimis.
Ad primum ergo dicendum, quod praedictae species non diversificantur
propter diversas circumstantias, sed propter diversa motiva, ut dictum
est.
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum et tertium: quia non semper
transgressio diversarum circumstantiarum habet diversa motiva.
Ad quartum ergo dicendum, quod gulosus non delectatur in cibis lautis
et studiose praeparatis propter iudicium saporum, sicut faciunt qui
vina probant, quod est proprium gustus in quantum est gustus: huius
enim delectationis inordinatio magis pertinet ad curiositatem quam ad
gulam; sed delectatur gulosus in ipsa sumptione cibi lauti et studiose
praeparati; quae quidem sumptio est per quemdam tactum.
Ad quintum dicendum, quod comedere lauta cibaria non est peccatum, ut
Augustinus dicit; sed concupiscentia inordinata lauti cibi potest esse
peccatum, secundum intentionem Gregorii.
|
|