|
Et videtur quod non.
1. Sicut enim contingit esse delectationem in sensu gustus et
tactus, ita etiam in aliis sensibus. Sed circa delectationes aliorum
sensuum non ponuntur aliqua vitia capitalia. Ergo neque gula, quae
est circa delectationes gustus, debet poni vitium capitale.
2. Praeterea, superbia, secundum Gregorium XXXI Moral., non
ponitur vitium capitale, sed regina vitiorum, quia ex ea omnia vitia
oriuntur. Sed ebrietas est radix omnium vitiorum dicitur enim in
Decr. dist. 35: ante omnia clericis vitetur ebrietas, quae omnium
vitiorum fomes ac nutrix est. Ebrietas autem est quaedam species
gulae. Ergo gula non debet poni inter vitia capitalia.
3. Praeterea, unum vitium capitale non numeratur inter filias
alterius. Sed immunditia, quam Gregorius ponit XXXI Moral.,
filiam gulae, pertinet ad luxuriam, secundum illud Ephes., V,
3: omnis fornicatio et immunditia non nominetur in vobis. Ergo cum
luxuria sit vitium capitale videtur quod gula non sit vitium capitale.
4. Praeterea, appetere laeta est proprie proprium superborum, ut
Bernardus dicit. Sed superbia non est filia alicuius vitii
capitalis. Cum ergo inepta laetitia ponatur a Gregorio filia gulae,
videtur quod gula non sit vitium capitale.
In contrarium est quod Gregorius Moral. XXX, ponitur gulam inter
alia vitia capitalia.
Respondeo. Dicendum quod, sicut in praecedentibus quaestionibus
dictum est, vitium capitale dicitur ex quo alia oriuntur secundum
rationem causae finalis, in quantum scilicet obiectum alicuius vitii
est multum a pluribus appetibile, et praecipue in quantum habet aliquam
similitudinem cum felicitate, quam omnes naturaliter appetunt. Una
autem de conditionibus felicitatis est delectatio, sine qua felicitas
esse non potest: et ideo peccatum gulae, quod est circa unam maximarum
delectationum in cibis et potibus consistentem, est vitium capitale.
Oriuntur autem ex gula vitia quaedam quae eius filiae dicuntur secundum
ea quae consequi possunt ad immoderatam delectationem in cibis et
potibus. Quod quidem considerari potest vel ex parte corporis, et sic
ponitur gulae filia immunditia, cuius pollutio de facili sequitur ex
nimia cibi sumptione. Vel potest considerari ex parte animae, cuius
est regere corpus, et eius regimen impeditur multipliciter propter
immoderatam delectationem in cibis et potibus. Et primo quidem quantum
ad rationem, cuius acies hebetatur ex nimia sumptione cibi vel
sollicitudine circa sumptionem ipsius; quia perturbatis inferioribus
viribus corporalibus per inordinatam cibi sumptionem, ipsa ratio per
consequens impeditur, et sic ponitur filia gulae hebetudo sensus circa
intelligentiam. Secundo sequitur inordinatio in affectu, qui
consopito gubernaculo rationis inordinate afficitur, et sic est inepta
laetitia. Tertio sequitur inordinatio locutionis; et sic est
multiloquium: quia dum ratio verba non ponderat, consequens est ut
homo ad verba superflua dilabatur. Quarto sequitur inordinatio
operis; et sic est scurrilitas, id est iocularitas quaedam in
exterioribus gestibus, proveniens ex defectu rationis, cuius erat
exteriora membra componere. Sic ergo est gula vitium capitale, et
eius filiae sunt quinque, ut Gregorius dicit Moral. XXXI,
scilicet inepta laetitia, scurrilitas, multiloquium, immunditia, et
hebetudo sensus circa intelligentiam.
Ad primum ergo dicendum, quod delectationes aliorum sensuum
consequuntur coniunctionem rei delectabilis secundum solam
similitudinem, sed delectationes tactus consequuntur coniunctionem rei
delectabilis corporalem; et ideo circa delectationes tactus, sicut
circa principaliores et maiores, ponuntur vitia capitalia, et non
circa delectationes aliorum sensuum, nisi gustus, secundum quod est
tactus quidam.
Ad secundum dicendum, quod ex ebrietate sequuntur omnia peccata, non
secundum originem causae finalis, sed secundum prohibentis remotionem,
in quantum scilicet removet iudicium rationis per quod homo a peccato
cohibetur; unde non sequitur quod gula vel ebrietas sit caput omnium
vitiorum sicut superbia; sed quorumdam specialiter quae directe ex gula
oriuntur sicut proprii eius effectus.
Ad tertium dicendum, quod pollutio corporis potest provenire ex causa
animali, puta ex concupiscentia delectationis apprehensae; et hoc
principaliter pertinet ad luxuriam: vel ex causa corporali et
intrinseca, scilicet ex superfluo humore interius abundante, ex quo
stimulatur homo ad corporis pollutionem; et secundum hoc immunditia
ponitur filia gulae.
Ad quartum dicendum, quod superbiae est appetere laeta; sed gulae est
ut ex ea laetitia inepta sequatur propter rationem impeditam, ut dictum
est.
|
|