|
Et videtur quod non.
1. Fornicatio enim est actus luxuriae. Sed ipsa connumeratur
quibusdam quae non sunt peccata, sed secundum se licita: dicitur enim
Act., XV, 28-29: visum est spiritui sancto et nobis, nihil
ultra imponere oneris vobis quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab
immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Sed nullus cibi esus secundum se est peccatum, secundum illud I ad
Tim., IV, 4: nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur. Ergo neque fornicatio est peccatum; et ita non omnis
actus luxuriae est peccatum.
2. Praeterea, cognoscere mulierem est actus naturalis; et ita
quantum est de se non est peccatum, sicut nec videre ipsam, cum
utrumque sit actus cuiusdam naturalis potentiae. Sed videre mulierem
non suam, non est peccatum. Ergo neque cognoscere non suam.
3. Praeterea, si fornicatio est peccatum, aut hoc est ratione
potentiae a qua egreditur actus, aut ratione materiae, aut ratione
finis. Sed fornicatio non est peccatum ratione potentiae, quia
potentia a qua egreditur actus, naturalis est: neque etiam ratione
materiae, quia materia est femina ad hunc usum a Deo creata, secundum
illud Gen., II, 18: faciamus ei adiutorium simile sibi; potest
etiam contingere quod nec ratione finis, puta, si aliquis fornicando
intendat generare prolem ad cultum Dei nutriendam. Ergo videtur quod
non omnis fornicatio sit peccatum.
4. Praeterea, secundum philosophum in XV de animalibus, semen est
superfluum alimenti. Sed alia superflua licitum est qualitercumque
emittere, et hoc fit absque peccato. Ergo videtur quod similiter hoc
contingit in emissione seminis. Non ergo omnis actus luxuriae est
peccatum.
5. Praeterea, illud quod est peccatum ex genere, non licet fieri
quocumque bono fine, secundum illud Rom., III, 8: non sicut
quidam dicunt nos dicere: faciamus mala, ut veniant bona. Sed sicut
dicit Commentator V Ethic., epices, idest vir virtuosus,
committit adulterium cum uxore tyranni, ut tyrannum interficiens
liberet patriam. Ergo et adulterium non est secundum se peccatum.
Multo ergo minus alii fornicationis actus.
6. Praeterea, nullus actus iusti, in quantum iustus est, est
peccatum. Sed fornicatio videtur esse actus iustitiae: dicitur enim
Gen., cap. XXXVIII, 26, quod Iudas dixit de Thamar cum
qua fornicatus fuerat: iustior me est, vel iustificata est ex me,
sicut Hebraica veritas habet, ut Hieronymus dicit. Ergo fornicatio
non est peccatum.
7. Praeterea, Augustinus dicit VII de Civit. Dei, quod omne
vitium est contra naturam. Sed fornicatio non est contra naturam:
quia super illud Rom., I, 26: nam feminae eorum immutaverunt
naturalem usum, dicit Glossa: naturalis usus est ut vir et mulier in
uno concubitu coeant. Ergo non est peccatum.
8. Praeterea, nullum peccatum committitur secundum praeceptum Dei.
Sed fornicatio quandoque commissa est secundum praeceptum Dei;
dicitur enim Oseae, I, 2: dixit dominus ad Oseam: vade, sume
tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum. Ergo
fornicatio secundum se non est peccatum.
9. Praeterea, cuilibet vitio quod in superabundantia consistit,
opponitur virtus in diminutione consistens. Sed luxuria importat
quamdam superfluitatem circa concupiscentias delectationum in venereis;
opposita autem diminutio, quae est virginitas, vel perpetua
continentia, non est peccatum, sed laudabile aliquid. Ergo neque
luxuria semper est peccatum.
1. Sed contra. Est quod dicitur Hebr., XIII, v. 4:
(sit) honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus;
fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Sed illud pro quo homo
subiicitur divino iudicio, est peccatum. Ergo fornicatio et
adulterium et omnes huiusmodi actus luxuriae sunt peccata.
2. Praeterea, Tobiae, IV, 13, dicitur: attende tibi, fili
mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris
crimen scire. Sed actus luxuriae dicuntur qui sunt praeter legitimae
uxoris connubium. Ergo omnis luxuriae actus est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod luxuria est quoddam vitium temperantiae
oppositum, prout moderatur concupiscentias delectabilium tactus circa
venerea; sicut gula opponitur temperantiae, in quantum est moderativa
concupiscentiarum circa delectabilia tactus in cibis et potibus. Unde
luxuria quidem principaliter importat inordinationem quamdam circa
concupiscentias delectationum in venereis secundum superabundantiam.
Huiusmodi autem inordinatio potest esse vel in solis interioribus
passionibus, vel etiam ulterius in ipso exteriori actu, qui est
inordinatus secundum seipsum, et non solum propter inordinatam
concupiscentiam a qua procedit. Ad inordinatam enim concupiscentiam
pertinet ut propter concupiscentiam delectabilis aliquis actum exerceat
qui secundum se est inordinatus; sicut patet circa concupiscentias
pecuniarum: potest enim esse inordinata concupiscentia acquirendi vel
retinendi pecunias suas sibi debitas; et tunc talis acquisitio vel
retentio pecuniae non est vitiosa secundum se, sed solum secundum quod
ex immoderata concupiscentia provenit; quandoque vero ex inordinata
concupiscentia pecuniarum provenit quod homo etiam velit accipere vel
retinere aliena; et tunc ipsa acceptio vel retentio secundum se
inordinata est, et non solum secundum quod ex inordinata concupiscentia
procedit, et utrumque pertinet ad vitium illiberalitatis, ut patet per
philosophum in IV Ethic. Similiter etiam dicendum est de luxuria:
quia quandoque quidem importat solam inordinationem interioris
concupiscentiae; sicut patet in eo qui ex immoderata concupiscentia
accedit ad uxorem suam; tunc enim ipse actus non est inordinatus
secundum se, sed solum secundum quod procedit ex inordinata
concupiscentia; quandoque vero cum inordinatione concupiscentiae est
etiam inordinatio ipsius actus exterioris secundum seipsum; sicut
contingit in omni usu genitalium membrorum praeter matrimonialem actum.
Et quod omnis talis actus sit inordinatus secundum seipsum, apparet ex
hoc quod omnis actus humanus dicitur esse inordinatus qui non est
proportionatus debito fini; sicut comestio est inordinata, si non
proportionetur corporis salubritati, ad quam ordinatur sicut ad finem.
Finis autem usus genitalium membrorum est generatio et educatio
prolis; et ideo omnis usus praedictorum membrorum qui non est
proportionatus generationi prolis et debitae eius educationi, est
secundum se inordinatus. Quicumque autem actus praedictorum membrorum
praeter commixtionem maris et feminae, manifestum est quod non est
accommodus generationi prolis. Omnis vero commixtio maris et feminae
praeter legem matrimonii est improportionata debitae prolis educationi:
est enim lex matrimonii instituta ad excludendum vagos concubitus, qui
contrariantur certitudini prolis. Si enim quilibet posset
indifferenter ad quamlibet accedere, quae non esset sibi determinata,
tolleretur certitudo prolis, et per consequens sollicitudo patris circa
educationem filiorum; et hoc est contra id quod convenit humanae
naturae: quia naturaliter homines sunt solliciti de prolis
certitudine, et de educatione suorum filiorum. Magis etiam hoc
pertinet ad patres quam ad matres: quia educatio ad matres pertinens
est circa infantilem aetatem; postea autem ad patrem pertinet educare
filium, et instruere eum, et thesaurizare ei in totam vitam. Sic
autem videmus et in aliis animalibus, quod in quacumque specie animalis
proles nata indiget communi educatione maris et feminae, ibi non est
vagus coitus, sed maris ad aliquam femellam determinate, ut patet in
omnibus avibus simul nidificantibus. Unde manifestum est quod omnis
commixtio maris et feminae, praeter legem matrimonii excludentem vagos
concubitus, est de se inordinata. Non autem nunc agitur, utrum ista
determinatio fiat ad unam habendam, vel ad plures, vel divisibiliter,
vel indivisibiliter: haec enim ad quaestionem de matrimonio pertinent.
Sed qualitercumque hoc sit, oportet quod omnis commixtio maris et
feminae praeter matrimonii legem sit inordinata. Sic ergo omnis
luxuriae actus est peccatum vel propter inordinationem actus, vel etiam
propter inordinationem solius concupiscentiae; quae inordinatio primo
et per se ad luxuriam pertinet: dicit enim Augustinus XIII de
Civit. Dei, quod luxuria non est vitium pulchrorum suaviumque
corporum, sed animae perverse amantis corporeas voluptates neglecta
temperantia, qua rebus turpia turpioribus, suavia suavioribusque
aptamus.
Ad primum ergo dicendum, quod apostoli volentes in primitiva Ecclesia
conversos ex gentibus simul in unum convenire cum his qui ex Iudaeis
erant conversi, impedimenta huius unionis excluserunt, ex utraque
parte amputantes id quod aliis onerosum esse posset, et ideo gentilibus
interdixerunt quae Iudaeis erant molesta, non sub hac consideratione
an essent peccata vel non, sed solum quia scandalum faciebant.
Gentiles enim existimabant omnem cibum secundum se licitum esse ad
edendum, quod verum erat; sed Iudaei hoc abhorrebant propter
pristinam legis consuetudinem. Et ideo apostoli gentilibus
interdixerunt, pro tempore illo, cibos maxime abominabiles Iudaeis.
E contrario vero gentiles falso existimabant fornicationem simplicem
non esse peccatum, quam Iudaei vere sicut peccatum abominabantur
instructi per legem. Et ideo hoc etiam apostoli prohibuerunt tamquam
peccatum, et cum hoc dissidium generans.
Ad secundum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse meum ad
videndum, quod tamen non est meum ad aliquem alium usum; sicut aurum
quod in platea ponitur, est meum ad videndum, non autem ad
possidendum. Similiter etiam mulier potest esse alicuius ad videndum,
vel etiam ad possidendum, sicut ancilla; non tamen ad usum concubitus
est sua, nisi secundum determinationem legis matrimonii.
Ad tertium dicendum, quod actus luxuriae est peccatum ratione
potentiae, in quantum scilicet concupiscibilis non continetur sub
ordine rationis; et ratione materiae, quia actus conveniens
generationi et educationi prolis non solum requirit mulierem pro
materia, sed etiam mulierem matrimonio determinatam, ut dictum est.
Finis etiam ipsius actus secundum suam naturam est inordinatus, licet
ex intentione agentis possit esse finis bonus, qui non sufficit ad
excusationem actus, ut patet in eo qui furatur intendens eleemosynam
dare.
Ad quartum dicendum, quod sicut philosophus dicit in eodem libro,
semen est superfluum quidem quantum ad actum nutritivae, sed quod
indigetur ad generationem prolis; et ideo omnis voluntaria emissio
seminis est illicita, nisi secundum convenientiam ad finem a natura
intentum. Alia vero superflua, ut sudor, urina, et huiusmodi, sunt
superflua quibus non indigetur; et ideo non refert qualitercumque
emittantur.
Ad quintum dicendum, quod ille Commentator in hoc non est
sustinendus: pro nulla enim utilitate debet aliquis adulterium
committere, sicut nec mendacium dicere debet aliquis propter utilitatem
aliquam, ut Augustinus dicit in Lib. contra mendacium.
Ad sextum dicendum, quod Thamar dicitur esse iustificata, non
propter fornicationem quam commisit, sed quia ex alio genere sibi
prolem non quaesivit quam ex eo unde sibi vir debebatur.
Ad septimum dicendum, quod actus luxuriae potest dici contra naturam
dupliciter. Uno modo absolute, quia scilicet est contra naturam omnis
animalis; et sic omnis actus luxuriae praeter commixtionem maris et
feminae dicitur esse contra naturam, in quantum non est proportionatus
generationi, quae in quolibet genere animalis fit ex commixtione
utriusque sexus; et hoc modo loquitur Glossa. Alio modo dicitur esse
aliquid contra naturam, quia est contra naturam propriam hominis,
cuius est ordinare generationis actum ad debitam educationem; et sic
omnis fornicatio est contra naturam.
Ad octavum dicendum, quod sicut propter praeceptum Dei, in cuius
potestate sunt omnia, id quod alias fuisset furtum, fuit non furtum
filiis Israel Aegyptios spoliantibus, ut dicitur Exod. XII,
35-36, ita et propter auctoritatem ipsius Dei, qui est supra
legem matrimonii, concubitus ille non fuit fornicarius, qui alias
fornicarius fuisset; unde dicitur uxor fornicationum, et fornicationum
filii, non quia tunc esset fornicatio, sed quia alias fornicatio
fuisset.
Ad nonum dicendum, quod virginitas, seu perpetua continentia, non
opponitur luxuriae sicut extremum, sed sicut medium, eo quod medium in
virtutibus non accipitur secundum quantitatem, sed secundum rationem
rectam, ut de magnanimo philosophus dicit in IV Ethic. Extremum
autem secundum diminutionem esset, si quis praeter rationem rectam a
carnali commixtione abstineret; ut patet in eo qui debitum uxoris
reddere contemnit, vel qui abstinet propter aliquam reverentiam
Daemonum, sicut nigromantici, et virgines Vestales.
|
|