|
Et videtur quod non.
1. Quia super illud I Tim. IV, 8: pietas ad omnia utilis
est, dicit Glossa Ambrosii: omnis summa disciplinae Christianae in
misericordia et pietate est: quam aliquis sequens, si lubricum carnis
patitur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit. Sed quicumque
peccat mortaliter, non solum vapulat, sed perit. Ergo non quicumque
patitur lubricum carnis per actum luxuriae, mortaliter peccat.
2. Praeterea, omne peccatum mortale alicui praecepto divinae legis
contrariatur. Sed inter peccata luxuriae solum adulterium praecepto
legis contrariatur, illi scilicet praecepto. Non moechaberis. Ergo
solum adulterium inter actus luxuriae est peccatum mortale.
3. Sed dicendum, quod in prohibitione moechiae, id est adulterii,
intelligitur prohibitio omnis illiciti concubitus.- Sed contra, in
prohibitione maioris peccati non intelligitur prohibitio minoris
peccati. Sed adulterium est maius peccatum quam simplex fornicatio.
Ergo in prohibitione adulterii non intelligitur prohibitio simplicis
fornicationis.
4. Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur caritati, per quam
est animae vita, secundum illud I Ioan. III, 14: translati
sumus de morte ad vitam quoniam diligimus fratres. Sed simplex
fornicatio non contrariatur neque dilectioni Dei, quia non est
peccatum in Deum, neque etiam dilectioni proximi, quia proximo non
facit iniuriam: mulier enim sui iuris existens quae in actum simplicis
fornicationis consentit, iniuriam non patitur, quia nullus patitur
iniustum volens, ut philosophus dicit in V Ethic. Ergo fornicatio
secundum suum genus non est peccatum mortale.
5. Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono, quod si
delectatio fornicationis plus delectat hominem quam amor castitatis,
adhuc peccatum regnat in homine. Ex quo videtur quod fornicatio simul
possit esse in homine cum virtute castitatis. Sed nullum peccatum
mortale potest esse simul in homine cum virtute. Ergo fornicatio non
est peccatum mortale.
6. Praeterea, peccatum aliquod dupliciter minoratur: uno modo
propter infirmitatem hominis; alio modo propter magnitudinem
impugnationis. Sed homo patitur maiorem debilitatem circa peccatum
luxuriae quam circa peccatum gulae: quia generativa, ad quam pertinet
peccatum luxuriae, non solum est corrupta sicut nutritiva, ad quam
pertinet peccatum gulae, sed etiam est infecta. Similiter etiam maior
est impugnatio ex parte hostis circa luxuriam quam circa gulam; quia
praecipue Diabolus impugnat hominem de luxuria, ut patet per illud
quod dicitur Iob cap. XL, 11: virtus est in lumbis eius, et
potestas eius in umbilico ventris illius; quod Gregorius refert ad
peccatum luxuriae. Ergo videtur quod peccatum luxuriae sit minus quam
peccatum gulae, ut supra dictum est. Ergo non omnis actus luxuriae
est peccatum mortale.
7. Praeterea, corruptio naturae humanae consistit in rebellione
carnis ad spiritum. Sed haec rebellio consecuta est ex peccato gulae;
dicit enim Bernardus exponens id quod habetur Gen. III, 6:
vidit mulier lignum, etc., quod ab inordinata concupiscentia ligni
vetiti subsecuta est rebellio carnis ad spiritum. Ergo vis nutritiva,
ad quam pertinet talis concupiscentia, est magis corrupta quam vis
generativa; et sic cum non omnis actus gulae sit peccatum mortale,
videtur quod multo minus omnis actus luxuriae.
8. Praeterea, poena respondet culpae. Sed maior poena consecuta
est vim nutritivam ex peccato primi parentis quam aliquam aliam vim
animae: ad nutritivam enim pertinet esuries et sitis, et alia
huiusmodi, quae interdum ducunt hominem usque ad mortem. Ergo est
maior culpa circa nutritivam quam circa generativam; et sic idem quod
prius.
9. Praeterea, peccatum mortale esse non potest nisi in ratione, ut
patet per Augustinum XII de Trinit. Sed quandoque actus luxuriae
exercetur sine deliberatione rationis, sicut patet de Lot, qui
ignoranter ad filias suas accessit, ut habetur Gen. cap. XIX,
33-37. Ergo videtur quod actus luxuriae non semper sit peccatum
mortale.
10. Praeterea, quando ratio absorbetur, non imputatur aliquid
homini ad peccatum mortale. Sed in actu luxuriae tota ratio
absorbetur, quia I Cor., VI, 18, super illud: qui fornicatur
in corpus suum peccat, dicit Glossa: hic proprie servit anima corpori
in tantum ut nihil aliud in ipso momento et experimento tam magni
flagitii cogitare homini liceat aut intendere, quia mentem captivam
subdit ipsa submersio et absorptio libidinis. Ergo videtur quod actus
luxuriae non sit peccatum mortale.
11. Praeterea, Deut. XXIII, 17, super illud: non erit
meretrix, etc. dicit Glossa: ad eas prohibet accedere quarum est
venialis turpitudo. Ergo accedere ad meretricem est peccatum veniale.
12. Praeterea, commixtio maris et feminae ordinata est ad actum
generationis et educationis prolis. Sed quandoque ex fornicario
concubitu potest sequi convenienter generatio et educatio prolis. Ergo
non omnis fornicarius concubitus est peccatum mortale.
13. Praeterea, magis impedit bonum generationis et educationis
prolis qui nunquam operi generationis intendit quam qui ad mulierem
accedit fornicario concubitu. Si ergo fornicarius concubitus esset
peccatum mortale propter impedimentum educationis prolis, multo magis
servare continentiam esset peccatum mortale; cum per hoc totaliter
generatio prolis impediatur.
14. Praeterea, manifestum est quod ex concubitu mulieris quae est
sterilis vel vetula, generatio prolis sequi non potest. Sed tamen hoc
quandoque fieri potest sine peccato mortali in statu matrimonii. Ergo
etiam alii actus luxuriae ex quibus non sequitur generatio et debita
educatio prolis, possunt esse absque peccato mortali.
15. Praeterea, Matth. V dicitur, quod si anima fuerit titillata
concupiscentia, etsi sit peccatum, non tamen est crimen. Sed talis
titillatio est actus luxuriae. Ergo actus luxuriae non est crimen,
sive peccatum mortale.
16. Praeterea, delectatio fornicationis prout est in cogitatione
sola, non est peccatum mortale. Sed consensus in veniale peccatum,
non est mortale peccatum. Ergo neque etiam consensus rationis in talem
delectationem est peccatum mortale, et tamen est actus luxuriae; ergo
non omnis actus luxuriae est peccatum mortale.
17. Praeterea, illud quod non est peccatum mortale uni, non est
peccatum mortale alteri. Sed consensus in delectationem non est
peccatum mortale viro habenti uxorem, quia nec etiam ipse actus est ei
peccatum mortale. Ergo neque aliis consensus in delectationem luxuriae
est peccatum mortale.
18. Praeterea, actus etiam luxuriae sunt tactus, et amplexus, et
oscula. Sed huiusmodi non videntur esse peccata mortalia: cum enim ad
Ephes. V, 3-4, apostolus dixisset: fornicatio et immunditia et
avaritia aut turpitudo (quae scilicet consistit in amplexibus et
osculis, ut Glossa Interlin. dicit), aut stultiloquium aut
scurrilitas (...) nec nominetur in vobis; postea subiecit: omnis
fornicator, aut immundus, aut avarus (...) non habet hereditatem
in regno Christi et Dei, praetermissa turpitudine et stultiloquio et
scurrilitate. Ergo videtur quod huiusmodi non sint peccata mortalia
excludentia a regno Dei.
1. Sed contra. Est quod apostolus dicit ad Gal. V, 19:
manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia
(...) luxuria; et postea subdit: qui talia agunt, regnum Dei
non possidebunt. Sed nihil excludit a regno Dei nisi peccatum
mortale. Ergo omnis actus luxuriae est peccatum mortale.
2. Praeterea, Matth. V, 28, dicitur: qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo; et ita peccat
mortaliter. Sed inter omnes actus luxuriae primum et minimum est ipsam
videre mulierem. Ergo multo magis omnes alii actus sunt peccata
mortalia.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, actus luxuriae
potest esse inordinatus dupliciter: uno modo propter solam
inordinationem concupiscentiae; alio modo etiam propter inordinationem
ipsius actus. Quando ergo est peccatum luxuriae propter solam
inordinationem concupiscentiae, sicut cum aliquis libidinose accedit ad
suam uxorem, tunc est distinguendum. Quia quandoque est talis
inordinatio quae excludit ordinem finis ultimi, puta cum aliquis in
tantum concupiscit delectationem veneream, quod ab ea non abstineret
propter praeceptum Dei, et quod illam mulierem cognoscere vellet, vel
etiam aliam praeter matrimonii legem; et sic est peccatum mortale,
quia concupiscentia non refrenatur intra limites matrimonii. Aliquando
vero inordinatio concupiscentiae non tollit ordinem ultimi finis,
quando scilicet aliquis etsi superabundet in concupiscentia
delectationis venereae, tamen potius ab ea abstineret quam contra Dei
praeceptum ageret: nec istam mulierem aut aliam cognosceret, si sua
uxor non esset, quod tunc concupiscentia sistit infra limites
matrimonii, et est peccatum veniale, sicut et supra de gula
distinximus. Si vero sit actus luxuriae peccatum propter ipsam
inordinationem actus, quia scilicet actus non est proportionatus
generationi et educationi prolis; tunc dico quod semper est peccatum
mortale. Videmus enim quod peccatum mortale est non solum homicidium
per quod vita hominis tollitur, sed etiam furtum, per quod
subtrahuntur exteriora bona, quae ad vitam hominis sustentandam
ordinantur; unde dicitur Eccli., XXXIV, 25: panis egentium
vita pauperis qui defraudat illum, homo sanguinis est. Propinquius
autem ordinatur ad vitam hominis semen humanum, in quo est homo in
potentia, quam quaecumque res exteriores; unde et philosophus in sua
politica dicit in semine hominis esse quiddam divinum, in quantum
scilicet est homo in potentia. Et ideo inordinatio circa emissionem
seminis est circa vitam hominis in potentia propinqua. Unde manifestum
est quod omnis talis actus luxuriae est peccatum mortale ex suo genere.
Et quia appetitus interior accipit bonitatem vel malitiam ex eo quod
appetitur, inde est quod etiam appetitus huiusmodi actus inordinati est
peccatum mortale, si sit completus, scilicet cum ratione deliberata;
alioquin est peccatum veniale.
Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius ibi loquitur de lubrico
carnis secundum quod est veniale peccatum, ut patet in actu
matrimoniali, sicut dictum est. Vel potest dici, et melius, quod
loquitur etiam de lubrico peccati mortalis. Non est autem simpliciter
intelligendum, quod si aliquis in tali lubrico carnis perseveret usque
ad mortem, damnationem evadat propter opera pietatis; sed quia opera
pietatis frequentata disponunt hominem ad facilius poenitendum, et
postquam poenituerit, ad peccata praeterita facilius expianda: propter
quod etiam dominus, Matth., XXV, vv. 41-46, damnandis
solum defectum misericordiae imputat, quia scilicet non studuerunt per
opera misericordiae peccata praeterita expiare, ut dicit Augustinus
XII de Civ. Dei.
Ad secundum dicendum, quod per illud praeceptum: non moechaberis,
intelligitur prohiberi omnis illicitus usus genitalium membrorum, qui
de genere suo est peccatum mortale.
Ad tertium dicendum, quod praecepta Decalogi sunt immediate a Deo
populo tradita; unde secundum hanc formam traduntur prout sunt
manifesta naturali rationi cuiuslibet hominis etiam popularis.
Quilibet autem statim ratione naturali advertere potest adulterium esse
peccatum; et ideo inter praecepta Decalogi prohibetur adulterium.
Fornicatio vero et aliae corruptelae prohibentur per sequentia legis
praecepta, quae a Deo tradita sunt populo per Moysen: quia scilicet
horum inordinatio, cum non manifeste contineat iniuriam proximi non est
omnibus manifesta, sed solum sapientibus per quos debet ad aliorum
notitiam derivari.
Ad quartum dicendum, quod omnes corruptiones luxuriae, quae sunt
praeter legitimum matrimonii usum, sunt peccata in proximum, in
quantum sunt contra bonum prolis generandae et educandae, sicut dictum
est.
Ad quintum dicendum, quod amor castitatis potest delectare non solum
eum qui castitatem habet, sed etiam eum qui virtute castitatis caret,
in quantum per rationem naturalem homo iudicat bonum virtutis, et
diligit ipsum et delectatur in eo, etiam si virtutem non habeat.
Ad sextum dicendum, quod illa ratio procedit de quantitate peccati
quae attenditur secundum circumstantias, cui praeponderat quantitas
peccati quae attenditur secundum speciem actus. Unde patet quod
quantumcumque aliquis inducatur ad faciendum homicidium, gravius est
peccatum quam si dicat verbum otiosum etiam sine impulsu. Similiter
etiam etsi homo magis impugnetur ad actum luxuriae quam ad actum gulae
et in eo sit debilior; quia tamen actus luxuriae est secundum se
mortale peccatum, quia habet materiam indebitam caritati repugnantem,
quod actus gulae non habet; ideo non sequitur quod peccatum luxuriae
sit minus quam peccatum gulae. Sequeretur autem forte in casu illo
quando actus luxuriae est veniale peccatum: quia si quis utitur
superflue cibo suo, venialiter peccat sicut qui superflue utitur sua
uxore, nisi aliud sit quod faciat utrobique peccatum mortale. Si quis
autem cibo furtivo utatur, vel prohibito per legem, peccat
mortaliter; minus tamen quam fornicator, quanto cibus vel quaelibet
res exterior a remotiori se habet ad vitam hominis quam semen humanum,
sicut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod in peccato primi parentis gula fuit
materiale, sed formale et principale fuit peccatum superbiae, quo homo
noluit sub regula divini praecepti contineri; et ex hoc subsecuta est
rebellio carnis ad spiritum, ut Augustinus dicit XIV de Civ.
Dei, non autem ex vitio gulae.
Ad octavum dicendum, quod rebellio carnis ad spiritum, quae maxime
sentitur in genitalibus membris, maior poena est quam esuries et
sitis: quia ista est pure corporalis, illa est spiritualis.
Ad nonum dicendum, quod cum ad rationem pertineat consentire ad
actum, sicut Augustinus dicit XII de Trin., non potest esse
actus fornicationis absque rationis deliberatione, nisi forte in eo qui
usum rationis non habet; et tunc si hoc impedimentum proveniat ex causa
illicita, non omnino excusatur a peccato, sicut patet de Lot, qui ex
ebrietate commisit incestum; nisi forte ebrietas illa contigerit absque
peccato illius, sicut et in Noe accidit propter inexperientiam
fortitudinis vini. Si autem causa huiusmodi defectus sit absque
culpa, sic actus sequens luxuriae vel cuiuscumque peccati non imputatur
ad peccatum, sicut patet in furiosis et amentibus.
Ad decimum dicendum, quod in ipso actu luxuriae ratio deliberare non
potest; sed potuit ante deliberare cum consensit in actum; et ideo
imputatur ei ad peccatum.
Ad undecimum dicendum, quod littera illa corrupta est: non enim debet
dici, quorum venialis est turpitudo, sed quorum turpitudo est
venalis.
Ad duodecimum dicendum, quod actus generationis ordinatur ad bonum
speciei, quod est bonum commune. Bonum autem commune est ordinabile
lege; sed bonum privatum subiacet ordinationi uniuscuiusque. Et ideo
quamvis in actu nutritivae virtutis, quae ordinatur ad conservationem
individui, unusquisque possit sibi determinare cibum convenientem
sibi; tamen determinare qualis debeat esse generationis actus non
pertinet ad unumquemque, sed ad legislatorem, cuius est ordinare de
propagatione filiorum, ut etiam philosophus dicit in II Polit. Lex
autem non considerat quid in aliquo casu accidere possit, sed quid
convenienter esse consuevit; et ideo licet in aliquo casu possit
salvari intentio naturae in actu fornicario quantum ad generationem
prolis et educationis; nihilominus actus est secundum se inordinatus,
et peccatum mortale.
Ad decimumtertium dicendum, quod in statu in quo erat vacandum
multiplicationi humani generis, non erat absque vitio quod aliquis ab
actu generationis abstineret, tam secundum legem humanam quam secundum
legem divinam; sed tempore gratiae debet insistere magis ad spiritualem
propagationem, ad quam magis apti sunt caelibem vitam agentes; et ideo
in hoc statu virtuosius reputatur ab actu generationis abstinere.
Ad decimumquartum dicendum, quod lex communis datur non secundum
particularia accidentia, sed secundum communem considerationem; et
ideo dicitur actus ille esse contra naturam in genere luxuriae, ex quo
non potest sequi generatio secundum communem speciem actus; non autem
ille ex quo non potest sequi propter aliquod particulare accidens,
sicut est senectus vel infirmitas.
Ad decimumquintum dicendum, quod ratio illa procedit de actu luxuriae
in quo est vitium propter solam inordinationem concupiscentiae, quae
tamen non excludit ordinem ultimi finis.
Ad decimumsextum dicendum, quod consensus in id quod est veniale in
genere suo, non est peccatum mortale. Delectatio autem fornicationis
cogitatae est peccatum mortale ex genere suo sicut et ipsa fornicatio;
sed quod sit veniale, hoc est per accidens, propter imperfectionem
actus, deficiente deliberatione rationis, qua adveniente per consensum
deliberatum, redit ad naturam sui generis, ut sit peccatum mortale.
Ad decimumseptimum dicendum, quod sicut philosophus dicit in X
Ethic., delectationes in bonitate et malitia consequuntur operationes
delectabiles; et ideo, sicut carnalis commixtio non est peccatum
mortale coniugato, est autem peccatum mortale non coniugato; similis
etiam differentia est de delectatione, et de consensu in
delectationem: non enim potest esse gravius peccatum consensus in
delectationem quam consensus in actum, ut patet per Augustinum XII
de Trinit.
Ad decimumoctavum dicendum, quod tactus, amplexus et oscula, in
quantum ordinantur ad actum fornicationis, consequuntur consensum; in
quantum autem ordinantur ad solam delectationem, consequuntur consensum
in delectationem qui est peccatum mortale. Et ideo utroque modo sunt
peccata mortalia: quia cum huiusmodi non sint secundum speciem suam
peccata mortalia, sicut fornicatio et adulterium, sed solum secundum
quod ordinantur ad aliud, id est ad consensus praedictos. Ideo
apostolus non reiteravit de turpitudine et scurrilitate et
stultiloquio, sed solum de illis quae sunt secundum se peccata
mortalia.
|
|